Item anno Domini M o CCC o XLII o mensis ianuarii die secunda fuit terremotus in Hollandia, qui prenosticavit horrida flagitia. Quia anno Domini M o CCC o XLV o Wilhelmus comes cum quadringentis equitibus iam tertio reversus de Pruscia voluit expugnare Orientalem Frisiam, sed propter vaniloquia primo Traiectum obsedit in gyrum et per sex ebdomadas cum XIII mangenis fortiter et dire lacessivit Traiectenses. Vero plures armigeros incautos telis confixerunt. Comes presumens civitatem assilire [et] de nocte profunditatem scire fossate et de muro telum eiectum talum comitis transfixit, qui in tentorio reductus in brevi tempore sana- tus fuit.