Brederode, familie Van
1374. Van Brederodecapita sequentium columnarum, suspensa sunt scuta Bredenrodiorum et Saudenbalchiorum. Bredenrodiis signis adiuncta sunt Valckenburgiana, aperta et plana galea, equinis pedibus ornata. * Ibidem legitur nomen Arnoldi de Zutphania. Ad parietem aquilonarem prope turrim: * Anno Domini MCCCCXXXIII, crastino Petri ad vincula, obiit venerabilis vir, dominus Gerlacus Florentii, (...) huius ecclesiae, cuius anima requiescat in pace. 609C5C8354B24642E0534701000A17FDDeinde aliud spectatur vitrum Abcoudiorum, insigniis ornatum. * Divus tutelaris vel patronus hic depictus erat, Jacobus apostolus, habitu pileato. Infra vero emblema Gaesbeeckiorum erat, duo lapides molares et literae J-J coniunctae. * Insignia haec a diversi generis ferocibus animalibus sustinebantur. * Continuo sequebatur vitrum, in quo viri, togati canonicali habitu, simulacrum videre erat, ut hic aliquo modo expressum est. * Signa haec gestantur ab armatis viris, quibus sunt galearum ornamenta vulgo 'helmteykens', hic supra singula insignia expressa. * * Symbolum hoc Bredenrodiorum. Tria vitra, quae in ipso templi capite suo, inde ordine sequentur, a Rodolpho Diepholtio, episcopo Traiectino, posita sunt. In quorum medio pictura erat Christi, in cruce pendentis, tum etiam Mariae, matris, quae ob doloris magnitudinem animi deliquium pati videbatur, consolantibus illam nihilominus Joanne, apostolo, aliisque piis mulieribus, ibi adiunctis. Paulo inferius erant insignia divi Martini, tres rotae aureae in sanguineo scuto cum trabibus ex rubeo ac candido colore distinctis, quibus supposita episcopi simulacrum cum divis tutelaribus et insigniis.Tertium quoque vitrum est unius ex gente burchgraviorum de Monfort et eius uxoris, quae forte ex familia Gaverana, . Doorgehaald: Ten Lingana? nam hoc maiorem aetatem ferre puto, quam ut ad Bredenrodiam possint referri insignia. Divae tutelares in summo sunt depictae, inde sequuntur. * Sequens vitrum videtur esse Henrici, burchgrevii Montfortensis, ac coniugis Adae Polanae ac liberorum; signa in suprema parte haec spectabantur: * Signa uxoris. * V. vitrum quod proximum est portae meridionali, positum olim a Theodorico Swieteno equite, cui uxor ex Leyenbergiis fuit. * Swetenorum insignia sive temporis iniuria perierunt, sive alio casu mutata sunt, quae hic videntur recentiora sunt, et ab alia manu. [] Anno Domini millesimo quingentesimo quing... obiit venerabilis Henricus Beyer, huius ecclesiae beatae Mariae canonicus, cuius anima requiescat in pace, amen. Anno Domini XV c LVII, die X julii, obiit venerabilis dominus Franciscus Beyer, canonicus huius ecclesiae beatae Mariae Traiectensis, cuius animae propitietur Deus, amen. Hic sepultus. Ad columnam meridiem versus ibidem. * Sanctus Thomas, apostolus. Ibidem ad basim statuae confractae. * Haud procul a turribus lapis est sarcophagus, cum sequenti inscriptione: Magister Joannes de Amerongen, huius ecclesiae Traiectensis canonicus, qui matura abiens aetate, poposcit resumendo corpori hic locum dari, 8 cal. octobris 1553. Machab. 