Bellum Traiectinum
aut alterum è suis miserunt, qui benigne cum Septiwaudijs expostula- rent, ac dicerent Conf[oe]deratos quidem ad omnem eorum voluntatem paratos esse, tantum modeste significent quid fieri velint. Multa ultro citroque verba facta, tandem ea lege utrinque discessum est, ut ecclesiastici, monastici, atque equestris ordo, commune exactionum decu- mationum, atque accisarum onus cum civibus identidem ferrent. AEquum enim esse, ut sicut unius civitatis iure, ita et communi onere potirentur. Hoc contra immunitatem (ut vocant) ecclesiasticam decretum, tametsi confoederatis grave, ac non ferendum videretur, tamen cum in presentiarum non alia via poterant elabi, eousque obtempe- randum statuere, donec oportunior occasio sese offeret. Post hec ubi antistes ab infirmitate utcunque convaluisset, concitus Traiectum adiit, accuratius de omnibus, que inter eos gerebantur cogniturus. Isthic agentem confoederati, et Septivaudii certatim convenire student, quisque sue cause patrocinaturus. Tandem cum Septivau- dii viderent antistitis animum in confoederatorum causam magis propensum, rursus arma corripientes, in campum famis coegerunt suos. Ad hos iam tumultuantes ipse antistes descendens sciscitatus est, quenam tante seditionis causa, quis tandem fructus foret, iniquum esse in libera civitate se presente, levissimam ob causam tantos ciêre tumultus. Septivaudii è diverso respondent, non levem esse causam tanti tumultus, verum iustam et gravem, quam usque adeo labefactari noluere, ut etiam dignissima sit, que antistitis censura annuloque conprobetur atque roboretur.Quid iniquum videtur, inquiunt, si nobis abrogata iampridem civium indulta seu privilegia restitui cupimus: Quid iustius, quam ut rescissa, malè parta immunitate, ecclesiastici et reliqui id genus homines, paria cum civibus onera ferant: Hec ni antistes rata prius habeat super- vacaneum esse de deponendis armis verba facere. Antistes itaque diligen- tius re perpensa, veritus ne haec procella in maiorem aliquando tempestatem erumperet, iussis quiescere spopondit se eorum votis propediem assensurum. Cumque idipsum violentius exigeretur, nolens contra aque tractum niti, vetera civibus indulta restituit, acta confirmavit, decretis subscripsit, que tamen omnia postea rescidit atque antiquari iussit, in hoc sequutus magni Agesilai regis exemplum. Huic enim cum quispiam aliquando diceret, idemque saepius repeteret, promisisti: ita me Hercule promisi inquit, si istud quidem est iustum, sinautem iniustum locutus sum, non promisi. Cum idem subdidisset verum tamen decet reges, siquid capite annuerint, perficere. Non reges magis respondit, quam illos, qui reges adeunt, petere iniusta, decet. Hec metamorphosis vehementer Septivaudiorum animos, exulceravit, adeo ut ex eo tempore perpetuum adversus confoederatos odium conceperint: Dictu mirum est, quam in multas caedes exarserint, tantum occasio deerat. Nusquam in ea civitate tuta quies, nusquam securitas, pax nulla, ubiquetumultus, undique discordia. Huc semel omnes furie confluxerant. Frater altercabatur cum fratre, vicinus a vicino dissentiebat, parens cum filio digladiabatur. Artifices qui manuaria opella, temporis taedium fugare solent, quique labore diurno victum sue familie suppeditabant, nunc insuete armorum cure gnaviter invigilant, gladios stringunt, bombardis arcubusque certant, hastam torquent, thoracem induunt, lanceis contisque congredi tentant. Sacerdotes proch nefas, quorum est precipuum officium, dissidentes modis omnibus in concordiam redigere, pacemque etiam suo incommodo conciliare nunc classicum canunt, frigidam suffundunt, ad caedem hortantur, quin et ipsi armati in aciem adversus suos cives prodire non sunt veriti. Huius pernitiosissime tragoedie, cum nec modus nec finis videretur ullus, eo tandem deventum est, ut incertam Martis aleam experiri necessum fuerit.Anno itaque 1526 6 Idus decembris confoederati coacto undique suorum numero, magno sese apparatu ad pugnam instruxêre Septivaudii è diverso militariter et suos in aciem educere conati, castra iuxta portam quam teloneariam vocant, metati sunt, alacres confoederatorum impetum, ut iactabant, excepturi. Magna spes, maior utrisque metus erat. Confoederati bellandi arti fidebant, Septiwaudii viribus, cum essent numero non animis multo superiores. Sub vesperam itaque confoede- rati suis è castris prosiliunt, ingenti animo, Septiwaudiorum castra invadunt, ibi vix dum commissa pugna bona pars civium metu propemo- dum exanimata, à Septiwaudiis descivit, hinc alius aliò delapsus: Reliqui qui subsistebant, ubi se nudos desertosque à sociis viderunt, et ipsa fuga saluti sue consulere statuerunt. Hunc conflictus ille finem sortitus est, confoederatis rerum potitis, è quibus unus periit vir equestris ordinis, cui nomen erat Assuerus de Zuylen, ex Septiwaudiis tres occubuisse narrantur. Die altero magna pars civium, maxime qui rebellionis autores extiterant, è civitate profugerunt. A confoederatis in multos passim saevitum est, ne ab innoxiis quidem temperatum, ita incogitans et imperitum vulgus, dum maiorum votis sine delectu obsequitur, dum adulatur partibus, dumque suis nimium indulget affectibus, in suam ipsius perniciem praeceps ruit. Unus erat Soudenbalgus, quem equestris ordo verebatur, qui cum patrias leges mordicus tueretur, improbis eorum conatibus perpetuo