15. Pius Baldricus ad episcopatum assumptus fuit anno Domini IX c XVIII . Et postquam assumptus fuit ad episcopatum, vixit quinquaginta novem annis. Migravit vero ad Dominum anno Domini nongentesimo LXXVI , V die mensis augusti. Hic Baldricus, filius Rixfridi, comitis Clivensis, egregii principis/, reparavit Traiectum a Danis destructum. Sed quia post reparationem non fuit tante latitudinis et capacitatis sicut ante, ideo noluit ipsam civitatem vocare ‘Trecht’, sed appellavit ‘Utrecht’. Et in ista civitate Traiectensi invenit ecclesias Sancti Salvatoris et Beati Martini destructas a Danis, quas prout potuit restauravit. De isto Baldrico scribitur sic: Presul Baldricus Traiectum magnificavit, Funditus a Danis eversum, quod reparavit. Nobilis atque pius et omni scemate dignus,Per quem venerunt huc Pontianusa, Agna, Benignus . Refertur eciam, quod iste Baldricus civitatem et ecclesiam Aldenzalensem construxit. Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali versus ostium, quo itur ad domum capitularem.