Catalogus episcoporum Ultrajectinorum
[IX.] Albricus XI. Houngerus qui obiit anno Domini VIII c LXVI o XI o kalendas ianuarii/.[X.] Lutgerus XII. Odelbaldus in statu dignitatis episcopalis prefuit XXXIIII annis. XIII. Egylboldus II annis tantum in dignitate episcopali supervixit. 14. Sanctus Rabodus vixit, postquam assumptus fuit ad episcopatum, XVI annis. Migravit vero ad Dominum anno Domini nongentesimo XVII o III kalendas decembris./ 'In mense aprili' is doorgehaald en door hand B in 'III kalendas decembris' veranderd. 15. Pius Baldricus ad episcopatum assumptus fuit anno Domini IX c XVIII . Et postquam assumptus fuit ad episcopatum, vixit quinquaginta novem annis. Migravit vero ad Dominum anno Domini nongentesimo LXXVI , V die mensis augusti. Hic Baldricus, filius Rixfridi, comitis Clivensis, egregii principis/, reparavit Traiectum a Danis destructum. Sed quia post reparationem non fuit tante latitudinis et capacitatis sicut ante, ideo noluit ipsam civitatem vocare ‘Trecht’, sed appellavit ‘Utrecht’. Et in ista civitate Traiectensi invenit ecclesias Sancti Salvatoris et Beati Martini destructas a Danis, quas prout potuit restauravit. De isto Baldrico scribitur sic: Presul Baldricus Traiectum magnificavit, Funditus a Danis eversum, quod reparavit. Nobilis atque pius et omni scemate dignus,Per quem venerunt huc Pontianusa, Agna, Benignus . Refertur eciam, quod iste Baldricus civitatem et ecclesiam Aldenzalensem construxit. Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali versus ostium, quo itur ad domum capitularem. 16. Volcmarus XIIII annis in dignitate episcopali supervixit. Obiit autem anno Domini IX c LXXXIX , II nonas maii/, et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte boriali inter duas columpnas in oppositum altaris beate Barbare. 17. Balduinus III annis tantum in dignitate episcopali supervixit. Obiit autem anno Domini IX c LXXXXIII , et est sepultus in ecclesia Traiectensi immediate retro sepulcrum Volcmari episcopi. 18. Met markeringsteken in de marge (pijl) om te onderstrepen dat Ansfried heilig was. Sanctus Ansfridus in episcopali dignitate vixit XV annis, et obiit anno Domini M o IX o in mense aprilis, quinto nonas maii/. Iste Ansfridus construxit monasterium monachorum, quod adhuc moderno tempore vocatur ‘Ad Montem Sanctum’. Unde postea Bernoldus episcopus transtulit cenobium monachorum, quod nunc est infra muros Traiectenses ‘ad Sanctum Paulum’ vocatum est. Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali iuxta ostium chori.19. Adeboldus ecclesiam Traiectensem, quam Baldricus fundavit, feliciter consummavit. Iste Adeboldus infra spacium unius anni victoriam optinuit ymmo succubuit/ contra quemdam Theoderi- cum nomine, comitem Hollandie, in duobus conflictibus. Iste eciam conscribi fecit vasallos dyocesis Traiectensis, ut eorum memoria perpetua haberetur. Obiit autem anno Domini M o XXVII o , V o kalendas decembris./ Vixit vero in episcopatu XIX annis. 20. lees: 'vicesimus'. Markeringsteking in linkermarge, mogelijk om aan te geven dat Bernold ook een heilige was. Bernoldus inter sanctos et electos Dei merito habet sortem, quia infra muros Traiectenses tres fundavit ecclesias, scilicet Sancti Petri et Sancti Johannis, in quibus canonicos ordinavit, et Sancti Pauli, ad quam traxit monachos, quos Ansfridus in Sacro Monte instituerat. Unam vero eciam in Davantria ecclesiam construxit in honore Sancti Lebuini, quam dotibuspulcherrimis decoravit. Vixit in dignitate episcopali XXVII annis, et obiit anno Domini millesimo LIIII, XIIII o kalendas augusti/.21. Wilhelmus belligerens et magnanimus opposuit se Theoderico domicello Hollandie iuveni/ in dignitate episcopali vixit XXII annis. Et obiit in mense Vo kalendas may anno Domini millesimo LXXVI . Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in quadam cappella in parte meridionali, in eodem sepulcro, in quo Guido episcopus est sepultus.22. Conradus construxit ecclesiam Beate Marie Virginis iuxta muros Traiectenses infra civitatem Traiectensem, ad instar cuiusdam ecclesie iuxta muros civitatis Mediolanensis, per eundem Conrardum destructe, in honorem beate Marie ante dedicate. Hic Conrardus die mercurii immediate post solempnitatem Paschalem sequente post missarum solempnia in aula episcopali per quendam Frisonem occulte interfectus fuit anno Domini M o XCIX , die mercurii, ut predictum est. Iste tamen Friso, qui latrocinium istud perpetravit, omnino evanuit et subterfugit. Et est sepultus in ecclesia beate Marie predicte, quam ipse funda- vit. Vixit vero in episcopatu suo XVI annis. 23. Burgardus vixit in episcopatu XI annis, obiit vero anno Domini M o C et est sepultus in occi- dentali parte ecclesie Traiectensis ante ymaginem Beate Marie. [In de marge] [Theodericus] XXXIII annos potentissime gubernavit et magnanimus fuit et tumulatus est in Egmonda penes proavum suum. Et Theodericus filius eius primogenitus quintus comes Hollandie effectus est, qui modico tempore comitatui fretus est, quia anno Domini M o XLVIII o , idus januarii Dordraci occisus fuit ab inimicis, et non habuit uxorem aut liberos. Rexit Hollandiam novem annis. Apud Egmonde sepultus est. Et Florentius frater suus successit, qui prius fuit comes Oestfrisie. Duxit uxorem filiam ducis Saxonie de qua genuit Theodericum, Florentium, et Mechtildim quam Philippus, rex Francie, recepit uxorem. Iste vindicavit fratrem suum et multos occidit. Sed postea de fortitudine sita nimis confisus dormiendo occisus fuit a fu- gitivis, quos paulo prius devicerat in bello. Hic X annis rexit Frisiam, et Hollan- diam XIIII annis cum potentia, et sepultus est in Egmonda cum [fratre suo].36. Otto de Hollandia 38. Hinricus de Vienna, qui funditus construxit castrum dictum Vredelant, primum eciam lapidem posuit in nova fabrica Maioris ecclesie Traiectensis. Et obiit anno Domini M o CC o LXVII II nonas iunii in die beati Bonifacii. Tempore vite istius Hinrici interfectus Wilhelmus comes Hollandie, qui fuit rex Alamannie, in Frisia in anno Domini M o CC o LV circa Purificationem Beate Marie. Et est sepultus predictus Henricus episcopus in parte boriali ecclesie nostre Traiectensis, ad cuius sepulcrum versus huiusmodi sunt scripti: Struxi, Martine, Vredelant pro pace tuorum. Pace beatorum fruar, ut tecum sine fine .39 us . Johannes de Nassouven electus sed non confirmatus. Tempore vero istius fuit illud magnum incendium, quod vulgariter vocatur ‘Viif-wicken-brant’, scilicet anno Domini M o CC o LXXIX . in die beati Gregorii. Vixit vero in episcopatu XI annis. Obiit autem anno Domini M o CC o [C o IX o ] , et est sepultus in ecclesia Sancti Lebuini Daventriensi in choro.40. Iohannes de Ziric per Sedem Romanam optinuit Traiectensem episcopatum, sed translatus fuit ad episcopatum Tullensem sub anno Domini M o CC o CXVI . 41. Wilhelmus de Machiliinia per curiam Romanam optinuit episcopatum. Interfectus fuit et obiit in bello Op die Hoghe Woerde/ anno Domini M o CCC o primo in die Translationis beati Martini et est sepultus in parte meridionali ecclesie Traiectensis extra chorum, ad murum ipsius chori. 