Georg Schenck van Toutenburg (1480-1540)
[In de marge: Transisulane regionis ad caesarem redactio] Transisulani iamdudum pertaesi tanquam Euripi crebro recurrentis belli, turbata iterum a Gelrio regione, cum viderent rursum bello sibi decer- nendum fore, tractato cum antistite consilio, pensiculatis diligenter omnibus, invictissimo Imperatori Carolo communibus animis sese subdere deliberaverunt. Accitusque princeps Florentius comes Burensis nomine Caesaree Maiestatis a Transisulanorum republica inauguratus est, accepta una cum Caesareanis legibus, libertate, fidei sacramentum vicissim stipulate sunt. [In de marge: Georgius Scenck] Belli administratio clarissimo viro Georgio Scenck à Tautenburch, caesaree maiestatis apud Phrysios vicario demandata est. Is accepto exercitu, gnaviter suo officio functurus, ne ignavia ociove torperent milites, aliquot iam menses a bello feriati, mox speculam arctissime à Gelriis munitam, que Campenorum civitati imminebat, totis exertis viribus oppugnatam vi coepit, iugulatis ad unum omnibus. Erat proinde Castrense propugnaculum munitissimum inter Swollanos atque Campenos, utrisque aditum occludens, istud adventante Georgio, rebus desperatis, facta extemplò deditione, sese tradidit nec multo post tempore, mense martio, [In de marge: Hasselia] Hasselam obsidione cinxit, quam post bimestrem obsidionem tandem in deditionem accepit. [in de marge: Horstana arx] Interea Gelrii coniunctis copiis, insignem arcem cui nomen est Horstum, obsederunt, que vix triduanam obsidionem sustinens, prefecti dolo sese dedidit. Hanc tamen arcem Gelrii demoliti sunt, lapidum acervis ad Rhenorum oppidum deportatis. [In de marge: Emssana] Hinc ad Emssam profectum est, arcem Amerfordie proximam, ea ne adventum quidem Gelriorum passa, repente se tradidit. Tanta erat prefectorum perfidia. [Doorn, Scoonawen, Ham] Capta sunt et minutiora aliquot castella, Doornum scilicet Sconaudia, Mirha Hammum, que sine magnis impensis postmodum episcopis in suam potestatem redegit.Post hec caesareani coacto undique exercitu quatuor milia peditum in aggere Vardano consedere iuserrunt, quibus mandatum est, sedulo advigilare ne qua via Traiectinis commeatus importarentur neve eruptione aliquando facta Hollandos rursus invaderent. Reliquum exercitum in Brabantia apud Busciduscenses statuerunt, qui Gelrios a Brabantis propelle- rent. Interim Florentius comes Burensis cui a caesarea maiestate totius belli summa demandata erat, bombardas, arietes, vineas, pluteos, scalas, secures, phalaricas, harpagones, lingones et reliqua id genus instrumenta apparare coepit. Quarum rerum tantam cogit copiam, ut numquam tam ingens, tamque violenta tormentorum bellicorum vis hisce regionibus visa sit. Exactis igitur hoc in negocio duobus ferme mensibus, assumpto exercitu Brabantico, mense maio in Varda perditum manipulis, propere Amerfordiam ad episcopum Henricum profectus est, communicatoque cum illo consilio, arcem munitissimam [In de marge: Emssa] Emssam postridie obsidione cinxit, quam die tertia valida militum manu expugnavit. [In de marge: Hattum] Hinc cum omni exercitu ad Hattumum oppidum Gelrie, flumini cui Isule nomen est, imminens, movit. Ad huius obsidionem clarissimus vir Georgius Scenck cum exercitu transisulano, transmisso flumine se quoque contulit. Oppidulo Hattumo adhaerebat arx, totius Gelrie nominatissima, adeo valido murorum ambitu cincta, ut a multis inexpugnabilis diceretur. Hanc ubi tormentis bellicis undique pulsassent, caesareani, impetu facto, oppugnaverunt. Quibus, cum hi qui in arce erant, fortiter resisterent, spe sua frustrati, ab oppugnatione repulsi sunt, quingentis ferme ex suis interemptis. Die altero, cum caesareani ad oppugnationem arcis expeditius sese rursum accingerent, bombardisque muros quaterent, Hattomi veriti sese viribus tandem inferiores fore, neque succedaneis oppugnationibus posse tandem resistere, sese dediderunt. [In de marge: Vrede tussen de Hollanders en Geldersen ] Doe de biscop Utrecht in had, een wyle daarna toeg al dat groot volk, te weten den graaf van Buuren, de graaf van Ren- nenbergh, jonker Joryan Schenk, stadholder van Vriesland, elx mit hoer volk voor Thiel, daer sij lang voor lagen, maar togen ten lesten daar weder af, ende doen woert er gesoent. Twee of drie dagen voor Exaltatio Crucis worden alle die cloosteren buyten Utrecht ver- schreven tot Wageningen bij den ritmeester te komen, als wij de- den. Ende daer word die cloosteren voorgehouden dat sij verdingen soude ende die penningen beloven op te brengen binnen corten tyt. Maer wij namen ons beraat ende wouden ’t elk zijn oversten te kennen geven. Ende daer en tussen word het gesoent ende gevryt. Den Heer sy daervoor gebenedyt.
subject
Georg Schenck van Toutenburg (1480-1540)
label
Georg Schenck van Toutenburg (1480-1540)