Abcoude, familie van
ordinis divi Dominici, possessionibus ac proventibus liberaliter dotatum, aedificaverunt collocatis in eo virginibus potissimum nobilibus, quae divinis laudibus decantandis assidue; reliquis, quae domesticis operibus vacarent, plebeis. Praeterea ad Dei honorem, ibidem collegium decem canonicorum redditibus, qui ad vitam honeste et frugaliter sustentandam sufficerent, assignatis erexerunt. Postremo et insigne hospitale fundaverunt, in quo tam viri quam faeminae, senio aut corporis vitio ad comparandum sibi victum inutiles, aut rei familiaris angustia, ex pro p riis vivere non valentes, eorum liberalitate alerentur. Et haec praeter castra variis in locis sumptuose excitaverunt. Ne autem tam inlustribus et generosis dominis, multis delectis aut collabentibus eorum monumentis, simul memoria collaberetur, digna sane quae aeternum perennet tabulam cum inscriptione, quae illam sartam tectam conservaret, hic affigendam curavit Joannes a Renesse, decanus praedictus, anno salutis MDCXIII, aetate LXXIII. Plura, benigne lector, hi heroes inlustribus titulis dominia obtinuere, et ad pias multasque politicas causas, fundationes et sodalitates erexere. Verum, quia partim in remotioribus locis et collegiis, partim incognitis atque ob tabul[ am ] c(...) hic (...) omissa, quae habes boni consule s et de re christiana O.M.F.P. Streng, Vianensis, primus secretarius capituli, et presbyter animarum, post canonicus huius ecclesiae, hic sepultus, obiit anno 1592, die 13 martii. Memor esto iuditii mei, sic non erit et tuum. Mihi heri, cras tibi. Eccl. 38. In alio lapide sarcophagi: Hier leit begraven jofvfrou Lucretia van der Noot, dochter van den heere van Risoor, storf den 19 julii anno 1631. *Deinde aliud spectatur vitrum Abcoudiorum, insigniis ornatum. * Divus tutelaris vel patronus hic depictus erat, Jacobus apostolus, habitu pileato. Infra vero emblema Gaesbeeckiorum erat, duo lapides molares et literae J-J coniunctae. * Insignia haec a diversi generis ferocibus animalibus sustinebantur. * Continuo sequebatur vitrum, in quo viri, togati canonicali habitu, simulacrum videre erat, ut hic aliquo modo expressum est. * Signa haec gestantur ab armatis viris, quibus sunt galearum ornamenta vulgo 'helmteykens', hic supra singula insignia expressa. * * Symbolum hoc Bredenrodiorum. Tria vitra, quae in ipso templi capite suo, inde ordine sequentur, a Rodolpho Diepholtio, episcopo Traiectino, posita sunt. In quorum medio pictura erat Christi, in cruce pendentis, tum etiam Mariae, matris, quae ob doloris magnitudinem animi deliquium pati videbatur, consolantibus illam nihilominus Joanne, apostolo, aliisque piis mulieribus, ibi adiunctis. Paulo inferius erant insignia divi Martini, tres rotae aureae in sanguineo scuto cum trabibus ex rubeo ac candido colore distinctis, quibus supposita episcopi simulacrum cum divis tutelaribus et insigniis.Non procul hinc prope fores capituli ad parietem: In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXX, op meydach, sterft heer Aernt van A b coude, canonick deser kercken, bidt voor de ziel. Ibidem: * In't jaer ons Heren MIIII c VIII, opten XVIIIen dach in junio, doe sterft meister Geryt van Entheren, canonic deser kercken st. Jans, die hier begraven leghet, onder dese gebroken serc. In alio lapide sarcophago ibidem, nomen et signa Abcaudii suprapositi. * Ad