Hoc facto, cum utrisque et intromissis et introire festinantibus viam preclusissent, Werdeni atque aliquot etiam ex civibus huius facinoris conscii, securibus, et asciis, quas in hunc eventum paraverant, duas e crate trabes utrinque presciderunt, atque eo modo ligneam cratem hastis et contis in sublime extollentes, equitibus ac reliquo exercitui peditum ingrediundi viam patefecerunt: Exorto civitatis clamore Gelrii et confoederati tumultuanter arma corripientes, hosti obniam progressi sunt. Ancipiti utrinque marte aliquamdiu certatum est. Verum quoniam magna hostium vis iamdudum in civitatem irruperat, et bona civium pars ad eos quoque descisceret, verentes Gelrii ne ab equitibus circumve- nirentur, pedetentim terga dedere, factaque tandem eruptione e porta telonearia fuga saluti sue consuluere. Quadraginta in eo conflictu ex Gelriis oppetierunt, inter quos erat vir bellicis artibus insignis Gulielmus Gentus, qui pridem in Batavia complures ex Dorestatanis sua manu iugularat: et alter quidam Gelriorum militum tribunus, vulgo vocatus Dobbelsteyn. Die altero Henricus dictus subulcus ex latibulis interceptus in morem pecudum ab exulibus in frusta concisus est. Tantus erat exulum adversus confoederatos furor atque iracundia.