Interea Godefridus Vornius cum antistite, qui Amersfordie 300 equites in omnem eventum paratos habebat, tractare coepit, illique suggerere, se iamdudum invenisse viam, qua sine magnis adeo impensis, Traiectinorum civitatem liceret in antistitis potestatem redigere. [In marge: Werda] Esse enim in Tra- iectinorum suburbio, quod vulgo Werdam vocant, viros aliquot, quibus tuto fidere posset, qui suam hac in re operam strenue navare parati sint, modo equitum peditumque exercitus illi pareant. Hoc cum antistiti summopere probaretur, Vornius acceptis equitibus qui Amers- fordie erant, advocatisque duobus peditum manipuli, qui in aggere wardano consedebant quibus Gulielmus Turca prefectus erat, exposito quidnam in animo decrevisset, prima die julii sub ipsam auroram ad Traiectinorum civitatem clauculo admoventes, sub virgultis atque segetibus in insidiis delituerunt. Suburbani vero Werdeni qui antistiti operam suam hac in re spoponderant, eius porte custodi sub attestatione sacramenti ante aliquot dies rem omnem indicarant, atque machi- nationis sue seriem omnem patefecerant. Itaque inclarescente iam die cum Turca ac Vornius milites aliquot ex latibulis ad portas pedetentim ire precepissent, atque subinde plures mitterent. Gelrii qui in superiori porte loco erant, ubi viderunt ignotos adventare milites, portario acclamavere, uti sine mora portas seris occluderet. Qui cum responderet, ut erat pridie edoctus, nihil esse periculi, ex Gelriis hosce esse milites atque ipsos adeo qui predandi causa sub ipsam noctem erant ingressi, illique imperiosius etiam cum minis urgere niterentur uti portas obseraret, unus ex Werdenis mota manu, adventantes antistitis milites quam occiissime omnes ad portam advolare iussit. Istis itaque certatim in portas prorumpentibus, et aliquot iam civitatem etiamnum ingressis: Gelrii qui in superioribus porte locis manebant, ingentem ligneam cratem, que inter duos muros porte adheret sublata recte in terram demiserunt.