Demum cum bellum preter opinionem protolaretur, atque indies magis magisque incrudesceret, ratus se viribus ac nervis bellicis inferiorem fore antistes, cum imperialis aule proceribus magno consilio tractare coepit, quid nam illi hac in re deliberandum, quid faciendum foret. Illi suadent non esse committen- dum, ut audax facinus Traiectinis ac Gelriis impune cedat. Hoc malum non suo tantum capiti imminere, verum etiam finitimis undique perniciem minitari. Quare non defuturos, aiunt, qui illi nervos belli suppeditent, tantum ipse fortem infractumque agat principem. [In de marge: Batavia] Hac spe animatus episcopus continuo in Gelrios movit, Bataviamque depopulatus est, non modica praeda abacta. [In de marge: Tiela] Insulam quoque Tielanam invadit, ubi castellum Gellicum, fluviolo cui Linge nomen est, imminens, obiter oppugnavit, cumque magnis utrinque viribus et oppugnaretur, et a prefecto Ottone Scerpenzelio, defenderetur, vi tandem captum ad unum omnibus cum prefecto interemptis. Interim rigente bruma, cum milites in hyberna sese reciperent, nonnihil a rapinis et sanguinario ludo cessatum est.