NL-UtHUA_A100824_000013.jpg
in die beati Gregorii. Vixit vero in episcopatu XI annis. Obiit autem anno Domini M o CC o [C o IX o ] , et est sepultus in ecclesia Sancti Lebuini Daventriensi in choro.40. Iohannes de Ziric per Sedem Romanam optinuit Traiectensem episcopatum, sed translatus fuit ad episcopatum Tullensem sub anno Domini M o CC o CXVI . 41. Wilhelmus de Machiliinia per curiam Romanam optinuit episcopatum. Interfectus fuit et obiit in bello Op die Hoghe Woerde/ anno Domini M o CCC o primo in die Translationis beati Martini et est sepultus in parte meridionali ecclesie Traiectensis extra chorum, ad murum ipsius chori. 42. Guido de Hannonia optinuit episcopatum per curiam Romanam. Et tempore suo emit castrum de Stoutenborgh et construxit Dollenborgh. Et castrum de Gore eciam construxit; castrum eciam De Horst quamplurimum emendavit. Obiit vero anno Domini M o CCC o XVII IIII kalendas junii et est sepultus in quadam ca-pella in parte meridionali ecclesie Traiectensis. 43. Vredericus episcopus obiit anno Domini M o CCC o XXII . Vixit autem in episcopatu suo V annis, et est sepultus in quadam capella in parte boriali ecclesie Traiectensis. 44. Iacobus Zudensis/ episcopus electus confirmatus. Vixit post confirmationem de eo factam sex septimanis. Obiit vero anno Domini M o CCC o XXII in die beati Mathei apostoli et ewangeliste et est sepultus in eadem capella in parte boriali ecclesie Traiectensis. [45.] Vanaf hier ontbreekt de nummering. Iohannes de Bronchorst licet fuit electus et confirmatus, tamen papa alteri providit de episcopatu, scilicet Johanni de Dyest, sequenti episcopo/.[46.] Iohannes de Dyst, prepositus Cameracensis/, vixit in episcopatu XVII annos et V menses. Obiit vero anno Domini M o CCC o XL primo die mensis junii. Tempore istius, istius Johannis, emptum fuit/ dominium de Dyppenem de bonis dyocesis Traiectensis. Et est sepultus in eadem ecclesia in eadem capella. [47.] Nycolaus Capocii optinuit episcopatum per provisionem sedis apostolice anno Domini M o CCC o XL o quadam feria quarta post Epyphaniam Domini, et fuit Xa die mensis januarii. Qui Nycolaus renunciavit et resignavit ipsum episcopatum in manu pape Benedicti, qui sibi providit de eodem anno Domini M o CCC o XLvo .[48.] Johannes de Arkel optinuit episcopatum per provisionem Sedis Apostolice Clementis sexti anno Domini M o CCC o XLII o quadam feria quarta post octavas Beati Martini, et fuit XX die mensis novembris.Hic male rexit, quia Vredelant cum adiacentibus comiti Hollandie et Vollenho comiti Ghelrie in vadimonium dedit et terram Transyselinam, sed Amersfor- die prebendas fecit.Ad preces ducis Brabantie, comitis Hollandie, et comitis Ghelrie fuit provisum per papam. Et electio et confirmatio prepositi Johannis de Bronchorst frustra, qui fuit vir amabilis et minus debite videbatur destitutus. Hoc tempore Ludo[vicus] Tekst in de marge is gedeeltelijk weggesneden. Aanvullingen op grond van Beka (1973), 289. rex scilicet anno Domini M o CCC o XXVII Ludovicus, rex Romanorum, scripsit Wilhelmo, comiti Hollandie, socero suo, quatenus cum militari potestate venire Lombardiam cum ipso r[ecep]- turus palmam imperialis triumphi, et Wilhelmus cum Ghelrie, Clivie, [Iu]- liacensi, et Montensi comitibus cum octingentis equitibus contra Gh[uel]- phos venit regi Ludovico. Sed consulte primo decrevit visi[tare] papam. Qui hoc audiens fecit fr[angere] pontem trans Rodanum [ut non] transiret. Et mandavit per [ex]- communicationis sententiam, quod rediret ad suam patriam et non [iret in] Ludovici auxilium. Et [itaque] reversus est Parisius et ibi in consilio [re]- gis fuit aliquantulum de[ten]- tus. Et contra vulgus Flandrie fuit regi coastrictus et anno Domini M o CCC o XXVIII o Philippus visitavit Flandriam et comes citra montem Casseli[num] fixit tentoria. Et hincinde cepit pacem ordinare, sed Flandrenses i[...]