NL-UtHUA_A100824_000011.jpg
pulcherrimis decoravit. Vixit in dignitate episcopali XXVII annis, et obiit anno Domini millesimo LIIII, XIIII o kalendas augusti/.21. Wilhelmus belligerens et magnanimus opposuit se Theoderico domicello Hollandie iuveni/ in dignitate episcopali vixit XXII annis. Et obiit in mense Vo kalendas may anno Domini millesimo LXXVI . Et est sepultus in ecclesia Traiectensi in quadam cappella in parte meridionali, in eodem sepulcro, in quo Guido episcopus est sepultus.22. Conradus construxit ecclesiam Beate Marie Virginis iuxta muros Traiectenses infra civitatem Traiectensem, ad instar cuiusdam ecclesie iuxta muros civitatis Mediolanensis, per eundem Conrardum destructe, in honorem beate Marie ante dedicate. Hic Conrardus die mercurii immediate post solempnitatem Paschalem sequente post missarum solempnia in aula episcopali per quendam Frisonem occulte interfectus fuit anno Domini M o XCIX , die mercurii, ut predictum est. Iste tamen Friso, qui latrocinium istud perpetravit, omnino evanuit et subterfugit. Et est sepultus in ecclesia beate Marie predicte, quam ipse funda- vit. Vixit vero in episcopatu suo XVI annis. 23. Burgardus vixit in episcopatu XI annis, obiit vero anno Domini M o C et est sepultus in occi- dentali parte ecclesie Traiectensis ante ymaginem Beate Marie.Qui in ecclesia Sancti Petri principis apostolorum honorifice tumulatus est. Et Wilhelmus electus fuit vir. [In de marge] [Theodericus] XXXIII annos potentissime gubernavit et magnanimus fuit et tumulatus est in Egmonda penes proavum suum. Et Theodericus filius eius primogenitus quintus comes Hollandie effectus est, qui modico tempore comitatui fretus est, quia anno Domini M o XLVIII o , idus januarii Dordraci occisus fuit ab inimicis, et non habuit uxorem aut liberos. Rexit Hollandiam novem annis. Apud Egmonde sepultus est. Et Florentius frater suus successit, qui prius fuit comes Oestfrisie. Duxit uxorem filiam ducis Saxonie de qua genuit Theodericum, Florentium, et Mechtildim quam Philippus, rex Francie, recepit uxorem. Iste vindicavit fratrem suum et multos occidit. Sed postea de fortitudine sita nimis confisus dormiendo occisus fuit a fu- gitivis, quos paulo prius devicerat in bello. Hic X annis rexit Frisiam, et Hollan- diam XIIII annis cum potentia, et sepultus est in Egmonda cum [fratre suo]. [In de marge] Iste per Theodericum domicellum Hollandie victus et captus fuit. Et castrum Yselmonde et Hollandiam Theoderico resignavit et tunc eum a pensione solutum remisit ad civitatem propriam. Hic Theodericus nupsit filie ducis Saxonie, de qua genuit Florentium successorem octavum comitem Hollandie, qui duxit uxorem Petronillam sororem Lotharii cesaris. Hic fuit pacificus, largus, elemosinarius, et progenit[ores] suos excessit in ditiis et virtutibus.Et fuit vir devotus, pius, et pacificus et prefuit XIII annis.II o nonas novembris et XV annis in pace rexit. Morbo gravatus in Oestbroec cenobio ab eo fundato habitum religionis assumpsit, et ibi sepultus est. Fuit vir mansuetus, prudens, et reli- gionis amator. Hic canonicas de Middelborch propter malam conversacionem earum expulit et monachos ordinis Premonstratensis de cenobio Sancti Michaelis Andwerpiensis imposuit. Hic usum pontificalis infule ab Alexandro papa 3o optinuit. Hoc tempore Florentius comes, confrater ecclesie Traiectensis, obiit, postquam XXX annis rexit Hollandiam tranquille – et Petronilla uxor monasterium in Reynsborch fundavit – et qui in Christo quiescit. Et fuit vir discretus, honestus, pius, et pacificus. Hoc tempore Theodericus comes nonus duxit uxorem Sophiam filiam Ot[honis] de Rinegh comitis Palatini, de qua genuit Florentium successorem, Othonem de Benthem comitem, Balduinum antistitem, Theodericum pontificem, Peregrinum presidem, Sophiam abbatissam, Hadewigim monialem, et Petronillam domicellam. Hoc tempore, scilicet M o CXXV obiit imperator Heinricus et Lotharius dux, avonculus Theoderici comitis, fuit electus imperator et abstulit comitatus de Oestergou et Westergou ab ecclesia Traiectensi, et concorporavit eos comitatui Hollandie. Autem episcopus fecit pacem inter Theodericum et Hermannum de Kuyc. Hic occidit proavum suum in Hamert uulcis- centem. Quia Heremannus construxit in Insula Beate [Marie] monasterium pro anima comitis Florentii occisi. Iste comes tempore hyemali introivit et habuit victoriam contra Frisones. Sed postea insidi- ose occisus fuit. Et Theodericus co- mes, frater eius, vindicavit. Hoc tempore Otto, comes palatinus, in bello captus