NL-UtHUA_A100823_000024.jpg
Interea Godefridus Vornius cum antistite, qui Amersfordie 300 equites in omnem eventum paratos habebat, tractare coepit, illique suggerere, se iamdudum invenisse viam, qua sine magnis adeo impensis, Traiectinorum civitatem liceret in antistitis potestatem redigere. [In marge: Werda] Esse enim in Tra- iectinorum suburbio, quod vulgo Werdam vocant, viros aliquot, quibus tuto fidere posset, qui suam hac in re operam strenue navare parati sint, modo equitum peditumque exercitus illi pareant. Hoc cum antistiti summopere probaretur, Vornius acceptis equitibus qui Amers- fordie erant, advocatisque duobus peditum manipuli, qui in aggere wardano consedebant quibus Gulielmus Turca prefectus erat, exposito quidnam in animo decrevisset, prima die julii sub ipsam auroram ad Traiectinorum civitatem clauculo admoventes, sub virgultis atque segetibus in insidiis delituerunt. Suburbani vero Werdeni qui antistiti operam suam hac in re spoponderant, eius porte custodi sub attestatione sacramenti ante aliquot dies rem omnem indicarant, atque machi- nationis sue seriem omnem patefecerant. Itaque inclarescente iam die cum Turca ac Vornius milites aliquot ex latibulis ad portas pedetentim ire precepissent, atque subinde plures mitterent. Gelrii qui in superiori porte loco erant, ubi viderunt ignotos adventare milites, portario acclamavere, uti sine mora portas seris occluderet. Qui cum responderet, ut erat pridie edoctus, nihil esse periculi, ex Gelriis hosce esse milites atque ipsos adeo qui predandi causa sub ipsam noctem erant ingressi, illique imperiosius etiam cum minis urgere niterentur uti portas obseraret, unus ex Werdenis mota manu, adventantes antistitis milites quam occiissime omnes ad portam advolare iussit. Istis itaque certatim in portas prorumpentibus, et aliquot iam civitatem etiamnum ingressis: Gelrii qui in superioribus porte locis manebant, ingentem ligneam cratem, que inter duos muros porte adheret sublata recte in terram demiserunt. Hoc facto, cum utrisque et intromissis et introire festinantibus viam preclusissent, Werdeni atque aliquot etiam ex civibus huius facinoris conscii, securibus, et asciis, quas in hunc eventum paraverant, duas e crate trabes utrinque presciderunt, atque eo modo ligneam cratem hastis et contis in sublime extollentes, equitibus ac reliquo exercitui peditum ingrediundi viam patefecerunt: Exorto civitatis clamore Gelrii et confoederati tumultuanter arma corripientes, hosti obniam progressi sunt. Ancipiti utrinque marte aliquamdiu certatum est. Verum quoniam magna hostium vis iamdudum in civitatem irruperat, et bona civium pars ad eos quoque descisceret, verentes Gelrii ne ab equitibus circumve- nirentur, pedetentim terga dedere, factaque tandem eruptione e porta telonearia fuga saluti sue consuluere. Quadraginta in eo conflictu ex Gelriis oppetierunt, inter quos erat vir bellicis artibus insignis Gulielmus Gentus, qui pridem in Batavia complures ex Dorestatanis sua manu iugularat: et alter quidam Gelriorum militum tribunus, vulgo vocatus Dobbelsteyn. Die altero Henricus dictus subulcus ex latibulis interceptus in morem pecudum ab exulibus in frusta concisus est. Tantus erat exulum adversus confoederatos furor atque iracundia.