NL-UtHUA_A100823_000015.jpg
aut alterum è suis miserunt, qui benigne cum Septiwaudijs expostula- rent, ac dicerent Conf[oe]deratos quidem ad omnem eorum voluntatem paratos esse, tantum modeste significent quid fieri velint. Multa ultro citroque verba facta, tandem ea lege utrinque discessum est, ut ecclesiastici, monastici, atque equestris ordo, commune exactionum decu- mationum, atque accisarum onus cum civibus identidem ferrent. AEquum enim esse, ut sicut unius civitatis iure, ita et communi onere potirentur. Hoc contra immunitatem (ut vocant) ecclesiasticam decretum, tametsi confoederatis grave, ac non ferendum videretur, tamen cum in presentiarum non alia via poterant elabi, eousque obtempe- randum statuere, donec oportunior occasio sese offeret. Post hec ubi antistes ab infirmitate utcunque convaluisset, concitus Traiectum adiit, accuratius de omnibus, que inter eos gerebantur cogniturus. Isthic agentem confoederati, et Septivaudii certatim convenire student, quisque sue cause patrocinaturus. Tandem cum Septivau- dii viderent antistitis animum in confoederatorum causam magis propensum, rursus arma corripientes, in campum famis coegerunt suos. Ad hos iam tumultuantes ipse antistes descendens sciscitatus est, quenam tante seditionis causa, quis tandem fructus foret, iniquum esse in libera civitate se presente, levissimam ob causam tantos ciêre tumultus. Septivaudii è diverso respondent, non levem esse causam tanti tumultus, verum iustam et gravem, quam usque adeo labefactari noluere, ut etiam dignissima sit, que antistitis censura annuloque conprobetur atque roboretur.Quid iniquum videtur, inquiunt, si nobis abrogata iampridem civium indulta seu privilegia restitui cupimus: Quid iustius, quam ut rescissa, malè parta immunitate, ecclesiastici et reliqui id genus homines, paria cum civibus onera ferant: Hec ni antistes rata prius habeat super- vacaneum esse de deponendis armis verba facere. Antistes itaque diligen- tius re perpensa, veritus ne haec procella in maiorem aliquando tempestatem erumperet, iussis quiescere spopondit se eorum votis propediem assensurum. Cumque idipsum violentius exigeretur, nolens contra aque tractum niti, vetera civibus indulta restituit, acta confirmavit, decretis subscripsit, que tamen omnia postea rescidit atque antiquari iussit, in hoc sequutus magni Agesilai regis exemplum. Huic enim cum quispiam aliquando diceret, idemque saepius repeteret, promisisti: ita me Hercule promisi inquit, si istud quidem est iustum, sinautem iniustum locutus sum, non promisi. Cum idem subdidisset verum tamen decet reges, siquid capite annuerint, perficere. Non reges magis respondit, quam illos, qui reges adeunt, petere iniusta, decet. Hec metamorphosis vehementer Septivaudiorum animos, exulceravit, adeo ut ex eo tempore perpetuum adversus confoederatos odium conceperint: Dictu mirum est, quam in multas caedes exarserint, tantum occasio deerat. Nusquam in ea civitate tuta quies, nusquam securitas, pax nulla, ubique