Anton Venrodius
Porro confoederati perpenso diligentius facinore, quod in antistitem et in optimos quosque patrarant, haud quaquam ambigentes haec in suum ipsorum iugulum aliquando reditura, ultimum statuêre praesidium experiri. In uno Gelrie Duce Carolo, spes supererat, is ni suppetias ferat, actum est inquiunt de salute nostra. [In de marge: D Marcus Wesius, D Adrianus Renessius, D Antonius Venrodius] Mittunt itaque factionis sue choragum dominum Marcum Wesium cathedralis ecclesie canonicum. Huic adiungunt dominum Adrianum Renessium [... ] et alterum quendam eiusdem ecclesie canonicos. Ne vero claudicaret ternio, claudum addunt Venrodium. Legati properè profecti, ducem adeunt, supplices legationis sue negocia pandunt, in quam nassam inciderint edisserunt, in duce iam omnem spem suam sitam esse depredicant, ut afflictis succurrat ut in presentiarum opituletur efflagitant, utpote, qui Traiectinorum desperatis etiam rebus, hactenus patrocinatus sit semper. Alio qui sine controversia pereundum esse. Quod si belligerari, si incertam Martis aleam experiri necessum fuerit, nobis, inquiunt, nummorum satis est, tantum te duce, te imperatore utamur. Hec oratio ducis animum ultra ad bella propensum adeo commovit, ut confestim destinatis quadringentis peditibus cum legatis subito civitatem occupare iusserit anno videlicet 1527 nonis augusti. Postridie pedites et equitum turmam subsequi mandavit, qui cum ab ingressu civitatis secluderentur, sub noctem effractis a confoedera- torum factione portis, avulsisque repagulis intromissi sint. Eo pacto Traiectinorum civitas in Gelriorum potestatem redacta est. Hec sola calamitas Traiectinis deerat, nondum enim completa erat malitia eorum Gelriis itaque intra civitatem receptis cum iam universa sursum atque deorsum iactarentur, cumque presentem intentarent omnia mortem, hi cives qui se eatenus ab omni factione servarant immunes, protinus è civitate aufugerunt, adeo ut ultra mille cives annumeratis his, qui prius exulabant, profugisse memorentur.Capti sunt autem ex Gelriis generosus dominus Christophorus comes de Moursa, cui post Rossumum Traiectine civitatis prefectura obvenerat. Dominus Walravius Wardenburgus, atque Gwinandus Arnhemus, Doctor, Gelrie Ducis consiliarius. Ex confoederatis vero sexaginta capti referuntur inter quos insigniores erant, Ex ecclesiasticis infrascripti. Dominus Georgius Solmius Decanus basilice Divi Petri. Magister Godefridus Campenus canonicus Sancti Johannis, quondam officialis Traiectinus. Dominus Antonius Venrodius. canonicus Sancte Marie. Dominus Jacobus Gentus Dominus Jacobus Crollius Dominus Martinus Lewenburgius Dominus Johannes Realis Magister Arnoldus Lap van Waveren schreef in de kantlijn: 'Hermannus' Amerongius. canonicus Beati Petri. Ex nobilibus atque patriciis. Dominus Johannes Huchtenbrochus, eques auratus. Arnoldus Renessus de Vulven. Ghijsbertus de Ha. Johannes Wijckus. Cornelius Martssenus. Godefridus Regius pretor. Gerardus Feitus. Fridericus Rineveldius. Jacobus Vermatus. Gulielmus Knijffius. Cornelius Roijus. Ex plebeiis. Jodocus Eijckius. Confoederatorum choragus. Cornelius Haccus. Jacobus Blomius. Nicolaus Pellio. Petrus Beduerwerker et alii nonnulli qui confoederatorum factioni sese immiscuerant. Reliqui cum Gelriis aufugerunt. Universa proinde confoederatorum bona, aedes atque possessiuncule militibus in predam data sunt. Opimus hinc proventus, et militum prede, et antistitis fisco accrevit, omnibus affatim ditatis. Istis itaque rerum potitis, Gelrii, qui a Traiectinis profugerant, ubi usque ad oppidum Rhenorum, excurrissent, suamque tragoediam commilitonibus, qui Rheni erant denarrassent, territi et ipsi convasatis protinus omnibus, pariter in Gelriam relicto oppido Rheno demigrarunt. Atque eo modo Rhenorum oppidum in antistitis demum potestatem sine caede cuiuspiam devenit. [In de marge: Straf over de muyters ] En veel goede luden wierden gevangen ende Gijsbert van der Aa, Godart de Coning, Jan van Wijck ende Cornelis van Merthen ende meer andere liet den biscop richten en onthalsen. Ende meester Antonie van Venrode ende meester Geurt Kuynretorf liet zijn genade te Wijck in een sack steken en drenken in de Leke ende heer Jurian van Solms ende heer Jan van Hugtenbroek die saten tot Wijck gevangen op hoer lijf tot Allerhyligenavond 1528 ende op Allerhyligendagh quamen sij hier.
subject
Anton Venrodius
label
Anton Venrodius