- te descenderunt de monte et r[egem] improvisum voluerunt in tentorio interficere. Sed Wilhelmus comes occurrit cum suis et vulgus Flandrense forti bello succubuit X[XIII] die augusti, et sex milia Flandrensium sunt occisi. Anno Domini M o CCC o XXVI Wilhelmus comes fecit baptisari Iudeum. Et hic simu- lans devotionem intravit monasterium et pulcerrimam virginis Marie yma- ginem in roseis ge- nis tersit acute et lateret. Recessit, sed rivus sanguinis cepit emanare. Et virgo semper benedicta in visione fa- bro precepit quod perfidem Christianum ad duel- lum provocaret, quem in duello devicit. Qui reatum suum confessus fuit et pre- fectus eum pub- lice suspendit.Iste Heinricus de Viena episcopus […]archiepiscopi Coloniensis […] Tekst weggevallen door wegsnijdenbladzijderanden. quia plures villas eius combussit, et predam magnam contraxit et plures cepit captivos. Sicque perdiderunt animosam audaciam et sic archiepiscopus per solam industriam Heinrici episcopi ab imminenti bello liberatus fuit. Et episcopus plurimum ditatus reversus fuit. Gloriose rexit annis XXV. Et instituit collegium XII canonicorum in Steenwijc. Et posuit primum la-pidem ad fundamentum nove fabrice ecclesie Traiectensis.Iste Johannes castrum Vredelant domino de Aemstel, et domino de Woerden castrum Montforde pro summa pecunie dedit in vadium et rexit XI annis, quasi laycus. Et in magnis debitis diversis feneratoribus obligatus fuit, et in miserabili statu ecclesiam posuit. Ideo consilio Florentii, co- mitis Hollandie et aliorum nobilium auctoritate pape depositus fuit, et Johannes Ziric electus fuit.Iste per auxilium comitis Hollandiae recuperavit castra sua Vredelant, Woerden et Montfoerd, et propterea hoc tempore comes Florentius fuit traditus per Hermannum, Ghiselbertum de Aemstel et Gherardum de Velsen internuncium. Cuius procuratione diffinitum fuit in Cameraco, quod Florentius deberet capi ad perpetuam prisionem regis Anglie, et Johannes filius eius, gener regis, deberet in Hollandia dominari. Sed Heremannus de Woerden et alii non potuerunt hoc perficere. Ideo Gherardus XXVIII vulneribus gladio suo comitem occidit. Qui postea cum complicibus suis di- re rotatus fuit.Hic totum episcopatum guerris involutum invenit. Quem ad bonum statum reparare diligenter studuit, quia castrum de Muden obsedit et recuperavit, et magnanimus propterea factus ad Westfrisiam secessit. Et ibi contra populum Hollandensem predicavit indulgentiam, et secundo eciam Frisonibus papalem predi- cavit indulgentiam. Qui semper guerras, persecutiones passus, quia in civitate a Jacobo de Lichtenborch, magistro civium, circiter per annum captus fuit; rexit per quinque annos.Hic habuit fratres scilicet Bodzardum, episcopum Metensem, Johannem, episcopum Cameracensem, Johannem, comitem Hanonie, Hollandie etc., et Florentium principem Morianensem, quorum potentia pontificium tranquille gubernavit. Clemens quintus exhibuit sibi cardinalatum, sed honorem recusavit. Rex Francie dedit ei Vc libras annuatim de camera sua. Finaliter castrum de Goy obsedit, et ibi mortuus