adversabatur. Huic eiiciundo dum cives suam operam navant, et civitate et liber- tate exuti sunt.Verum enimvero, ut meticulosis ac malè sibi consciis, universa sunt suspecta, verentes confoederati ne contracto auxilio, resumptisve viribus, Septiwaudii incautos aliquando invaderent, facta inter se consultatione, milites conductitios trecentos sibi conscribi mandarunt, quibus episcopalis aule prefectus aliquot equites adiunxit. Abs violento hoc hominum genere multa cives indigna perpessi sunt. Ecclesiasticorum proceres aliquot, satellitio obambulant, stipatoribus stipendia largiuntur. Aerariumque publicum quo in reipublice emolumentum uti mos erat, in reipublice detrimentum exhauritur.Quo facto omnis Septiwaudiis libertatis spes ablata est nulla repug- nandi fiducia est reliqua. Hoc solo sese solati sunt, quod haud quaquam ambigerent, nullum violentum fore perpetuum: Interim silentio se contegunt, in meliora sese tempora reservantes.Porro confoederati, ubi neminem suis technis obstrepere, nullum suis conatibus adversari viderunt, egregium facinus animo meditantes, decreverunt semel omnium civium libertatem, cuius scintillula duntaxat supererat pessundare. [In de marge: Anno 1527] Anno itaque 1527 circa hos dies qui nobis proximam minantur quadragesimam, contemplantes undique, quinam hisce suis coeptis potissimum suppetias ferrent, placuit tandem e ditione Iselstenica Benscopiorum auxilia contrahere, quibus capitale semper odium in Tra- iectinos fuit. Iunctis pariter copiis, edicto mandavere Septiwaudii, uti omnia sodalitiorum signa que vexilla appellant, ad episcopalis aule prefectum quamprimum ferrent. Dicto parverunt Septiwaudii, quibus preterea indictum est, ne conventicula deinceps aut matutinus consultati- ones inter se haberent. Omnia denique que metu adactus episcopus iampridem indulserat, queque ex veteri instituto obtinebant, antiquata atque irrita fieri voluerunt, multaque in hunc modum decreta, que cum patriis legibus civiumque libertate ex diametro pugnare videbantur. [In de marge: Benscopii] Voti compotes facti confoederati, Benscopios domum remigrare iusserunt, nec multo post milites conductitios exhausto nuper aerario facere missos.Interea optimum praesulem, cum iam confoederatorum insolentia in tyran- nidem vergeret, huius calamitatis taedere coepit indoluitque vehementer quod confoederatorum factioni, tantum licentie indulserat, praesertim cum efficacissimis argumentis illi probaretur, multa indigna Soudenbalgum, Vornium, caeterosque proscriptos pertulisse. Subodoratus Confoederatorum imposturas, quid iam suis vafriciis venarentur, haud quaquam vigilantem antistitem latebat. Diligentius ergo pensitato negocio, quaquaversum tabelliones parato in hoc diplomate misit, Soudenbalgum et reliquos item exules, dato salvo (ut aiunt conductu, ad se Dorestatum evocans, ut exactius de eorum causis cognosceret. Soudenbalgus et reliqui item exules, hunc apud antistitem favorem nacti, sine mora Dorestatum sese contulere. Eo postquam devenissent, primum per literas apud antistitem causam suam agere iubentur, tandem ad colloquium admissus Soudenbalgus, ut est vir mellite facundie, se suosque de intentata calumnia, non absque multorum admiratione, vindicavit. Hortatur itaque antistes exules bono esse animo, spondetque se propediem auspice Christo, curaturum, ut suis sedibus restituanturHec mutatio, confoederatorum factionem Traiecti malè habuit. Dictu mirum est, quam hic inversus calculus illorum animis displicuit. Iam eos coelum terre miscere putares. Quamobrem totis exertis viribus, factionis sue antesigna- nos Dorestatum mittunt, ut qua possint commodiori via, nihil intentatum relinquentes, Soudenbalgo calumniam struant. Actum de nobis est inquiunt si is revertatur, nil superest, nisi ut suspendio trabem quaeramus adeo timore trepidant male sibi conscii, quibus iampridem volupe fuit optimi principis licentia abuti. Missi ubi presulem adiêre, rogant, ut promissorum memor, non sinat ea que olim maturo decrevit consilio, ob quorundam impudentiam, labefactari et convelli: Iniquum esse principem virum non prestare, que ore, que literis, queque annulo suo fieri iusserit atque mandaverit. Adhaec denarrant confoederatos eo esse animo in antistitem quo semper, non obliteratam esse veterem fidem erga eum, tantum ipse integrum sese exhibeat principem. Quibus antistes. Ego, inquit, utriusque causam iamdudum inaudivi, deliberato autem meditatoque accuratius negocio, cum Traiectum venero, quod fuerit iustum, statuam. Hoc accepto responso legati confestim Traiectum contenderunt ad suos, quibus profecto antistitis responsio ut malè sibi consciis non admodum placuit. Nec abs re, iam enim, regnum quoddam possidebant, iam tyrannidem quandam meditabantur, quibus exui molestissimum erat, et que tuto etiam nemo facile abdicare posset, extrema idcirco experiri maluerunt, quam dolo affectatum imperium abrogare. Hoc enim futurum augurabantur, si unus Soudenbalgus civitate donaretur. Quare omnem movere lapidem conati sunt, et palam et per cuniculos universa tentarunt, ut huic et Vornio via precluderetur. De reliquorum restitutione non admodum digladiandum censuere.Interea antistes coacto aliquantulo numero equitum, quos illi illustris princeps Florentius Comes Burensis suppeditarat, concitus Traiectum profi- ciscitur. Confoederati ubi inaudissent