Post hec caesareani coacto undique exercitu quatuor milia peditum in aggere Vardano consedere iuserrunt, quibus mandatum est, sedulo advigilare ne qua via Traiectinis commeatus importarentur neve eruptione aliquando facta Hollandos rursus invaderent. Reliquum exercitum in Brabantia apud Busciduscenses statuerunt, qui Gelrios a Brabantis propelle- rent. Interim Florentius comes Burensis cui a caesarea maiestate totius belli summa demandata erat, bombardas, arietes, vineas, pluteos, scalas, secures, phalaricas, harpagones, lingones et reliqua id genus instrumenta apparare coepit. Quarum rerum tantam cogit copiam, ut numquam tam ingens, tamque violenta tormentorum bellicorum vis hisce regionibus visa sit. Exactis igitur hoc in negocio duobus ferme mensibus, assumpto exercitu Brabantico, mense maio in Varda perditum manipulis, propere Amerfordiam ad episcopum Henricum profectus est, communicatoque cum illo consilio, arcem munitissimam [In de marge: Emssa] Emssam postridie obsidione cinxit, quam die tertia valida militum manu expugnavit. [In de marge: Hattum] Hinc cum omni exercitu ad Hattumum oppidum Gelrie, flumini cui Isule nomen est, imminens, movit. Ad huius obsidionem clarissimus vir Georgius Scenck cum exercitu transisulano, transmisso flumine se quoque contulit. Oppidulo Hattumo adhaerebat arx, totius Gelrie nominatissima, adeo valido murorum ambitu cincta, ut a multis inexpugnabilis diceretur. Hanc ubi tormentis bellicis undique pulsassent, caesareani, impetu facto, oppugnaverunt. Quibus, cum hi qui in arce erant, fortiter resisterent, spe sua frustrati, ab oppugnatione repulsi sunt, quingentis ferme ex suis interemptis. Die altero, cum caesareani ad oppugnationem arcis expeditius sese rursum accingerent, bombardisque muros quaterent, Hattomi veriti sese viribus tandem inferiores fore, neque succedaneis oppugnationibus posse tandem resistere, sese dediderunt.