12: * Sanctum et salutare pro defunctis orare, ut a peccatis solvantur. . Parafrase van v. 44-45. * Ad parietem columnae circa medium templi versus meridiem, haec leguntur: Anno Domini MCCCCLXXVI, die VII mensis maii, obiit venerabilis magister Harmannus Droom, decretorum doctor, huius ecclesie decanus, sepultus in monasterio cistertientium ordinis Iselsteini. Qui fundavit singulis diebus, cum pulsatur ad primas, unam missam in hoc altari, per chori socios dicendam, in qua si quis negligens comperiatur, pro pecunia duplum quantu m eo die percipere debuisset, fabrice solvere sit astrictus, unde neglecta recuperentur. Ad basim columnae proximae, ubi statua deiecta, haec insignia de Noorde supersunt. * Ibidem leguntur variae sepultorum memoriae ad parietes. Anno 1323 obiit dominus ... de Leuwenberch, decanus. Magister Joannes de Cloetingen, canonicus. Dominus Stephanus Voet, Petrus Voet. Anno Domini MCCCCLIX, XV die mensis septembris, obiit honorabilis vir, dominus Henricus Simonis de Pierlepont dictus, huius ecclesie canonicus, hic sepultus, requiescat in pace. Ad pedem ultimae huius maioris columnae, lapis ceruleus iacet, cum scuto Arckeliorum absque inscriptione. AdIn porticu templi vitra sunt variis signis et picturis occupata, quae ordine ab ipso templi egressu hic notabo. * Abbas habitu solemni et pedo instar episcopi, cum divo tutelari monachi habitu, et alio nescio quo patrono. In vitro sequenti a Bredenrodiis posito. * In sequenti vitro a Jacobo Poelgeestio abbate posito, eius spectantur familiae insignia. * Abbas solemni habitu, cui adstat divus tutelaris, paludamento indutus rubei coloris, repentibus in eo tribus aureis leonibus, qualia sunt hodie Angliae regum insignia. Simulacrum divae Virginis mortuum filii corpus in gremio tenentis. Proximum vitrum habet sequens scutum. * Quae sequuntur ordine duo vitra habent haec insignia. * In iisdem est historia conversionis Pauli, rudi opere depicta. Sequentia quoque signa ibidem in vitris spectantur, quorum quaedam confuse, non suo loco posita, aut aliunde inserta sunt. * Ibidem ad parietem haec leguntur: . De hier volgende tekst staat ook in Van Bueren 1999, 50. O menschen, wij begeeren dat ghij wilt bidden voor den sielen van alle menschen, ende insonder voor heer Jan van Keulen, heer Wauter van Almelo, heer Cornelis Aerntsz, heer Peter van Rotterdam, heer Adriaen van Schoonhoven, heer Jan van Rijsen, heer Pauwel van Ommeren, priesteren, heer Cornelis van Delft, heer Benedictus van Blochoven, diaconen, conventualen van sint Pauwel binnen Utrecht; ende voor den dienaren des convents, die haesteliken ende metten voorscreven conventualen hier gestorven sijn ende leggen in dit pant begraven, in 't jaer ons Heeren XV c ende XXVIII in de maent van augusto. O mensche, dat ghij sijt, hebben wij geweest, Gedenct oeck dat wij nu zijn, dat sult ghij werden. Godt heeft gedaen een recht recht: Hier leyt de heer al bij de knecht. Ad ingressum orientalem pendent hae tabulae. * In extrema templi parte versus occidentem, vitrum est nuper renovatum, dono Petri Merodii Montfortii, cuius ibidem 32 scuta, tam paternae quam maternae stirpis habentur, quae hic sequenti columna expressa sunt, ordine quo posita sunt. Utrimque haec suspensa spectantur scuta equitum huius ordinis, quorum quaedam diuturnitate vel obscuriora erant vel aegre cognosci poterant. Ad meridiem: * Henin / Meroden / Montfoort / Lalein / Melun / Brederode / Ligne / Luxemborch / Franckenburcht / Croy / Lalein / Viefville / Sarbrugge / Borselen / Halewijn / Berlaimont / Peterssum / Betune / Scousse / Enghien / Lalein / Crequy / Melun / Abbeville / Roubaix / Boubais / Richeville / Roussy / Tremouille / Bourbon / Hameyde.
subject
Brederode, familie Van
label
Brederode, familie Van
Brederode, familie van