NL-UtHUA_A100824_000010.jpg
XI. Houngerus qui obiit anno Domini VIII c LXVI o XI o kalendas ianuarii/.XII. Odelbaldus in statu dignitatis episcopalis prefuit XXXIIII annis. XIII. Egylboldus II annis tantum in dignitate episcopali supervixit. 14. Sanctus Rabodus vixit, postquam assumptus fuit ad episcopatum, XVI annis. Migravit vero ad Dominum anno Domini nongentesimo XVII o III kalendas decembris./ 'In mense aprili' is doorgehaald en door hand B in 'III kalendas decembris' veranderd. 15. Pius Baldricus ad episcopatum assumptus fuit anno Domini IX c XVIII . Et postquam assumptus fuit ad episcopatum, vixit quinquaginta novem annis. Migravit vero ad Dominum anno Domini nongentesimo LXXVI , V die mensis augusti. Hic Baldricus, filius Rixfridi, comitis Clivensis, egregii principis/, reparavit Traiectum a Danis destructum. Sed quia post reparationem non fuit tante latitudinis et capacitatis sicut ante, ideo noluit ipsam civitatem vocare ‘Trecht’, sed appellavit ‘Utrecht’. Et in ista civitate Traiectensi invenit ecclesias Sancti Salvatoris et Beati Martini destructas a Danis, quas prout potuit restauravit. De isto Baldrico scribitur sic: Presul Baldricus Traiectum magnificavit, Funditus a Danis eversum, quod reparavit. Nobilis atque pius et omni scemate dignus,Per quem venerunt huc Pontianusa, Agna, Benignus . Refertur eciam, quod iste Baldricus civitatem et ecclesiam Aldenzalensem construxit. Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali versus ostium, quo itur ad domum capitularem. 16. Volcmarus XIIII annis in dignitate episcopali supervixit. Obiit autem anno Domini IX c LXXXIX , II nonas maii/, et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte boriali inter duas columpnas in oppositum altaris beate Barbare. 17. Balduinus III annis tantum in dignitate episcopali supervixit. Obiit autem anno Domini IX c LXXXXIII , et est sepultus in ecclesia Traiectensi immediate retro sepulcrum Volcmari episcopi. 18. Met markeringsteken in de marge (pijl) om te onderstrepen dat Ansfried heilig was. Sanctus Ansfridus in episcopali dignitate vixit XV annis, et obiit anno Domini M o IX o in mense aprilis, quinto nonas maii/. Iste Ansfridus construxit monasterium monachorum, quod adhuc moderno tempore vocatur ‘Ad Montem Sanctum’. Unde postea Bernoldus episcopus transtulit cenobium monachorum, quod nunc est infra muros Traiectenses ‘ad Sanctum Paulum’ vocatum est. Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali iuxta ostium chori.19. Adeboldus ecclesiam Traiectensem, quam Baldricus fundavit, feliciter consummavit. Iste Adeboldus infra spacium unius anni victoriam optinuit ymmo succubuit/ contra quemdam Theoderi- cum nomine, comitem Hollandie, in duobus conflictibus. Iste eciam conscribi fecit vasallos dyocesis Traiectensis, ut eorum memoria perpetua haberetur. Obiit autem anno Domini M o XXVII o , V o kalendas decembris./ Vixit vero in episcopatu XIX annis. 20. lees: 'vicesimus'. Markeringsteking in linkermarge, mogelijk om aan te geven dat Bernold ook een heilige was. Bernoldus inter sanctos et electos Dei merito habet sortem, quia infra muros Traiectenses tres fundavit ecclesias, scilicet Sancti Petri et Sancti Johannis, in quibus canonicos ordinavit, et Sancti Pauli, ad quam traxit monachos, quos Ansfridus in Sacro Monte instituerat. Unam vero eciam in Davantria ecclesiam construxit in honore Sancti Lebuini, quam dotibus [In de marge] Post multa miracula in Davan- tria requiescit. Qui fuit vere sanctus, doctus, pius et ingenuus. Et interpretatur Radbodus ‘consilii nuncius’, quia magni consilii fuit in palacio Karoli regis educatus in VII artibus excellenter