42. Guido de Hannonia optinuit episcopatum per curiam Romanam. Et tempore suo emit castrum de Stoutenborgh et construxit Dollenborgh. Et castrum de Gore eciam construxit; castrum eciam De Horst quamplurimum emendavit. Obiit vero anno Domini M o CCC o XVII IIII kalendas junii et est sepultus in quadam ca-pella in parte meridionali ecclesie Traiectensis. 43. Vredericus episcopus obiit anno Domini M o CCC o XXII . Vixit autem in episcopatu suo V annis, et est sepultus in quadam capella in parte boriali ecclesie Traiectensis. 44. Iacobus Zudensis/ episcopus electus confirmatus. Vixit post confirmationem de eo factam sex septimanis. Obiit vero anno Domini M o CCC o XXII in die beati Mathei apostoli et ewangeliste et est sepultus in eadem capella in parte boriali ecclesie Traiectensis. [45.] Vanaf hier ontbreekt de nummering. Iohannes de Bronchorst licet fuit electus et confirmatus, tamen papa alteri providit de episcopatu, scilicet Johanni de Dyest, sequenti episcopo/.[46.] Iohannes de Dyst, prepositus Cameracensis/, vixit in episcopatu XVII annos et V menses. Obiit vero anno Domini M o CCC o XL primo die mensis junii. Tempore istius, istius Johannis, emptum fuit/ dominium de Dyppenem de bonis dyocesis Traiectensis. Et est sepultus in eadem ecclesia in eadem capella. [47.] Nycolaus Capocii optinuit episcopatum per provisionem sedis apostolice anno Domini M o CCC o XL o quadam feria quarta post Epyphaniam Domini, et fuit Xa die mensis januarii. Qui Nycolaus renunciavit et resignavit ipsum episcopatum in manu pape Benedicti, qui sibi providit de eodem anno Domini M o CCC o XLvo .[48.] Johannes de Arkel optinuit episcopatum per provisionem Sedis Apostolice Clementis sexti anno Domini M o CCC o XLII o quadam feria quarta post octavas Beati Martini, et fuit XX die mensis novembris.Audacter et rapide occurrit, et nobilem Frisonem personaliter interfecit, et usque ad mortem honorifice se defendit. Frisones eius parvum exercitum Hollandensem ambierunt, et comitem cum multis occiderunt. Quem, ut dicitur, in vindictam nobilis Frisonis post mor- tem decollaverunt VI o kalendas octobris in loco ubi comites Hollandie pridem pro tribunali sedere consueverunt, quando dominium Frisie posside- runt.Sic luditur humanis divina potentia rebus. Quia Reynoldus, comes Ghelrie, quando Wilhelmum comitem de fonte baptismi levavit testis praedixit, quod a Frisonibus occidi deberet. Fuerunt bene quingenti cum eo occisi. Principales fuerunt dominus De Hoerne, De Lingi, De Walincourt, De Many, De Antongen, De Haemstede, De Merwede, barones; Gerardus Barbatus, Wilhelmus de Naeldwijc, Symon et Theodericus de Teyling, Ghyo de Asperen, Johannes Roverus, et Wilhelmus de Montforde, Theodericus de Zanthorst, Theodericus et Hermannus de Zweten, Florentius de Merwede, Ogerus de Spaenge, Gerardus Ever, Alferdus de Hurst, Nycolaus Oem, Wilhelmus de Donghen, Theodericus de Waelcourt, Gherardus de Floriville, Bonninc Hoverus milites, cum multis aliis burgensibus et armigeris approbatis. Post X dies dominus Martinus tunc commendator Harlemensis per certa signa intra corpora occisorum repperit corpus illustris comitis Wilhelmi et ad monasterium Floridi Campi perduci fecit, et honeste recondi, ut dicebatur. §a Post haec Johannes de Arkel episcopus finitis treugis omnes, qui prius adheserunt dicto comiti in obsidione civitatis ab episcopatu proscripsit. Castrum Wlven