principem cum exercitu adventare, ad arma concurrunt, occlusisque portis, ad muros advolant, emittunt preterea qui cum antistite expostulent, quidnam inopinatus preter morem sibi velit adventus, quidve equitum turba portendat. Hec, inquiunt, male cuiuspiam machinationis suspicionem pre se ferunt. Ad quos antistes. Ego inquit, votis officioque facturus satis, huc adveni, quod aequum iustumque visum fuerit, pro nostra virili determinaturus, tantum abest, ut cuipiam vel levissimam inferre iniuriam sit animus. Conscientia mille testes. Ea si vobis bene conscia est, non est, quod censuram nostram metuatis: Sin autem male, etiam atque etiam consultate, si imperatorem gessero, imperio parendum esse vobis. Confoederatorum legati, hoc accepto responso, iubent antistitem tantisper operiri, donec haec magistratui suo denuncient. [In de marge: Oesbroeck] Secessit itaque antistes in monasterium Benedictinorum, cui nomen Oesbroeck. Isthic agenti per internuncium mandant confoederati, non se quidem subterfugere censuram, neque antistitis improbare voluntatem, verum hac via non patere illi ingressum. [In de marge: Episcopus urbe exduditur] Licere quidem una cum familia ingredi, at equites introducere armatos supervaca- neum fore. Hoc mandato subiratus antistes Dorestatum indigna-bundus reversus est. [In de marge: Ghijsbertus de Zulen] Abeuntem ex Traiectinorum primatibus quidam prosequuti sunt, inter quos erat eximius vir Ghijsbertus de Zuylen, sub id temporis consulem agens primarium. Hi quibus poterant modis, principis animum placare studuerunt. Quod cum ob confoederatorum perfidiam non procederet, consul Sulenus funesta civitate relicta, ad Hollandos concessit.Porro confoederati perpenso diligentius facinore, quod in antistitem et in optimos quosque patrarant, haud quaquam ambigentes haec in suum ipsorum iugulum aliquando reditura, ultimum statuêre praesidium experiri. In uno Gelrie Duce Carolo, spes supererat, is ni suppetias ferat, actum est inquiunt de salute nostra. [In de marge: D Marcus Wesius, D Adrianus Renessius, D Antonius Venrodius] Mittunt itaque factionis sue choragum dominum Marcum Wesium cathedralis ecclesie canonicum. Huic adiungunt dominum Adrianum Renessium [... ] et alterum quendam eiusdem ecclesie canonicos. Ne vero claudicaret ternio, claudum addunt Venrodium. Legati properè profecti, ducem adeunt, supplices legationis sue negocia pandunt, in quam nassam inciderint edisserunt, in duce iam omnem spem suam sitam esse depredicant, ut afflictis succurrat ut in presentiarum opituletur efflagitant, utpote, qui Traiectinorum desperatis etiam rebus, hactenus patrocinatus sit semper. Alio qui sine controversia pereundum esse. Quod si belligerari, si incertam Martis aleam experiri necessum fuerit, nobis, inquiunt, nummorum satis est, tantum te duce, te imperatore utamur. Hec oratio ducis animum ultra ad bella propensum adeo commovit, ut confestim destinatis quadringentis peditibus cum legatis subito civitatem occupare iusserit anno videlicet 1527 nonis augusti. Postridie pedites et equitum turmam subsequi mandavit, qui cum ab ingressu civitatis secluderentur, sub noctem effractis a confoedera- torum factione portis, avulsisque repagulis intromissi sint. Eo pacto Traiectinorum civitas in Gelriorum potestatem redacta est. Hec sola calamitas Traiectinis deerat, nondum enim completa erat malitia eorum Gelriis itaque intra civitatem receptis cum iam universa sursum atque deorsum iactarentur, cumque presentem intentarent omnia mortem, hi cives qui se eatenus ab omni factione servarant immunes, protinus è civitate aufugerunt, adeo ut ultra mille cives annumeratis his, qui prius exulabant, profugisse memorentur.Cogit deinde antistes exercitum, tribunos, centorionesque conscribi iussit. Contractis autem tribus peditum milibus, equitibus ducentis, in aggere Verdano, loco natura munito, iuxta ostium fluminis quod Traiectinorum civitatem interfluit, castrense propugnaculum erexit, quod firmissimo ex quadrato cespite vallo inter textis undique trabibus cinxit. Disiectis denique cataractis, fluvii meatum obstruere conatus est. Reliqua item castella, que passim in Traiectinorum agro erant, armato milite complevit, non instrenuam navans operam, ut ab importandis commeatibus Traiectinis, via precluderetur Arbitrabatur enim tantam multitudinem, si nihil inferretur, brevi fame laboraturam. Quare molas frumentarias, que iuxta portam erant, immisso igne exussit, pecus omne abegit, suburbana demolitus est.Segetes que iamdudum in arvis maturuerant, in suorum horrea convehi iussit. Atque haec omnia non predandi aut sese ulciscendi desiiderio precepit fieri presul, sed conatus est tristibus hisce initiis Traiectinorum animos territare, quo maturius funesto malo finis imponeretur. [In de marge: Hassela] Interea Carolus Gelrie dux Transisulanorum Regionem iterum invadere parat, dolo occupata Hassela, oppidulo haud procul a Swollis, Ultraiectinorum nomine: [In de marge: Rhenum] Haud multo post tempore cepit oppidulum Dorestato vicinum, cui à preterfluente Rheno, Rhenum nomen est, Dive Cunere memoria celebre Traiectinis proinde peditum equitumque numerum auxit, uberrimè comme- atum importavit, in proximos pagos ire frumentatum precepit, atque in sua tandem verba iurare compulit. [In de marge: Rosumus] Civitatis prefecturam nobili viro Rosu- mo