imbutus. De sanctis Wilbrordo, Bonifacio et Translatione Sancti Martini flores et officium edidit. [In de marge] Hic eciam corpora sanctorum Werenfridi, Lebuïni, Plechelmi, Wyronis, Otgeri, et Radbodi per misticam revelationem adinvenit, de quibus ecclesiam Traiectensem gloriose adornavit. [In de marge] Vir erat bone voluntatis et catholicus. Theodericus, secundus comes Hollandie, sepultus est cum patre suo, cum quo C et XXV annis comitatum gloriose rexit et Danos po- tenter abegit. Eius uxor est sepulta cum eo, obiit III idus aprilis. Successit ei Arnulfus, filius eius, tercius comes Hollandie, qui duxit in uxorem Luytgardim, filiam potentis imperatoris Grecorum et sororem imperatricis Romanorum. [In de marge] Vir fuit graciosus, probus, et inclitus. Hoc anno fuit campestre bellum prope Winkel, in quo dictus Arnulfus pius co- mes divina inspiratione puteum recentis aque fodi fecit. Et postea cum Frisonibus acre bellum egit, et ibidem pro republica peremptus ymmo martirizatus fuit et in monasterio Egmondensi cum suis progenitoribus sepultus est. Et Theodericus eius filius successit. Filiam ducis Saxo- nie [in uxorem] duxit, de qua genuit Theodericum suum successorem [et] Florencium Orientalis Frisie comitem. [In de marge] Hic, dilectus a Domino, lumen oculorum amisit, et sacre religionis habitum in dicto monasterio accepit, et ibidem usque ad finem vite perduravit. [In de marge] Qui requiescit infra tectum ecclesie Traiectensis, quam ipse cum Heinrico imperatore et XII episcopis consecrari et cum magna solempnitate honori-fice dedicari fecit. [In de marge] Adeboldo episcopo defuncto contentio fuit in electione novi pastoris. Conrardus rex Romanorum Traiectum descendit ad supprimendam discordiam secum adducens Gyselam uxorem suam decentissimam. Sed quia eadem regina erat gravida et puerperio proxima, ideo locavit eam in pago de Oesterbeec apud Bernoldum presbyterum. Rex confestim transtulit se Traiectum pro unione capituli procuranda. Econtra graviori discordia invalescente totum capitulum compromisit in arbi- trio regis presentari ydoneum episcopum. Interim regina elegantem parturivit infantem nobilis forme et transmisit regi nova gaudia per Bernulfum sacerdotem. Qui rex pro desiderata legatione valde letus tradidit Bernoldo pontificium Traiectensis ecclesie et investivit eum per suum […] Regel weggesneden. Qui fuit sapiens, largus, timens Deum et rationabiliter bene vixit. Et tempore predicto venerunt Deni et Normanni navigio in Hollandia et destruxerunt Duursteden LV parrochias habens. Item civitatem et castrum destruxerunt et quasi totum clerum et populum interfecerunt. Episcopus evasit cum paucis canonicis in claustro de Oedelenberghe, ubi celebraverunt divina. [In de marge] Sanctus homo, largus et bone voluntatis fuit. Obiit anno Domini IX c ydus decembris, honorifice sepultus cum aliis, predecessoribus sanctis patribus. Hoc anno obiit Theodericus, primus comes Hollandie, scilicet II nonas octobris et uxor eius III ydus januarii. Sepulti sunt in Egmondensi cenobio, quod primo construxerunt. [In de marge] VII 0 kalendas octobris obdormivit in Domino et in ecclesia Traiectensi tumulatus requiescit. Hoc tempore Theodericus, secundus comes Hollandie, duxit in uxorem Hildegardim, filiam Ludovici regis Francie. Iste Frisones subegit. Ideo lapideum monasterium in Egmonde fecit, et amotis monialibus monachos ordinis Sancti Benedicti instituit et large dotavit. Dedit hystoriam tripartitam et textum ewangelistarum auro et lapidibus preciosis circumtectum. Et uxor eius altare aureum cum gemmis decoravit. Et Sanctus Jeroen ibidem cum miraculis translatus fuit de Noortwijc.