Porro confoederati perpenso diligentius facinore, quod in antistitem et in optimos quosque patrarant, haud quaquam ambigentes haec in suum ipsorum iugulum aliquando reditura, ultimum statuêre praesidium experiri. In uno Gelrie Duce Carolo, spes supererat, is ni suppetias ferat, actum est inquiunt de salute nostra. [In de marge: D Marcus Wesius, D Adrianus Renessius, D Antonius Venrodius] Mittunt itaque factionis sue choragum dominum Marcum Wesium cathedralis ecclesie canonicum. Huic adiungunt dominum Adrianum Renessium [... ] et alterum quendam eiusdem ecclesie canonicos. Ne vero claudicaret ternio, claudum addunt Venrodium. Legati properè profecti, ducem adeunt, supplices legationis sue negocia pandunt, in quam nassam inciderint edisserunt, in duce iam omnem spem suam sitam esse depredicant, ut afflictis succurrat ut in presentiarum opituletur efflagitant, utpote, qui Traiectinorum desperatis etiam rebus, hactenus patrocinatus sit semper. Alio qui sine controversia pereundum esse. Quod si belligerari, si incertam Martis aleam experiri necessum fuerit, nobis, inquiunt, nummorum satis est, tantum te duce, te imperatore utamur. Hec oratio ducis animum ultra ad bella propensum adeo commovit, ut confestim destinatis quadringentis peditibus cum legatis subito civitatem occupare iusserit anno videlicet 1527 nonis augusti. Postridie pedites et equitum turmam subsequi mandavit, qui cum ab ingressu civitatis secluderentur, sub noctem effractis a confoedera- torum factione portis, avulsisque repagulis intromissi sint. Eo pacto Traiectinorum civitas in Gelriorum potestatem redacta est. Hec sola calamitas Traiectinis deerat, nondum enim completa erat malitia eorum Gelriis itaque intra civitatem receptis cum iam universa sursum atque deorsum iactarentur, cumque presentem intentarent omnia mortem, hi cives qui se eatenus ab omni factione servarant immunes, protinus è civitate aufugerunt, adeo ut ultra mille cives annumeratis his, qui prius exulabant, profugisse memorentur.