archistratego suo delegavit: Huius imperio, tam cives quam milites parere, huius arbitrio omnes obtemperare iussit. Aucto autem militum numero, huc enim omnis ferme Gelriorum nobilitas confluxerat, quoniam confoederati, exhausto iamdudum aerario tante multitudini non erant solven- do, decreverunt cives gravibus subinde exactionibus exurgere, quin et violentum hoc militum genus non in aedes tantum, verumetiam ad communem mensam admittere oportuit, nemine contra hec vel mutire auso. [In de marge: Transisulane regionis ad caesarem redactio] Transisulani iamdudum pertaesi tanquam Euripi crebro recurrentis belli, turbata iterum a Gelrio regione, cum viderent rursum bello sibi decer- nendum fore, tractato cum antistite consilio, pensiculatis diligenter omnibus, invictissimo Imperatori Carolo communibus animis sese subdere deliberaverunt. Accitusque princeps Florentius comes Burensis nomine Caesaree Maiestatis a Transisulanorum republica inauguratus est, accepta una cum Caesareanis legibus, libertate, fidei sacramentum vicissim stipulate sunt. [In de marge: Georgius Scenck] Belli administratio clarissimo viro Georgio Scenck à Tautenburch, caesaree maiestatis apud Phrysios vicario demandata est. Is accepto exercitu, gnaviter suo officio functurus, ne ignavia ociove torperent milites, aliquot iam menses a bello feriati, mox speculam arctissime à Gelriis munitam, que Campenorum civitati imminebat, totis exertis viribus oppugnatam vi coepit, iugulatis ad unum omnibus. Erat proinde Castrense propugnaculum munitissimum inter Swollanos atque Campenos, utrisque aditum occludens, istud adventante Georgio, rebus desperatis, facta extemplò deditione, sese tradidit nec multo post tempore, mense martio, [In de marge: Hasselia] Hasselam obsidione cinxit, quam post bimestrem obsidionem tandem in deditionem accepit. [in de marge: Horstana arx] Interea Gelrii coniunctis copiis, insignem arcem cui nomen est Horstum, obsederunt, que vix triduanam obsidionem sustinens, prefecti dolo sese dedidit. Hanc tamen arcem Gelrii demoliti sunt, lapidum acervis ad Rhenorum oppidum deportatis. [In de marge: Emssana] Hinc ad Emssam profectum est, arcem Amerfordie proximam, ea ne adventum quidem Gelriorum passa, repente se tradidit. Tanta erat prefectorum perfidia. [Doorn, Scoonawen, Ham] Capta sunt et minutiora aliquot castella, Doornum scilicet Sconaudia, Mirha Hammum, que sine magnis impensis postmodum episcopis in suam potestatem redegit.Demum cum bellum preter opinionem protolaretur, atque indies magis magisque incrudesceret, ratus se viribus ac nervis bellicis inferiorem fore antistes, cum imperialis aule proceribus magno consilio tractare coepit, quid nam illi hac in re deliberandum, quid faciendum foret. Illi suadent non esse committen- dum, ut audax facinus Traiectinis ac Gelriis impune cedat. Hoc malum non suo tantum capiti imminere, verum etiam finitimis undique perniciem minitari. Quare non defuturos, aiunt, qui illi nervos belli suppeditent, tantum ipse fortem infractumque agat principem. [In de marge: Batavia] Hac spe animatus episcopus continuo in Gelrios movit, Bataviamque depopulatus est, non modica praeda abacta. [In de marge: Tiela] Insulam quoque Tielanam invadit, ubi castellum Gellicum, fluviolo cui Linge nomen est, imminens, obiter oppugnavit, cumque magnis utrinque viribus et oppugnaretur, et a prefecto Ottone Scerpenzelio, defenderetur, vi tandem captum ad unum omnibus cum prefecto interemptis. Interim rigente bruma, cum milites in hyberna sese reciperent, nonnihil a rapinis et sanguinario ludo cessatum est.Sub vernum tempus, cum mitius coelum iamdudum ad bella pelliceret, Gelrius versutiis ac technis, haud ambiguis coniecturis ratus, quid in se et in Traiectinos Caesareani clauculo machinarentur, coadunato peditum exercitu, opulentissimum totius Hollandie pagum comitis Hagam [In de marge: Haga comitis] anno 28 populabundus invasit nonis martii. Magnam hinc auri, argenti atque preciosissime supellectilis vim abstulit. Audacissimi huius facinoris duces extiterunt, ex confoederatis Domini Iohannes Huchtenbrochus, Lubbertus Walius, Jodocus Eyckius, Michaël Pistor et alii nonnulli factiosorum coryphaei, ad quodvis facinus paratissimi.Hec inopina calamitas, non Hollandos tantum, at Brabantos, Zelandos, Morinos, Picardos, Hannonios, Phrysios, et universos denique caesarianos graviter affecit turbavitque. Hanc notam sibi inustam cuncti aegerrime tulere. Quare moti ob repentinam luem, tanquam aestro perciti, non modo Gelrios, sed maxime Traiectinos, huius mali incentores, totis exertis viribus adoriri parant. Nactos se iam occasionem arbitrati sunt, quo sese de Traiectinis semel ulciscantur, quorum animus, perpetuo in Gelrios propensior fuerit quam in caesareanos.Interea dum isti res bellicas apparent, dum cogunt exercitum, dum stipendiorum summam adnumerant, Gelrius haud quaquam sui dissimilis eos milites, qui apud antistitem Dorestati erant, veteri arte in nassam pellexit. Erant enim Dorestati peditum manipuli duo, equites ducenti. Istis in minutioribus, que diximus, castellis expugnandis iam dudum occu- patis, Gelrius subornavit impostorem, qui signo ac vestis genere caesaree maiestatis tabellionem ementiretur, huic addidit comitem quo maior illi fides adhiberetur, sacerdotem quendam. Personatis hisce histrionibus commenticiam epistulam in