[In de marge: Altena castrum] Haec res preter multorum opinionem, ingentem Gelriis metum incussit, adeo ut hii, qui in castello erant modis omnibus munitissimo, cui Altena nomen est, prope Daventriam soli metu perculsi, atque propemodum exanimati, exusto castello aufugerent, nemine persequente, que res Daventrianos magno metu solvit, adeo ut ex servitute sese in libertatem denuo esse vocatos arbitrarentur, tantam violentiam a militibus Altenaiis perpessi erant. [In de marge: Hulkenstenum] Proinde et qui in arce erant prope Nardenum, cui Hulkelstenum nomen est, incensa arce fugam nullo urgente iniere. Tantum omnibus metum, et Hattume arcis expugnatio, et comitis Florentii presentia incusserat. Jarcis [In de marge: Hardewicum] Post hoc comes dispositis Hattumi diligenter omnibus, universam exercitus vim ad alterum Gelrie oppidum Oceano Septentrionali adiacens, cui Harderwicum nomen est, applicuit, quod vix quatuordecim dierum obsidionem sustinens, sese in manus Comitis omnibus salvis tradidit, die videlicet ultima mensis iunii. [In de marge: Elburga] Est et alterum Gelrie oppidulum Harderwico vicinim quod Elburga dicitur, hoc antequam ad Hardervicum exercitus moveretur, ultro sese dedidit. Tanta erat fama mansuetudinis ac benignitatis principis Florentii, quem omnibus vere didicisse constabat, parcere subiectis et debellare superbos.