parietem pilae oppositae: Anno Domini MCCCC, ipso die Gertrudis, qui fuit XVII marcii, obiit venerabilis vir dominus Adam de Zulen, canonicus huius ecclesie, cuius anima in pace requiescat. Ibidem ad parietem: * Anno Domini MCCCCLVI, die XII mensis augusti, obiit venerabilis vir, dominus Nicolaus Cleutinck, canonicus huius ecclesiae. [] Sepulchrum spectabilis et egregii domini, magistri Joannis ex Insula, Saltbommelensis, huius sacrae aedis sancti Johannis canonicus, qui obiit anno 1558, 9 augusti. [] Pigius Albertus hic, prepositus, requiescit. Ad pilam non procul a templi ingressu: Anno Domini MCCCXCIIII, die XVII augusti, obiit Lambertus de Vrese, canonicus huius ecclesie. * Ad pilam tabula lapidea. Anno MV c XXX nono, die (...) mensis (...) obiit venerabilis et egregius dominus, magister Gerardus Comans, canonicus huius ecclesiae, cuius anima requiescat in pace. In alia pila: * Anno MV c XL, XXIII aprilis, die Georgii, obiit dominus Gobelinus Volcquyn de Coetsveldia, canonicus prebendatus huius ecclesie sancti Joannis, cuius anima requiescat in sancta pace, amen. In sarcophago: [] Anno MV c XL, XXIII mensis aprilis, obiit venerabilis dominus Gobelinus Volquyn de Coetsveldia, canonicus huius ecclesie sancti Joannis, hic sepultus, orate pro eo. In alio lapide: * Honorabilis dominus RodulphusIbidem in tabula nuper erecta: * Exortis, hac nostra tempestate, multis de relligione controversiis, et rei publicae mutata administratione, cum carthusianorum regale et splendidissimum monasterium, prope Traiectum vetus, demolir (...). In cuius templi choro, sub tumba marmorea, aliquot inlustres et generosi domini et barones de Gaesbeeck, Wijck, Abcoude, Putten, Strijen etc. requiescebant, ut tantorum virorum ossa, aperta et destructa tumba, canibus rodenda non obiicerentur, Joannes a Renesse, sacrae huius aedis divi Joannis Baptistae canonicus et decanus, materna e stirpe a Meerthen ab illis descendens, pio adfectu, collecta in sacello divi Anthonii, in sepulcro sibi recenter preparato, in ani grati argumentum reponi curavit. Obierunt autem uti tumbae incisiones testantur: Suederus, primarius dicti carthusianorum monasterii fondator et dotator, anno MCCCC, XXII aprilis, sepultus in monasterii choro a se conditi; domina Anna, vidua, comitis de Liningen filia, XIX maii apud maritum sepulta; dominus Jacobus, paternorum dominiorum haeres, et haereditarius marescalcus Hannoniae et vicecomes Hollandiae, anno MCCCCLIX, VI februarii, in eodem monasterii loco apud parentes reconditus. Horum vero maiores alibi: nam Swederus alter, qui obiit anno MCCCXLVII, XXV aprilis, uxor Mabelia, domini Joannis de Arckel filia, anno MCCC, XVII octobris, in parochiali ecclesia in Wijck, in eodem sepulcro repositi. Gisbertus anno MCCCLXXVI (XIV septembris, uxor Joanna, filia domini de Hoorn, anno MCCCLVI) . Deze aanvulling in de rechter marge. XVI augusti, uterque apud progenitores suos, in eadem ecclesia sepultus. Wilhelmus anno MCCCCVII, XXVI maii, uxor Maria eodem die, anno MCCCCII, sepulti simul in monasterio monialium in Wijck. Porro his heroibus eorumque gentilibus, de diocesi optime meritis Traiectensi, P.U.B.R. . Populus Ultraiectensis bene reminiscit (?) Nam inter alia in solo oppido Wijck prope Dorostadum, egregium monasterium609C5C847C5F4642E0534701000A17FD
subject
Abcoude, familie van
label
Abcoude, familie van