manus tradidit, qua antistitem commonefacit, ut confestim universum suum exercitum ad se Dorestatum convocet, presto enim esse duo milia caesareanorum militum, superiorem Batavie partem adoriri parata. Quare serio hortatur, vigilanter operam dare, ut quam primum exoriri viderit apud Batavos incendii flammam, quod adventus signum ac tessera foret, suos iuberet ad unum omnes transmisso Rheno, ad se advolare, quo coniunctis copiis, licentius omnem liceat Bataviam pro voto populari. Antistes ut est nimium credulus, et ab omni prorsus, suspicione alienus, impostoribus fidem habuit, convocatumque exercitum iussit sese curare, ut expediti, dato signo, sine mora transfretare possent. Gelrius qui omnem clauculo exercitum in ea loca deduxerat, ubi in insidiis commode delitescere possint, sub vesperam signum dare iubet, exortaque incendii flamma, Dorestatanos, nihil mali suspicantes excivit. Qui cum certatim transmisso Rheno in locum designatum venissent, insidiis circumventi, universi aut trucidati sunt, aut intercepti paucissimis fuga delapsis. Post hec caesareani coacto undique exercitu quatuor milia peditum in aggere Vardano consedere iuserrunt, quibus mandatum est, sedulo advigilare ne qua via Traiectinis commeatus importarentur neve eruptione aliquando facta Hollandos rursus invaderent. Reliquum exercitum in Brabantia apud Busciduscenses statuerunt, qui Gelrios a Brabantis propelle- rent. Interim Florentius comes Burensis cui a caesarea maiestate totius belli summa demandata erat, bombardas, arietes, vineas, pluteos, scalas, secures, phalaricas, harpagones, lingones et reliqua id genus instrumenta apparare coepit. Quarum rerum tantam cogit copiam, ut numquam tam ingens, tamque violenta tormentorum bellicorum vis hisce regionibus visa sit. Exactis igitur hoc in negocio duobus ferme mensibus, assumpto exercitu Brabantico, mense maio in Varda perditum manipulis, propere Amerfordiam ad episcopum Henricum profectus est, communicatoque cum illo consilio, arcem munitissimam [In de marge: Emssa] Emssam postridie obsidione cinxit, quam die tertia valida militum manu expugnavit. [In de marge: Hattum] Hinc cum omni exercitu ad Hattumum oppidum Gelrie, flumini cui Isule nomen est, imminens, movit. Ad huius obsidionem clarissimus vir Georgius Scenck cum exercitu transisulano, transmisso flumine se quoque contulit. Oppidulo Hattumo adhaerebat arx, totius Gelrie nominatissima, adeo valido murorum ambitu cincta, ut a multis inexpugnabilis diceretur. Hanc ubi tormentis bellicis undique pulsassent, caesareani, impetu facto, oppugnaverunt. Quibus, cum hi qui in arce erant, fortiter resisterent, spe sua frustrati, ab oppugnatione repulsi sunt, quingentis ferme ex suis interemptis. Die altero, cum caesareani ad oppugnationem arcis expeditius sese rursum accingerent, bombardisque muros quaterent, Hattomi veriti sese viribus tandem inferiores fore, neque succedaneis oppugnationibus posse tandem resistere, sese dediderunt. [In de marge: Altena castrum] Haec res preter multorum opinionem, ingentem Gelriis metum incussit, adeo ut hii, qui in castello erant modis omnibus munitissimo, cui Altena nomen est, prope Daventriam soli metu perculsi, atque propemodum exanimati, exusto castello aufugerent, nemine persequente, que res Daventrianos magno metu solvit, adeo ut ex servitute sese in libertatem denuo esse vocatos arbitrarentur, tantam violentiam a militibus Altenaiis perpessi erant. [In de marge: Hulkenstenum] Proinde et qui in arce erant prope Nardenum, cui Hulkelstenum nomen est, incensa arce fugam nullo urgente iniere. Tantum omnibus metum, et Hattume arcis expugnatio, et comitis Florentii presentia incusserat. Jarcis [In de marge: Hardewicum] Post hoc comes dispositis Hattumi diligenter omnibus, universam exercitus vim ad alterum Gelrie oppidum Oceano Septentrionali adiacens, cui Harderwicum nomen est, applicuit, quod vix quatuordecim dierum obsidionem sustinens, sese in manus Comitis omnibus salvis tradidit, die videlicet ultima mensis iunii. [In de marge: Elburga] Est et alterum Gelrie oppidulum Harderwico vicinim quod Elburga dicitur, hoc antequam ad Hardervicum exercitus moveretur, ultro sese dedidit. Tanta erat fama mansuetudinis ac benignitatis principis Florentii, quem omnibus vere didicisse constabat, parcere subiectis et debellare superbos. Interea Godefridus Vornius cum antistite, qui Amersfordie 300 equites in omnem eventum paratos habebat, tractare coepit, illique suggerere, se iamdudum invenisse viam, qua sine magnis adeo impensis, Traiectinorum civitatem liceret in antistitis potestatem redigere. [In marge: Werda] Esse enim in Tra- iectinorum suburbio, quod vulgo Werdam vocant, viros aliquot, quibus tuto fidere posset, qui suam hac in re operam strenue navare parati sint, modo equitum peditumque exercitus illi pareant. Hoc cum antistiti summopere probaretur, Vornius acceptis equitibus qui Amers- fordie erant, advocatisque duobus peditum manipuli, qui in aggere wardano consedebant quibus Gulielmus Turca prefectus erat, exposito quidnam in animo decrevisset, prima die julii sub ipsam auroram ad Traiectinorum civitatem clauculo admoventes, sub virgultis atque segetibus in insidiis delituerunt. Suburbani vero Werdeni qui antistiti operam suam hac in re spoponderant, eius porte custodi sub attestatione sacramenti ante aliquot dies rem omnem