Hasselt (Ov.)
1080. Hasselt1668. Hasselt [In de marge: Hassela] Interea Carolus Gelrie dux Transisulanorum Regionem iterum invadere parat, dolo occupata Hassela, oppidulo haud procul a Swollis, Ultraiectinorum nomine: [In de marge: Rhenum] Haud multo post tempore cepit oppidulum Dorestato vicinum, cui à preterfluente Rheno, Rhenum nomen est, Dive Cunere memoria celebre Traiectinis proinde peditum equitumque numerum auxit, uberrimè comme- atum importavit, in proximos pagos ire frumentatum precepit, atque in sua tandem verba iurare compulit. [In de marge: Rosumus] Civitatis prefecturam nobili viro Rosu- mo archistratego suo delegavit: Huius imperio, tam cives quam milites parere, huius arbitrio omnes obtemperare iussit. Aucto autem militum numero, huc enim omnis ferme Gelriorum nobilitas confluxerat, quoniam confoederati, exhausto iamdudum aerario tante multitudini non erant solven- do, decreverunt cives gravibus subinde exactionibus exurgere, quin et violentum hoc militum genus non in aedes tantum, verumetiam ad communem mensam admittere oportuit, nemine contra hec vel mutire auso. [In de marge: Transisulane regionis ad caesarem redactio] Transisulani iamdudum pertaesi tanquam Euripi crebro recurrentis belli, turbata iterum a Gelrio regione, cum viderent rursum bello sibi decer- nendum fore, tractato cum antistite consilio, pensiculatis diligenter omnibus, invictissimo Imperatori Carolo communibus animis sese subdere deliberaverunt. Accitusque princeps Florentius comes Burensis nomine Caesaree Maiestatis a Transisulanorum republica inauguratus est, accepta una cum Caesareanis legibus, libertate, fidei sacramentum vicissim stipulate sunt. [In de marge: Georgius Scenck] Belli administratio clarissimo viro Georgio Scenck à Tautenburch, caesaree maiestatis apud Phrysios vicario demandata est. Is accepto exercitu, gnaviter suo officio functurus, ne ignavia ociove torperent milites, aliquot iam menses a bello feriati, mox speculam arctissime à Gelriis munitam, que Campenorum civitati imminebat, totis exertis viribus oppugnatam vi coepit, iugulatis ad unum omnibus. Erat proinde Castrense propugnaculum munitissimum inter Swollanos atque Campenos, utrisque aditum occludens, istud adventante Georgio, rebus desperatis, facta extemplò deditione, sese tradidit nec multo post tempore, mense martio, [In de marge: Hasselia] Hasselam obsidione cinxit, quam post bimestrem obsidionem tandem in deditionem accepit. [in de marge: Horstana arx] Interea Gelrii coniunctis copiis, insignem arcem cui nomen est Horstum, obsederunt, que vix triduanam obsidionem sustinens, prefecti dolo sese dedidit. Hanc tamen arcem Gelrii demoliti sunt, lapidum acervis ad Rhenorum oppidum deportatis. [In de marge: Emssana] Hinc ad Emssam profectum est, arcem Amerfordie proximam, ea ne adventum quidem Gelriorum passa, repente se tradidit. Tanta erat prefectorum perfidia. [Doorn, Scoonawen, Ham] Capta sunt et minutiora aliquot castella, Doornum scilicet Sconaudia, Mirha Hammum, que sine magnis impensis postmodum episcopis in suam potestatem redegit.Item also dick als die van Utrecht togen na Reenen om proviant, soo mosten wij hem een wagen ende peerden mede doen, of ons peerden moesten de busse trecken. Ende sij hadden eens drie peerden van ons aan een groote busse, ende daer togen sij mede voor Hasselt, ende speysde dat, want het belegert was. Ende daer werden ons peerden mit kraght in die stad gedron- gen ende bleven daer ses weeken lang in. Doe quamen sij weder thuys, dan een peert bleef onderwegen dood ende ’t ander was verdorven dat het steyf waer en bleef soo. Wij hadden altoos alle dagen de knegten van Utrecht tot alre uuren ende mosten hem al geven van cost dat wij hadden. Ende des avons quamen die Borgonyese knegten, ende die gevangenen altijt hier. Bij Matthaeus (p. 161) is toegevoegd: 'ende bleven des 's nachts hier'. Dat
subject
Hasselt (Ov.)
label
Hasselt (Ov.)