fuit. XVI annis condigne rexit episcopatum, et tria castra, scilicet Goor, Dullen- borch, et Stoutenborch obtulit, multis virtutibus decoratus.Hoc anno Domini M o CCC o XVI o cometa apparuit et mul- ti fame morie- bantur et quasi biennio duravit.Hic invenit episcopatum satis divitem, sed de propriis debitis obligatus et in brevi factus fuit inops et modice reputationis. Castrenses de Lyenden exactionaverunt homines episcopatus et carredas captivarunt, sed comes fecit sibi fieri plenam emendam.Hoc anno Domini M o CCC o XXII o fuit magnum [diluv]iumHoneste conditionis et amator ecclesiastice religionis fuit.Et dominus Clemens VI providit domino Johanni de Arkel, qui iuvenis fuit in curia consecratus. Et totum episcopatum in penuriis repperit, sed debitoribus satisfacere studuit. Terram Transyselinam redemit, et Vredelant adiutorio civitatis a Florentio de Boec- horst castellano redemit de potestate comitis Hollandie. Item. Deze passage in de tweede hand, boven de eerste hand wordt door het 'item' verbonden met de passage met het 'item' onder de eerste hand. Item castrum de Merkenborch, castrum de Woudenberch, et castrum de Voerst iuxta Zwollis obsedit et funditus subvertit, et terram vulgariter ‘Mastbroec’ sue dominacioni subiugavit, quod primo dominus De Voerst cum suis impedivit. Item castrum de Arkelsteyn prope Davantriam de suis propriis acquisitis construi fecit. Et castrum de Ema de manibus Zwederi Uterloe, tunc prepositi Sancti Petri, eripuit amicabili compositione, quod idem preposi- tus sumptuose edificari fecit vicarius ipsius. Item impetravit visitationem ab Innocencio contra prelatos et canonicos Traiectenses et quoscumque alios sue diocesis, a qua fuit appellatum. Libello et articulis datis et admissis hincinde ad probandum et remissione decreta, per papam Urbanum V anno Domini M o CCC o LXIIII o Johannes episcopus translatus fuit ad ecclesiam Leodiensem, quam usque ad obitum tenuit. Et anno Domini M o CCC o LXXVIII o prima die Julii obiit, et in ecclesia Traiectensi cum debitis exequiis delatus et sepultus est.Item anno Domini M o CCC o XLII o mensis ianuarii die secunda fuit terremotus in Hollandia, qui prenosticavit horrida flagitia. Quia anno Domini M o CCC o XLV o Wilhelmus comes cum quadringentis equitibus iam tertio reversus de Pruscia voluit expugnare Orientalem Frisiam, sed propter vaniloquia primo Traiectum obsedit in gyrum et per sex ebdomadas cum XIII mangenis fortiter et dire lacessivit Traiectenses. Vero plures armigeros incautos telis confixerunt. Comes presumens civitatem assilire [et] de nocte profunditatem scire fossate et de muro telum eiectum talum comitis transfixit, qui in tentorio reductus in brevi tempore sana- tus fuit.Item Johannes episcopus obsidionem percipiens festinavit, venit et concordiam elaboravit, in hunc modum scilicet quod quingenti ci- ves in tentorio comitis veniam flexis genibus humiliter exorare deberent. Quo facto comes cum recentibus armigeris ivit ad Frisiam. Sed proch dolor! Exercitus eius applicuit improvise ad terram incognitam et inordinate transfretavit, qua maxime infortunium incurrit, quia dominus Johannes de Hannonia venit ad partem australem monasterii Sancti Odulphi, et iuxta mare fixit tento- ria et quidam de suis hostes viriliter aggressi fuerunt et infra Stavriam fugaverunt et nullum offuit Hollandensibus infortunium, priusquam Sancti Odulphi monasterium impugnaverunt. Quia extunc quasi miraculose de cimiterio repulsi fuerunt.