Jan van Arkel, bisschop van Utrecht (1342-1364)
[48.] Johannes de Arkel optinuit episcopatum per provisionem Sedis Apostolice Clementis sexti anno Domini M o CCC o XLII o quadam feria quarta post octavas Beati Martini, et fuit XX die mensis novembris.Sic luditur humanis divina potentia rebus. Quia Reynoldus, comes Ghelrie, quando Wilhelmum comitem de fonte baptismi levavit testis praedixit, quod a Frisonibus occidi deberet. Fuerunt bene quingenti cum eo occisi. Principales fuerunt dominus De Hoerne, De Lingi, De Walincourt, De Many, De Antongen, De Haemstede, De Merwede, barones; Gerardus Barbatus, Wilhelmus de Naeldwijc, Symon et Theodericus de Teyling, Ghyo de Asperen, Johannes Roverus, et Wilhelmus de Montforde, Theodericus de Zanthorst, Theodericus et Hermannus de Zweten, Florentius de Merwede, Ogerus de Spaenge, Gerardus Ever, Alferdus de Hurst, Nycolaus Oem, Wilhelmus de Donghen, Theodericus de Waelcourt, Gherardus de Floriville, Bonninc Hoverus milites, cum multis aliis burgensibus et armigeris approbatis. Post X dies dominus Martinus tunc commendator Harlemensis per certa signa intra corpora occisorum repperit corpus illustris comitis Wilhelmi et ad monasterium Floridi Campi perduci fecit, et honeste recondi, ut dicebatur. §a Post haec Johannes de Arkel episcopus finitis treugis omnes, qui prius adheserunt dicto comiti in obsidione civitatis ab episcopatu proscripsit. Castrum Wlven destruxit, per assaltum villam Osthollandie combussit, dominium de Yselsteyn pro magna parte succendit, dominium de Abcoude in deditionem suscepit. Et exactionatis aliis rebellibus debitam ultionem de suis adversariis recepit. Quod sequitur, quere illa ad hoc signum + De ontbrekende passage staat verderop op de pagina. Et dominus Clemens VI providit domino Johanni de Arkel, qui iuvenis fuit in curia consecratus. Et totum episcopatum in penuriis repperit, sed debitoribus satisfacere studuit. Terram Transyselinam redemit, et Vredelant adiutorio civitatis a Florentio de Boec- horst castellano redemit de potestate comitis Hollandie. Item. Deze passage in de tweede hand, boven de eerste hand wordt door het 'item' verbonden met de passage met het 'item' onder de eerste hand. Item castrum de Merkenborch, castrum de Woudenberch, et castrum de Voerst iuxta Zwollis obsedit et funditus subvertit, et terram vulgariter ‘Mastbroec’ sue dominacioni subiugavit, quod primo dominus De Voerst cum suis impedivit. Item castrum de Arkelsteyn prope Davantriam de suis propriis acquisitis construi fecit. Et castrum de Ema de manibus Zwederi Uterloe, tunc prepositi Sancti Petri, eripuit amicabili compositione, quod idem preposi- tus sumptuose edificari fecit vicarius ipsius. Item impetravit visitationem ab Innocencio contra prelatos et canonicos Traiectenses et quoscumque alios sue diocesis, a qua fuit appellatum. Libello et articulis datis et admissis hincinde ad probandum et remissione decreta, per papam Urbanum V anno Domini M o CCC o LXIIII o Johannes episcopus translatus fuit ad ecclesiam Leodiensem, quam usque ad obitum tenuit. Et anno Domini M o CCC o LXXVIII o prima die Julii obiit, et in ecclesia Traiectensi cum debitis exequiis delatus et sepultus est.Item Johannes episcopus obsidionem percipiens festinavit, venit et concordiam elaboravit, in hunc modum scilicet quod quingenti ci- ves in tentorio comitis veniam flexis genibus humiliter exorare deberent. Quo facto comes cum recentibus armigeris ivit ad Frisiam. Sed proch dolor! Exercitus eius applicuit improvise ad terram incognitam et inordinate transfretavit, qua maxime infortunium incurrit, quia dominus Johannes de Hannonia venit ad partem australem monasterii Sancti Odulphi, et iuxta mare fixit tento- ria et quidam de suis hostes viriliter aggressi fuerunt et infra Stavriam fugaverunt et nullum offuit Hollandensibus infortunium, priusquam Sancti Odulphi monasterium impugnaverunt. Quia extunc quasi miraculose de cimiterio repulsi fuerunt. Rechterkolom Otto de Hollandia, episcopus Henricus de Vienna, episcopus Johannes de Nassouwen, electus Johannes de Ziric, episcopus Wilhelmus de Machlinia, episcopus Guido de Hannonia, episcopus Fredericus de Ziric, episcopus Jacobus de Otshorne, electus et confirmatus Johannes de Bronchorst / Johannes de Dyest, episcopus Nicolaus de Capotioc de Roma, electus Johannes de Arkel, episcopus Johannes de Virnenborch, episcopus Arnoldus de Hoerne, episcopus Florencius de Wevelichoeven, episcopus Fredericus de Blankenhem, episcopus Swederus de Culenburch, episcopus Rodolphus de Diepholt, episcopus David de Burgondia, episcopus
subject
Jan van Arkel, bisschop van Utrecht (1342-1364)
label
Jan van Arkel, bisschop van Utrecht (1342-1364)