destruxit, per assaltum villam Osthollandie combussit, dominium de Yselsteyn pro magna parte succendit, dominium de Abcoude in deditionem suscepit. Et exactionatis aliis rebellibus debitam ultionem de suis adversariis recepit. Quod sequitur, quere illa ad hoc signum + De ontbrekende passage staat verderop op de pagina. [In de marge] Nota: quod tempore Hungeri, episcopi sequentis, anno quinto sui regiminis supervenit primus comes Hollandiae Theodericus qui fuit de regali prosapia Francigenarum oriundus. Vir valde famosus et in gestis exercitii militaris multum commendatus. Propterea anno Domini DCCC o et LXIII o Karolus dictus calvus, rex Francorum et imperator Romanorum, filius Ludovici Pii, filii Karoli Magni, ad instantiam comitis Haganonis tradidit ecclesiam Egmondensem predicto Theoderico et Kinhem et Zuitgerdehaga usque Fortra- pacha [per] paginam specialiter privilegio roboratam anuli regalis ut iure feodali possideret eandem dicionem, et Danos e Romano imperio profugaret, qui tunc Hollandiam actualiter […]Hoc tempore papa Alexander fecit cum Frederico cesare generale passagium ad Terram Sanctam Jerusalem et per Heinricum car[dinalem] et legatum cruce signati fuerunt anno Domini M o C o LXXXVIII o . Capitanei fuerunt Fredericus, Romanorum imperator, Philippus Francie et Rikardus Anglie, reges, Fredericus Suevie et Coenraerdus Austrie, duces, Florencius Hollandie et Philippus Flandrie, co- mites, cum aliis principibus et magnatibus multis et proceribus infinitis. Hoc tempore Theodericus undecimus comes Hollandie habuit plura gesta contra Balduinum, comitem Flandrie, et contra vulgus Frisie. Item Wilhelmus de Hollandia, miles, anno Domini M o C o XCV o de expeditione Jerosolimitana fuit reversus et Theodericus frater eius, comes Hollandie, primo gratiose recepit eum. Denique zelus invidie seminatum fuit, scilicet quod Wilhelmus ad Drecterenses Frisones transivit et villas Hollandie impugnavit. Hoc tempore Balduinus, comes Flandrie, subintravit Zeelandiam manu armata, scilicet Wallacriam. Theodericus comes proprii exercitus bipartitum fecit exercitum p[ersonaliter] Iste Heinricus de Viena episcopus […]archiepiscopi Coloniensis […] Tekst weggevallen door wegsnijdenbladzijderanden. quia plures villas eius combussit, et predam magnam contraxit et plures cepit captivos. Sicque perdiderunt animosam audaciam et sic archiepiscopus per solam industriam Heinrici episcopi ab imminenti bello liberatus fuit. Et episcopus plurimum ditatus reversus fuit. Gloriose rexit annis XXV. Et instituit collegium XII canonicorum in Steenwijc. Et posuit primum la-pidem ad fundamentum nove fabrice ecclesie Traiectensis.Nota, quod mortuo Johanne domicello sine liberis, qui fuit filius comitis Florentii occisi et gener regis Anglie, successit eidem in comitatu Hollandie Johannes, comes Hannoniensis, filius Adelheydis, sororis Wilhelmi, regis Romanorum, qui dedit Guidoni, fratri suo, dominia de Aemstel et de Woerden. Hic comes duxit uxorem Philippam, filiam comitis Lutemburgie. De qua genuit Johannem primogenitum, Wilhelmum succedentem sibi, Johannem de Bellomonte, dominum Heinricum, canonicum Cameracensem, Walravenum, domicellum, Johannam, abbatissam Fortanalacensem, Margretam, comitissam Atrebatensem, Adelheydim, comitissam Claromontensem, Mariam, comitissam de Borbonoys, et Machteldim, dominam de Nyele. Hic comes devicit Johannem de Renes, qui fugit ad Aelbertum, regem Romanorum. Qui voluit Hollandiam tamquam feodum imperii incorporare Romano