Jacobus, apostel
Reno, moniali Albarum, quaedam ad vitam assignavit. Statutum extat de presentiis distribuendis, sub Frederico domino Ossekin, decano sancti Salvatoris, de anno 1343, et aliud de 1391.Deinde aliud spectatur vitrum Abcoudiorum, insigniis ornatum. * Divus tutelaris vel patronus hic depictus erat, Jacobus apostolus, habitu pileato. Infra vero emblema Gaesbeeckiorum erat, duo lapides molares et literae J-J coniunctae. * Insignia haec a diversi generis ferocibus animalibus sustinebantur. * Continuo sequebatur vitrum, in quo viri, togati canonicali habitu, simulacrum videre erat, ut hic aliquo modo expressum est. * Signa haec gestantur ab armatis viris, quibus sunt galearum ornamenta vulgo 'helmteykens', hic supra singula insignia expressa. * * Symbolum hoc Bredenrodiorum. Tria vitra, quae in ipso templi capite suo, inde ordine sequentur, a Rodolpho Diepholtio, episcopo Traiectino, posita sunt. In quorum medio pictura erat Christi, in cruce pendentis, tum etiam Mariae, matris, quae ob doloris magnitudinem animi deliquium pati videbatur, consolantibus illam nihilominus Joanne, apostolo, aliisque piis mulieribus, ibi adiunctis. Paulo inferius erant insignia divi Martini, tres rotae aureae in sanguineo scuto cum trabibus ex rubeo ac candido colore distinctis, quibus supposita episcopi simulacrum cum divis tutelaribus et insigniis. Sancti Salvatoris kerck tot Utrecht, genaempt Oudemunster. Anno a nativitate Domini nostri, Jesu Christi, Salvatoris omnium, MCCCXCIII, id. juliis, infrascriptae relliquiae fuerunt visitatae et decenter recognitae, in capsa sancti Pancratii martyris. In primis de relliquiis sancti Pancratii, item sancti Bonifatii, martyris, item sancti Calixti, papae, item Panthaleonis, martyris, item de capillis sancti Quintini, martyris, item sancti Martini, archiepiscopi, item sancti Germani, episcopi, item costa sancti Antonii, monachi, item sancti Eligii, episcopi, item de tybia sancti Montani, confratris, item de digito sancti Walerici, confessoris, item sanctae Electae, virginis, item cineres de corpore et sepulcro beati Jacobi, apostoli, filii Zebedei, item de membris Abrahae, patriarchae, item de capite eiusdem, item de manna in sepulcro sancti Joannis evangelistae, inventa per reverendum patrem, dominum Hubertum, episcopum Yppusensem, presentibus dominis Everardo Foec, decano, Richardo de Oy, Bertoldo Ruwenhove, Alardo de Cloetingen, Wilhelmo de Clivis, Gerardo de Bronckhorst, Dankardo Bays, Joanne de Bronio, Adolpho Vrijdach, Uremberto Utenleen, Giselberto Hoey, Egberto de Daventria, Francone over de Vecht et Theodorico van den Grave, cannonicis capituli huius ecclesiae sancti Salvatoris. Anno 1421, 17 aprilis, inventae relliquiae Gregorii, episcopi, a Willebrordo tertii, et ex tumba lapidea, subter gradus septentrionalis chori ipsius ecclesiae, eaeque repositae concessis indulgentiis. Extant adhuc apud Salvatorem, cannonicorum testamenta, Gerardi Foec et Everardi Foec, quorum uterque, ut videtur, fuere successive decani collegii sancti Salvatoris. Et obiit ille anno 1383, 8 martii, omniaque sua canonicis dedit, tantum quibusdam aedibus domino Everardo, decano, et usufructum cuiusdam domus Bertradi, sorori suae, legatis ad vitam. Hic vero anno 1418, mensis martii 26, qui similiter omnia fere sua ecclesiae donavit, tamen Beatrici de
subject
Jacobus, apostel
label
Jacobus, apostel