indicarant, atque machi- nationis sue seriem omnem patefecerant. Itaque inclarescente iam die cum Turca ac Vornius milites aliquot ex latibulis ad portas pedetentim ire precepissent, atque subinde plures mitterent. Gelrii qui in superiori porte loco erant, ubi viderunt ignotos adventare milites, portario acclamavere, uti sine mora portas seris occluderet. Qui cum responderet, ut erat pridie edoctus, nihil esse periculi, ex Gelriis hosce esse milites atque ipsos adeo qui predandi causa sub ipsam noctem erant ingressi, illique imperiosius etiam cum minis urgere niterentur uti portas obseraret, unus ex Werdenis mota manu, adventantes antistitis milites quam occiissime omnes ad portam advolare iussit. Istis itaque certatim in portas prorumpentibus, et aliquot iam civitatem etiamnum ingressis: Gelrii qui in superioribus porte locis manebant, ingentem ligneam cratem, que inter duos muros porte adheret sublata recte in terram demiserunt. Hoc facto, cum utrisque et intromissis et introire festinantibus viam preclusissent, Werdeni atque aliquot etiam ex civibus huius facinoris conscii, securibus, et asciis, quas in hunc eventum paraverant, duas e crate trabes utrinque presciderunt, atque eo modo ligneam cratem hastis et contis in sublime extollentes, equitibus ac reliquo exercitui peditum ingrediundi viam patefecerunt: Exorto civitatis clamore Gelrii et confoederati tumultuanter arma corripientes, hosti obniam progressi sunt. Ancipiti utrinque marte aliquamdiu certatum est. Verum quoniam magna hostium vis iamdudum in civitatem irruperat, et bona civium pars ad eos quoque descisceret, verentes Gelrii ne ab equitibus circumve- nirentur, pedetentim terga dedere, factaque tandem eruptione e porta telonearia fuga saluti sue consuluere. Quadraginta in eo conflictu ex Gelriis oppetierunt, inter quos erat vir bellicis artibus insignis Gulielmus Gentus, qui pridem in Batavia complures ex Dorestatanis sua manu iugularat: et alter quidam Gelriorum militum tribunus, vulgo vocatus Dobbelsteyn. Die altero Henricus dictus subulcus ex latibulis interceptus in morem pecudum ab exulibus in frusta concisus est. Tantus erat exulum adversus confoederatos furor atque iracundia.Capti sunt autem ex Gelriis generosus dominus Christophorus comes de Moursa, cui post Rossumum Traiectine civitatis prefectura obvenerat. Dominus Walravius Wardenburgus, atque Gwinandus Arnhemus, Doctor, Gelrie Ducis consiliarius. Ex confoederatis vero sexaginta capti referuntur inter quos insigniores erant, Ex ecclesiasticis infrascripti. Dominus Georgius Solmius Decanus basilice Divi Petri. Magister Godefridus Campenus canonicus Sancti Johannis, quondam officialis Traiectinus. Dominus Antonius Venrodius. canonicus Sancte Marie. Dominus Jacobus Gentus Dominus Jacobus Crollius Dominus Martinus Lewenburgius Dominus Johannes Realis Magister Arnoldus Lap van Waveren schreef in de kantlijn: 'Hermannus' Amerongius. canonicus Beati Petri. Ex nobilibus atque patriciis. Dominus Johannes Huchtenbrochus, eques auratus. Arnoldus Renessus de Vulven. Ghijsbertus de Ha. Johannes Wijckus. Cornelius Martssenus. Godefridus Regius pretor. Gerardus Feitus. Fridericus Rineveldius. Jacobus Vermatus. Gulielmus Knijffius. Cornelius Roijus. Ex plebeiis. Jodocus Eijckius. Confoederatorum choragus. Cornelius Haccus. Jacobus Blomius. Nicolaus Pellio. Petrus Beduerwerker et alii nonnulli qui confoederatorum factioni sese immiscuerant. Reliqui cum Gelriis aufugerunt. Universa proinde confoederatorum bona, aedes atque possessiuncule militibus in predam data sunt. Opimus hinc proventus, et militum prede, et antistitis fisco accrevit, omnibus affatim ditatis. Istis itaque rerum potitis, Gelrii, qui a Traiectinis profugerant, ubi usque ad oppidum Rhenorum, excurrissent, suamque tragoediam commilitonibus, qui Rheni erant denarrassent, territi et ipsi convasatis protinus omnibus, pariter in Gelriam relicto oppido Rheno demigrarunt. Atque eo modo Rhenorum oppidum in antistitis demum potestatem sine caede cuiuspiam devenit. Post haec antistes Traiectum veniens comitem Florentium eo accersiit, qui cum praesuli, quid nam illi hoc in negocio faciundum, quidve Reipublicae utile foret, consuluisset. Post quatridiuum ad exsercitum, qui in Velua eius praestolabatur adventum, reversus est. Ipsis itaque iibus iulii antistes, quinque ex confoederatis scilicet Godefri- dum, regium, pretorem Traectine civitatis, Gijsbertum de Ha Cornelium Hackum, Jacobum Blomium, et Nicolaum Pellionem capite plecti iussit. Die item altera 17 kalendas augusti Loesdrechenus quidam transfuga in medio civitatis patibulo affixus est, 12 proinde kalendas augusti 7 ex confoe- deratis decollati sunt. Scilicet Johannes de Wijck. Cornelius de Martzen, Gerardus Feitus, Gulielmus Knijff, Jodocus Eyckius, Petrus Beduer- wercker atque Cornelius Roijus.Proinde et duos ex ecclesiasticis quos Dorestatum iampridem vexerat, scilicet Magister Godefridum quem diximus officialem, et Venrodium culeo insutos Neptuno litavit, prima videlicet die octobris sub noctem. Reliqui qui aut Traiecti, aut Dorestati ex confoederatis captivi detinebantur, ex pacis confoederatione absoluti sunt. Interea (ubi comes Florentius frustra Tielam Gelrie oppidum obsidione tentasset) comitia principum Gorichi habita sunt, ubi solida pax inter augustissimum caesarem Carolum et Gelrie