9. Eigendomsbewijzen betreffende de huizen Oudegracht 218 en 218bis, 1845-193714. 1760-1892, met lijst30. Akte van lening voor schout en schepenen van Jutphaas door Nicolaas van Royen en Johan van Rhijn, brouwers te Utrecht, aan Jacob Hendricxs. van Thieland, herbergier te Jutphaas, en zijn vrouw Aaltgen de With van 1600 gld, 165037. 1686 jun 2315. Pius Baldricus ad episcopatum assumptus fuit anno Domini IX c XVIII . Et postquam assumptus fuit ad episcopatum, vixit quinquaginta novem annis. Migravit vero ad Dominum anno Domini nongentesimo LXXVI , V die mensis augusti. Hic Baldricus, filius Rixfridi, comitis Clivensis, egregii principis/, reparavit Traiectum a Danis destructum. Sed quia post reparationem non fuit tante latitudinis et capacitatis sicut ante, ideo noluit ipsam civitatem vocare ‘Trecht’, sed appellavit ‘Utrecht’. Et in ista civitate Traiectensi invenit ecclesias Sancti Salvatoris et Beati Martini destructas a Danis, quas prout potuit restauravit. De isto Baldrico scribitur sic: Presul Baldricus Traiectum magnificavit, Funditus a Danis eversum, quod reparavit. Nobilis atque pius et omni scemate dignus,Per quem venerunt huc Pontianusa, Agna, Benignus . Refertur eciam, quod iste Baldricus civitatem et ecclesiam Aldenzalensem construxit. Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali versus ostium, quo itur ad domum capitularem. 41. Wilhelmus de Machiliinia per curiam Romanam optinuit episcopatum. Interfectus fuit et obiit in bello Op die Hoghe Woerde/ anno Domini M o CCC o primo in die Translationis beati Martini et est sepultus in parte meridionali ecclesie Traiectensis extra chorum, ad murum ipsius chori. 42. Guido de Hannonia optinuit episcopatum per curiam Romanam. Et tempore suo emit castrum de Stoutenborgh et construxit Dollenborgh. Et castrum de Gore eciam construxit; castrum eciam De Horst quamplurimum emendavit. Obiit vero anno Domini M o CCC o XVII IIII kalendas junii et est sepultus in quadam ca-pella in parte meridionali ecclesie Traiectensis. 43. Vredericus episcopus obiit anno Domini M o CCC o XXII . Vixit autem in episcopatu suo V annis, et est sepultus in quadam capella in parte boriali ecclesie Traiectensis. 44. Iacobus Zudensis/ episcopus electus confirmatus. Vixit post confirmationem de eo factam sex septimanis. Obiit vero anno Domini M o CCC o XXII in die beati Mathei apostoli et ewangeliste et est sepultus in eadem capella in parte boriali ecclesie Traiectensis. Item castrum de Merkenborch, castrum de Woudenberch, et castrum de Voerst iuxta Zwollis obsedit et funditus subvertit, et terram vulgariter ‘Mastbroec’ sue dominacioni subiugavit, quod primo dominus De Voerst cum suis impedivit. Item castrum de Arkelsteyn prope Davantriam de suis propriis acquisitis construi fecit. Et castrum de Ema de manibus Zwederi Uterloe, tunc prepositi Sancti Petri, eripuit amicabili compositione, quod idem preposi- tus sumptuose edificari fecit vicarius ipsius. Item impetravit visitationem ab Innocencio contra prelatos et canonicos Traiectenses et quoscumque alios sue diocesis, a qua fuit appellatum. Libello et articulis datis et admissis hincinde ad probandum et remissione decreta, per papam Urbanum V anno Domini M o CCC o LXIIII o Johannes episcopus translatus fuit ad ecclesiam Leodiensem, quam usque ad obitum tenuit. Et anno Domini M o CCC o LXXVIII o prima die Julii obiit, et in ecclesia Traiectensi cum debitis exequiis delatus et sepultus est.28. Godefridus vixit in episcopatu XXII annis. De isto Godefrido scribitur: Martino fidus iacet hic presul Godefridus, quem decorant astra, quia struxit bis duo castra: Vullenho, Worden, Montfort, primum faciens Horst . Obiit vero anno Domini M o CLXXVIII , VI kalendas iunii et est honorifice/ sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali inter duas calumpnas iuxta sepulcrum pii Baldrici episcopi, sicut itur ad locum capitularem.