NL-UtHUA_A100823_000021.jpg
[In de marge (toevoeging Lap van Waveren): Istis comithagae omnia passim tanquam soricibus spe praedae arrodentibus et abetrusiora queque scru- tantibus. Dominus Marcus Vuesius, quem confoederatorum choragum diximus, Christophoro Vuesio fratri epistolam scripsit, dentatis subinde di- cteriis scaturientum etc... [...] Quae hic desiderantur, vi- de in excuso fol. 50. [...] fratri epistolam, hanc epi- stolam excudit inque lucem dedit Aert Meurs, typographus Hagae, qui Hortensium de seccessionibus Ultraiectinis Belgice versum edidit.]Demum cum bellum preter opinionem protolaretur, atque indies magis magisque incrudesceret, ratus se viribus ac nervis bellicis inferiorem fore antistes, cum imperialis aule proceribus magno consilio tractare coepit, quid nam illi hac in re deliberandum, quid faciendum foret. Illi suadent non esse committen- dum, ut audax facinus Traiectinis ac Gelriis impune cedat. Hoc malum non suo tantum capiti imminere, verum etiam finitimis undique perniciem minitari. Quare non defuturos, aiunt, qui illi nervos belli suppeditent, tantum ipse fortem infractumque agat principem. [In de marge: Batavia] Hac spe animatus episcopus continuo in Gelrios movit, Bataviamque depopulatus est, non modica praeda abacta. [In de marge: Tiela] Insulam quoque Tielanam invadit, ubi castellum Gellicum, fluviolo cui Linge nomen est, imminens, obiter oppugnavit, cumque magnis utrinque viribus et oppugnaretur, et a prefecto Ottone Scerpenzelio, defenderetur, vi tandem captum ad unum omnibus cum prefecto interemptis. Interim rigente bruma, cum milites in hyberna sese reciperent, nonnihil a rapinis et sanguinario ludo cessatum est.Sub vernum tempus, cum mitius coelum iamdudum ad bella pelliceret, Gelrius versutiis ac technis, haud ambiguis coniecturis ratus, quid in se et in Traiectinos Caesareani clauculo machinarentur, coadunato peditum exercitu, opulentissimum totius Hollandie pagum comitis Hagam [In de marge: Haga comitis] anno 28 populabundus invasit nonis martii. Magnam hinc auri, argenti atque preciosissime supellectilis vim abstulit. Audacissimi huius facinoris duces extiterunt, ex confoederatis Domini Iohannes Huchtenbrochus, Lubbertus Walius, Jodocus Eyckius, Michaël Pistor et alii nonnulli factiosorum coryphaei, ad quodvis facinus paratissimi.[In de marge (toevoeging Lap van Waveren): Jodoci Eyckii filius fuit Arnoldus Eyckius, poeta et in gymnasio Ultraiectino quondam quartamorum rector.][In de marge (toevoeging Lap van Waveren): ‘Michaelis pronepos et vir rev. Carolus Rosweydus, societatis Jesu theologus.]