fuit ab episcopo et in civitate retentus. Ideo Theodericus comes civitatem obsidione cinxit, sed episcopus cum toto clero martirio se exposuit, et cum crucibus, vexillis, et superpliciis comi- tem exivit. Et comes in se reversus erubuit et ingemuit, et veniam petiit, et fideles amici facti sunt. Et Otto comes liberatus fuit, et castrum in Benthem a Sancto Martino in feodum recepit.per potentiam Theoderici comitis Hollandie et comitum Ghelrie et Clivie et postremum in Leodio conservatus fuit per car- dinalem legatum et per Conrardum regem. Iste episcopus fuit levis animi et in presencia eius fiebat strages homicidii. Et intestina bella civium non potuit cohibere nec ministeriales refrenare. Hoc tempore fiebant prodigia in luna, et terremotus in Tripoli, Damasco et in Antiochia maxime [erat].Nam ipse pro virtuosis operibus hodierno die non immerito collaudandus est.Iste Godefridus fecit [Horst] contra comita- tum Ghelrie, Vollenho contra [domina]- tum Frisie, Montfoerd ad [Hollandie] comitatum, et Woerden adversus rebellionem civitatis proprie [ut] impetum inimicorum ex omni p[arte] restringeret, et raptoribus i[ngres]- sum episcopatus interdiceret.annis XVIII et bellicose rexit ecclesiam. Finaliter ad Heinricum cesarem avonculum suum Maguntie pro adiu- torio accessit contra Ottonem, comitem Ghelrie, et sibi manuale iuvamen erogasset. De hinc die quinta que fuit XI kalendas maii decessit, et navigio Traiectum vexit, et ibi [de-] center inhumatus fuit.Hoc tempore papa Alexander fecit cum Frederico cesare generale passagium ad Terram Sanctam Jerusalem et per Heinricum car[dinalem] et legatum cruce signati fuerunt anno Domini M o C o LXXXVIII o . Capitanei fuerunt Fredericus, Romanorum imperator, Philippus Francie et Rikardus Anglie, reges, Fredericus Suevie et Coenraerdus Austrie, duces, Florencius Hollandie et Philippus Flandrie, co- mites, cum aliis principibus et magnatibus multis et proceribus infinitis. Hoc tempore Theodericus undecimus comes Hollandie habuit plura gesta contra Balduinum, comitem Flandrie, et contra vulgus Frisie. Item Wilhelmus de Hollandia, miles, anno Domini M o C o XCV o de expeditione Jerosolimitana fuit reversus et Theodericus frater eius, comes Hollandie, primo gratiose recepit eum. Denique zelus invidie seminatum fuit, scilicet quod Wilhelmus ad Drecterenses Frisones transivit et villas Hollandie impugnavit. Hoc tempore Balduinus, comes Flandrie, subintravit Zeelandiam manu armata, scilicet Wallacriam. Theodericus comes proprii exercitus bipartitum fecit exercitum p[ersonaliter] 24. In de linkermarge is later 'Oestbroech' toegevoegd. Godeboldus XV annis/ vixit in episcopatu; obiit autem anno Domini M o CXXVIII II o 25. Andreas de Kuyck/ vixit in episcopatu XI annis et obiit in vigilia Johannis Baptiste. Assumptus vero fuit ad episcopatum anno Domini M o CXXXIX o in vigilia Johannis Baptiste. 26. Herbertus vixit XI annis in episcopatu. Tempore cuius ecclesie, capelle et domus pro mai- ori parte civitatis Traiectensis incendio consumpte fuerunt. Et quedam ymago crucifixi, capella Sancte Crucis arsa, in eadem tamen capella locata inusta permansit. Verumtamen denigrata fuit, ita quod ‘brune cruus’ adhuc hodierna die vulgariter appellatur. Accidit autem istud incendium anno Domini MoCoXLVIII. Tempore istius Herberti, scilicet anno Domini M o C o XLV XV kalendas novembris, Conrardus, secundus Romanorum rex, dedit auctoritatem eligendi episcopum Traiectensem capitulis Maioris et Sancti Bonifacii Traiectensis, et Eugenius papa confirmavit.27. Harmannus vixit VI annis in episcopatu et licet ei fuit positus adversarius nomine Fredericus, nihilominus iste Harmannus de Hoern episcopatum optinuit28. Godefridus vixit in episcopatu XXII annis. De isto Godefrido scribitur: Martino fidus iacet hic presul Godefridus, quem decorant astra, quia struxit bis duo castra: Vullenho, Worden, Montfort, primum faciens Horst . Obiit vero anno Domini M o CLXXVIII , VI kalendas iunii et est honorifice/ sepultus in ecclesia Traiectensi in parte meridionali inter duas calumpnas iuxta sepulcrum pii Baldrici episcopi, sicut itur ad locum capitularem. 29. Baldwinus vixit in episcopatu suoTempore istius Baldwini Henricus sextus, Romanorum imperator, comitatum Velue ipsi Bald- wino Traiectensi adiudicavit et contulit. Et ad pronunciacionem dicti imperatoris ipse Baldwinus dictum comitatum Velue Hinrico duci Lottaringie concessit, suis here- dibus scilicet filio vel filie, perpetue possidendum. Et hec acta fuerunt anno Domini M o C o