ducem, atque ipsos denique Traiectinos haud paenitendis conditionibus firmata est, restitutis Gelrio oppidis, que illi iamdudum comes ademerat. Soluto autem Gorichi principum conventu comes Hoochstratanus caesaree maiestatis apud Hollandos vicarius, cum suis sese Traiectum contulit. Ubi cum novis, magistratum auspiciis ex more instituisset, cives omnes (posteaquam Henricus antistes ipsos a sacramento, quod ei iampridem prestiterant, absoluisset) in caesaris verba iurare compulit: ipseque caesaree maiestatis nomine a Traiectis inauguratus est. Atque eo modo ordinatis diligenter omnibus, bonam militum partem exauctoratam missam faecit, pacem depredicavit, civesque in quiete agere iussit. Henricus de Boemel frater domus Sancti Hieronymi in Traiecto et rector sororum Beatae Mariae Magdalenae, ibidem obiit anno 1542 , ad Beatam Magdalenam sepultus. Legit Lappius in codice Id 5 qui olim pertinuit ad dictum Bommelium, ex cuius indicio Joannem/ Valerius Andreas Desselius Henricum Bommelium bibliothecae Belgicae inseruit et discrimen inter hunc Henricum Bommelicum at alium Henricum Bommelicum ecclesiastem Weseliensem propalam fecit. Bellum Traiectinum Loci Situs Traiectum sub plaga septentrionali civitas metropolitana, episcopali cathedra insignis, Gelrie, Hollandieque contermina. Loci positio amoena, salubris, grata, utpote quem Rheni gurges interluit, hicque per medium civitatis diffluens, navibus ad importandas merces perviam habilemque facit. Agrum cum primis habet uberrimum, vel faciunde sementi, vel pecori alendo aptum. Civitas ipsa cum murorum, fossarum, vallorumque ambitu regaliter cincta sit, atque altissimis, ornatissimisque ante omnia aedibus culta emineat tamen monasteriis, templis, basilicis, xenodochiis, precipue insignis est. Summa isthic in aedibus munditia est, maxima in ciborum vestiumque apparatu cura, adeo ut/ in hac parte cum Hollandis finitimis certare videantur, apud quos harum rerum curiositas summa est. Instituta Optimis proinde legibus ea civitas severissime ad hanc usque tempestatem usa est, adeo ut nulli hac in re palmam prebuisse videatur. Porro ubi coepissent patrias leges paulatim transgredi, vetera instituta, pro sua quisque libidine convellere, plebiscita negligere, atque maiorum decreta postergare, optimos quosque e patriciorum genere, suis ex sedibus deturbantes, tum eis haud dissimile quiddam atque olim Spartiatis accidit, quod apud Plutarchum videre est. Concordia siquidem res parve crescunt, discordia magne etiam dilabuntur. Mores Traiectinorum Porro hominum genus ingeniosum, facundum, blandum, vafrum, fastu turgidum, luxu propemodum perditum. Non abs re autem ex astrologis quidam, loci situm Scorpio subiectum oppositumque ex diametro volunt Quod hoc videlicet hominum genus, non foenum (ut aiunt) in cornu, sed vene- num in cauda ferat, facie nimirum adblandiens, caeterum cauda pungens. Caeterum quod abominabile est, principibus atque presulibus rebelle atque immorigerum. De Ordine Magistratus Tres denique in ea civitate magistratus ordines sunt. Unus eccle- siasticorum nempe canonicorum quinque ecclesiarum, quas collegiatas vocant. Secundus nobilium. Tertius eorum est, quos ex primo- ribus plebis, in senatum allectos, patricios appellant. Hi communicato inter sese consilio, quoties reipublice utilitas postulat, in commune decernunt, quidnam potissimum faciendum sit. Hos ordines illi vulgato vocabulo status appellant. Belli historia Anno a partu virgineo vigesimo quinto supra sesquimillesimum , mense februario, Traiectinorum civitas tumultuari coepit, tum saevissime tempesta- tis aestus concitare, tum demum scintillas futuri incendii, quod tam edaciter in omnia passim grassatum est; in sese nutrire coepit. [In de marge: Everadus Soudenbalgus] Erat inter pratricios vir prudens, consilio solertia, et moderatione nulli in ea republica secundus, cui nomen Everardus Soudenbalgus. Hic multis iam annis consul primarius, rempublicam prudenter iusteque administrarat. Verum quia gloriam resque preclaras invidia comitari solet, intercedebat huic privata quedam simultas, cum nonnullis ex nobilium primatibus, quos, eam potissimum ob causam, glorie sue emulos passus est, quod [In de marge: Gerardus Nyevelt] Nobilium ordini non admodum aequus videretur, presertim cum ex eo ordine, aliquot iampridem ob sua in patrias leges commissa, civitate eiecisset, quorum precipuus erat Gerardus ex Novicampiorum familia, qui in ea civitate, arcem nobilitatis sibi vindicant. Hinc ille lachryme huius proscriptio ansam prebuit, cur male cuperent Soudenbalgo, bona nobilitatis parte hanc ob causam vehementer succensa commotaque.Quum autem in libera civitate, iure adversus Soudenbalgum, palam nihil agere molirive poterant, apud sese deliberantes, decrevere hominem alia via aggredi, atque per cuniculos intentare ille vindictam communicato itaque cum ecclesiasticorum primoribus consilio datis vicissim dextris, blaterones quosdam è promiscua plebe subornare studuerunt, qui inauspicatum in vulgus rumorem plaustraque mendaciorum spargant, atque accusent Soudenbalgum, repetundarum. Multis iam argumentis compertum esse, scilicet Soudenbalgum aerarium depeculari, reipublice redditus in suum emolumentum convertere, et civitatem denique innumeris exactionibus, accisis, vectigalibus, decumationibus indies magis magisque gravare atque incessanter