Deinde aliud spectatur vitrum Abcoudiorum, insigniis ornatum. * Divus tutelaris vel patronus hic depictus erat, Jacobus apostolus, habitu pileato. Infra vero emblema Gaesbeeckiorum erat, duo lapides molares et literae J-J coniunctae. * Insignia haec a diversi generis ferocibus animalibus sustinebantur. * Continuo sequebatur vitrum, in quo viri, togati canonicali habitu, simulacrum videre erat, ut hic aliquo modo expressum est. * Signa haec gestantur ab armatis viris, quibus sunt galearum ornamenta vulgo 'helmteykens', hic supra singula insignia expressa. * * Symbolum hoc Bredenrodiorum. Tria vitra, quae in ipso templi capite suo, inde ordine sequentur, a Rodolpho Diepholtio, episcopo Traiectino, posita sunt. In quorum medio pictura erat Christi, in cruce pendentis, tum etiam Mariae, matris, quae ob doloris magnitudinem animi deliquium pati videbatur, consolantibus illam nihilominus Joanne, apostolo, aliisque piis mulieribus, ibi adiunctis. Paulo inferius erant insignia divi Martini, tres rotae aureae in sanguineo scuto cum trabibus ex rubeo ac candido colore distinctis, quibus supposita episcopi simulacrum cum divis tutelaribus et insigniis.