[In de marge: Transisulane regionis ad caesarem redactio] Transisulani iamdudum pertaesi tanquam Euripi crebro recurrentis belli, turbata iterum a Gelrio regione, cum viderent rursum bello sibi decer- nendum fore, tractato cum antistite consilio, pensiculatis diligenter omnibus, invictissimo Imperatori Carolo communibus animis sese subdere deliberaverunt. Accitusque princeps Florentius comes Burensis nomine Caesaree Maiestatis a Transisulanorum republica inauguratus est, accepta una cum Caesareanis legibus, libertate, fidei sacramentum vicissim stipulate sunt. [In de marge: Georgius Scenck] Belli administratio clarissimo viro Georgio Scenck à Tautenburch, caesaree maiestatis apud Phrysios vicario demandata est. Is accepto exercitu, gnaviter suo officio functurus, ne ignavia ociove torperent milites, aliquot iam menses a bello feriati, mox speculam arctissime à Gelriis munitam, que Campenorum civitati imminebat, totis exertis viribus oppugnatam vi coepit, iugulatis ad unum omnibus. Erat proinde Castrense propugnaculum munitissimum inter Swollanos atque Campenos, utrisque aditum occludens, istud adventante Georgio, rebus desperatis, facta extemplò deditione, sese tradidit nec multo post tempore, mense martio, [In de marge: Hasselia] Hasselam obsidione cinxit, quam post bimestrem obsidionem tandem in deditionem accepit. [in de marge: Horstana arx] Interea Gelrii coniunctis copiis, insignem arcem cui nomen est Horstum, obsederunt, que vix triduanam obsidionem sustinens, prefecti dolo sese dedidit. Hanc tamen arcem Gelrii demoliti sunt, lapidum acervis ad Rhenorum oppidum deportatis. [In de marge: Emssana] Hinc ad Emssam profectum est, arcem Amerfordie proximam, ea ne adventum quidem Gelriorum passa, repente se tradidit. Tanta erat prefectorum perfidia. [Doorn, Scoonawen, Ham] Capta sunt et minutiora aliquot castella, Doornum scilicet Sconaudia, Mirha Hammum, que sine magnis impensis postmodum episcopis in suam potestatem redegit.