vexare, quibus tamen omnibus non in reipublice sed in suum commodum pro libito utatur. [In de marge: Godefridus Voordius] Et ne illi in tanto facinore comes deesset, addunt In de Marge (door Lap van Waveren): Goyert van Voerd Heyndrixszn dequeriel Hortensium etc. [...onleesbaar] Buurwijck libro cingulari de laude folmina[...] fol. Godefridum Vordium virum optimum qui multo tempore Soudenbalgo in magistratu collega fuerat. Hic rumor ubi increbuisset, Soudenbalgus et Vornius subodorati quid nam in se machinarentur quidam, magistratum adeunt, convocatoque ecclesiasticorum atque nobilium ordine, Soudenbalgus in haec verba proloqui coepit: Ego inquiens optimi viri, venerandique senatores, presentem rempublicam una cum collega meo Vornio administravi, atque huius (ut nostis) civitatis habenas, aliquot iam annos moderatus sum. Proinde cum singulis annis, quibus nos cessimus, rationem dati atque accepti, coram presenti senatu exacte reddiderimus, non possumus non mirari quaenam Atehas nobis excitarit tragoedias, quidue civilis sibi velit tumultus. Adsunt tabelle, quibus presens nobis senatus de bene administrata republica abunde gratificatur, nostreque in reddenda ratione fidei, suis syngraphis, etiam adstipulatur. Hae, si prefracto forsitan cuipiam non satisfaciunt, en adsumus, subducto rursus calculo, coram cordatissimo senatu, acti consulatus rationem reddere parati. Atqui tumultuanti passim sine delectu, sine iudicis, plebi satisfacere, non opis est nostre. Non est nostrarum virium placare furentes, non Herclè magis, quam si coortam maris tempestatem eiulatu vel lingue plectro sedare conemur. Maximè cum in hoc hominum genere plerique stupidiores sint, quam ut ipsi recte indicare queant, et iidem prefractiores, quam aliene sentencie velint accedere. Haec ubi Soudenbalgus libere satis perorasset, iussus est, unà cum collega Vornio paulisper e senatu secedere. Paruit, secessit, tum omnia tentata, omnia sursum atque deorsum iactata, factaque tandem consultatione, quoniam maior pars plerumque solet vincere minorem, a nobilium ordine decretum est, ut aliquot e promiscua plebe seligerentur, rationem excepturi, nominatis viginti quinque sue farine hominibus, horum arbitrio, omnis rationis censura permittebatur, nec alia ratione, quicquam esse ratum voluere, nisi quod illi suo calculo approbassent.Posteaquam Soudenbalgus et Vornius haec inaudissent, infracti animo perstitere in sententia, esse videlicet sese paratos coram magis- tratu et quaestoribus aerarii (quos illi camerarios vocant) de intentata calumnia satisfacere. Preter morem autem esse atque ridiculum, imò neque ipsis neque reipublice decorum esse, coram coriariis, pellionibus, pistoribus, cerdonibus, fabris, caementariis, fullonibus, textoribus, bubulcis et reliquis id genus proceribus, senatus arcana pandere, aut rationem velle exigere, maxime cum iisdem ob crassam ipsorum imperitiam, animique stupiditatem, harum rerum nihil intelligant, neque alii rei usui fore, quam ut importunis clamoribus ac strepitu omne negocium turbent, subvertantque. Hoc Soudenbalgi responsum magis adhuc plebis animos exulceravit, utpote qui spretus se nihilique factos ab eo arbitrarentur. Quare facta seditione, universa artificum sodalitia, in coemiterium Divi Johannis, quod vulgo Campum famis appellant, armata descenderunt. Isthinc mandant Soudenbalgo et Vornio, uti quam primum sese expediant administrateque reipublice rationem plebi sine mora reddant, alioqui futurum mox, ut vi illud extorqueant. Hoc illi accepto nuncio, quoniam violentia iam res agebatur, verentes ne saevior aliqua inter cives cooriretur seditio, que non absque sanguinariis caedibus constitisset, cum inter cives haud quaquam deessent qui Soudenbalgo et Vornio ex animo bene vellent, maturo prudentique consilio decreverunt, furori plebis cedere, quem nulla re alia facile placare posses. [In de marge: Zoudenbalch et Vornius urbe exedunt] Duo itaque viri optimè de republica meriti, civitatem ultro egressi, Soudenbalgus ad Transisulanos, Vornius vero Amstelredamum concessit, in hoc multorum clarissimorum virorum, tam Gaecorum quam Romanorum exemplum sequuti.Posteaquam Soudenbalgus et Vornius, ingrata urbe relicta, ultro in exilium concessissent, bona pars plebis, ut erat armata, ecclesiasticorum atque nobilium primoribus, horum opera, res novas molientibus, qui et ipsi armati erant, pariter in aedem senatoriam advolarunt: Ibi mox a novis pretoribus, et à violento senatu Soudenbalgo et Vornio atrox proscriptio intentata est, bona omnia confiscari iussa, nemine reclamante, multis tamen rem indignè ferentibus, neque refragari ausis, ob metum furentis populi, à quo pedibus in eam sentenciam itum est. Adhaec ab inauspicato senatu, graviores censure prescribuntur. Decernunt ne quis forte de proscriptorum mulcta gravius causetur, neve de reditu quisquam mutire audeat, alioqui eadem censura plectendum fore. Interim innumera apud plebem facinora commenti sunt, quibus absentes consparserunt, quorum precipuum furti nota erat, quod se iam pridem multis argumentis deprehendisse iactabant. Mandant preterea quotquot vel consules vel questores aerarii seu camerarii, à tredecim annis fuerunt, quamprimum sese parare ad exhibendam rationem, deque acto iamdudum magistratu ipsis et plebi satisfacere.
89
Bellum Traiectinum
label
Bellum Traiectinum