Quid iniquum videtur, inquiunt, si nobis abrogata iampridem civium indulta seu privilegia restitui cupimus: Quid iustius, quam ut rescissa, malè parta immunitate, ecclesiastici et reliqui id genus homines, paria cum civibus onera ferant: Hec ni antistes rata prius habeat super- vacaneum esse de deponendis armis verba facere. Antistes itaque diligen- tius re perpensa, veritus ne haec procella in maiorem aliquando tempestatem erumperet, iussis quiescere spopondit se eorum votis propediem assensurum. Cumque idipsum violentius exigeretur, nolens contra aque tractum niti, vetera civibus indulta restituit, acta confirmavit, decretis subscripsit, que tamen omnia postea rescidit atque antiquari iussit, in hoc sequutus magni Agesilai regis exemplum. Huic enim cum quispiam aliquando diceret, idemque saepius repeteret, promisisti: ita me Hercule promisi inquit, si istud quidem est iustum, sinautem iniustum locutus sum, non promisi. Cum idem subdidisset verum tamen decet reges, siquid capite annuerint, perficere. Non reges magis respondit, quam illos, qui reges adeunt, petere iniusta, decet. Hec metamorphosis vehementer Septivaudiorum animos, exulceravit, adeo ut ex eo tempore perpetuum adversus confoederatos odium conceperint: Dictu mirum est, quam in multas caedes exarserint, tantum occasio deerat. Nusquam in ea civitate tuta quies, nusquam securitas, pax nulla, ubique