imperio, sed non potuit. Ymmo, qui fugiendo potestatem dicti Johannis comitis retrocessit ad Craneburgiam, et post ad Austriam et pro honore regis archiepiscopus Coloniensis fecit pacem. Sed dictus Johannes de Renes proscriptus cum suis Zelandrinis fugit ad Flandriam, sed bona eorum Johannes comes suis coadjutoribus subdivisit. Postea multa prelia fuerunt inter Hollandiam et Flandriam in Wallacria. Flandrenses succubuerunt in Caedzant, quineciam in Veer et in Arrmuden uno die bis succubuit pars Flandrensium. Hic Johannes comes quinque [annos] ontbreekt in handschrift. strennue rexit Hollandiam. Et obiit et cum Philippa uxore sua Valenchenis honorifice tumulatus est. Deinde Wilhelmus filius eius XVIII us comes Hollandie. Duxit uxorem Johannam de Valesyo, sororem regis Francie, de qua genuit Johannem, Margretam, Romanorum imperatricem, Johannam, comitissam Juliacensem, Philippam, Anglie reginam, Wilhelmum succe- dentem, Ludovicum, infantem, et Elizabeth, domicellam. Hic in diebus suis gloriosus fuit et maximam curiam in Harlem acclamari fecit, et duo castra, scilicet Bruyl et Volmensteyn in episcopatu Coloniensi, potenter expugnavit. Et pro ampliatione divi cultus fecit et largiflue ditavit ecclesiam canonicorum in Middelborch anno Domini M o CCC o XI o ad perhennem laudem sui nominis. Hic comes Willelmus a Ludovico, rege Romanorum, in auxilium eius vocatus fuit, prout supra in margine continetur, ibi vide. Hic comes est anno Domini M o CCC o XXVIII o Orientales Frisones debellare disposuit et misit piratos in mari, qui rapinas de agris ville Mardensis sepius abduxerunt et plures Frisones incaute navigantes submerserunt. Demum per abbatem Stavriensem bellum fuit remissum. Et dies ad loquendum de pace in Haerlem statutus fuit, ubi amicitia reformata fuit sub hac forma scilicet, quod omnes Frisones citra rivulum Lavice commanentes deberent infra biennium bona sua feodalia de manu comitis recipere et iustitiarios eiusdem comitis sine aliqua contradictione admittere et villicis suis tributa iusta reddere. Tunc Frisones ostenderunt comiti et docuerunt per antiqua registra, cum qua solempnitate principes Hollandie tenentur orientalem Frisiam intro-ire et idem iudicium et iusticiam excercere. Anno Domini M o CCC o XXIX Margreta imperatrix scripsit matri sue pre-electe gratiam et omne bonum quo mihi Deus omnipotens statum eius grande- vum dignatus fuit sublimare . Et in urbe Romana die XVII mensis januarii cum multis dignitatibus, tripudiis, et quamplurimis cere- moniis et ornatibus debitis et consuetis in ecclesia Beati Petri cum rege suo coniuge fuit imperiali dyedemate coronata.Hic comes Wilhelmus anno Domini M o CCC o XXXIII o contra ducem Brabantie discordare cepit et cum XII principibus. Wilhelmus de Duven- voert ad eius preceptum episcopum Traiectensem de prelio remisit, et ad comitem reversus fuit.Item anno Domini M o CCC o XXXVII o cometa videbatur. Et dictus comes artetico morbo debilitatus VII o idus Junii quievit in Domino, postquam XXXIII annis honorifice rexit Hollandiam. Qui valde victoriosus in preliis fuit, et approbatus in tyrociniis, illustris in hastiludiis et valde so- cialis in contuberniis. Valenchennis obiit. Et ibidem honorifice sepultus est. Et Johanna eius conthoralis exinde regnum mundi et omnem ornatum seculi contempsit, et in monasterio Fontanalacensi Cystersiensis ordinis cum ancillis Christi sanctimonialis facta fuit.
89
Catalogus episcoporum Ultrajectinorum
label
Catalogus episcoporum Ultrajectinorum