Hoc tempore papa Alexander fecit cum Frederico cesare generale passagium ad Terram Sanctam Jerusalem et per Heinricum car[dinalem] et legatum cruce signati fuerunt anno Domini M o C o LXXXVIII o . Capitanei fuerunt Fredericus, Romanorum imperator, Philippus Francie et Rikardus Anglie, reges, Fredericus Suevie et Coenraerdus Austrie, duces, Florencius Hollandie et Philippus Flandrie, co- mites, cum aliis principibus et magnatibus multis et proceribus infinitis. Hoc tempore Theodericus undecimus comes Hollandie habuit plura gesta contra Balduinum, comitem Flandrie, et contra vulgus Frisie. Item Wilhelmus de Hollandia, miles, anno Domini M o C o XCV o de expeditione Jerosolimitana fuit reversus et Theodericus frater eius, comes Hollandie, primo gratiose recepit eum. Denique zelus invidie seminatum fuit, scilicet quod Wilhelmus ad Drecterenses Frisones transivit et villas Hollandie impugnavit. Hoc tempore Balduinus, comes Flandrie, subintravit Zeelandiam manu armata, scilicet Wallacriam. Theodericus comes proprii exercitus bipartitum fecit exercitum p[ersonaliter]