Item Johannes episcopus obsidionem percipiens festinavit, venit et concordiam elaboravit, in hunc modum scilicet quod quingenti ci- ves in tentorio comitis veniam flexis genibus humiliter exorare deberent. Quo facto comes cum recentibus armigeris ivit ad Frisiam. Sed proch dolor! Exercitus eius applicuit improvise ad terram incognitam et inordinate transfretavit, qua maxime infortunium incurrit, quia dominus Johannes de Hannonia venit ad partem australem monasterii Sancti Odulphi, et iuxta mare fixit tento- ria et quidam de suis hostes viriliter aggressi fuerunt et infra Stavriam fugaverunt et nullum offuit Hollandensibus infortunium, priusquam Sancti Odulphi monasterium impugnaverunt. Quia extunc quasi miraculose de cimiterio repulsi fuerunt.