609C5C8354674642E0534701000A17FD1569, 16 decembris. Huic successit filius Johannis Wilhelmus de Alenderp, anno 1580, 1 a septembris. Cui successit anno 1595, 28 augusti, Adolphus de Alendorp, frater. Quem secutus fuit Johannes de Wijck, scolastici filius, in junio 1633. canonicus, cuius anima requiescat in pace. Eodem in loco duo alii lapides, vel temporis vel ignis iniuria corrupti, cum his signis spectantur. * restaurata. Unum ad meridiem e veteribus superest, cum hisce signis ad dextrum latus. * A sinistro vel inferiore templi latere, est canonicus genubus suo habitu solemni albato innixus, quem puto Nijkerckium, vitri donatorem, cum divo tutelari, cuius quoque sexdecim insignia non uno in loco exprimuntur, et plenissime in templo divi Joannis, iuxta sepulcrum eius. lapis talis: [] Sine felle. Fratres in unum. * Siste gradum, saxo Theodorici conditur isto Corpus, cognato stemmate progenitum. Fratris fraterno iunctim iacet, aspice lector. Ut flos marcescit, sic perit omne genus. . Over dit opschrift zie Van Tongerloo 1994, 68-69. Van Buchel heeft de tekst die in gotische letters als randschrift op de grafsteen staat, in dichtregels en in humanistenschrift overgeschreven. 'Cygnaeo' (Zwaninus) transcribeerde hij abusievelijk als 'cognato'. Anno . Op deze plaats staat ' + Vide adversam columnam', wat verwijst naar ' + Anno', hiervoor. Domini 1528, novembris die 18, obiit dominus Hugo Zwaninus, filius Wilhelmi de Abcouda. Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo. Eodem fere in loco, legebatur epitaphium Simonis de Ostende, quod tamen hoc tempore legere non potui, cum caetera describerem 4 septembris anno 1611. Non procul a senatulo canonicorum, 'domum capitularem' vocant, est tabula Carolo Smijtero, consiliario Hollandiae, a Joanne Lentio, regi Hispaniarum a consiliis, suspensa cum hoc epitaphio: Nobili doctoque viro, domino Carolo Smijtero, Gandensi, curiae Hollandiae senatori regio, posuit Johannes Lentius. Hic posuit Flander Smijterus Carolus urnam, consul apud Batavos regis Ibere tui. CVM BataVos VeXat CIVILIS ErInnIs FIXos, heV, proprIIs VVLnera VVLnerIbVs, . De transcriptie van het chronogram is overgenomen uit het Diarium , 45. In de Monumenta is het onleesbaar. Martius hunc rapuit, coeloque Astrea locavit. Hic celebri tantum nomine fama viget. Obiit IX cal. apr. Olim fuerat Gandavi, in curia Flandriae, advocatus, et carminum libros reliquit. decanus sancti Petri, successor Bernhardi, obiit anno 1521, 9 junii; 1515. Georgius de Solmis, decanus sancti Petri 1527, obiit anno 1541, die 7 augusti. Et postridie electus est in decanum, dominus Jacobus Utenenge, decanus sancti Petri, obiit anno 1569. Et tum electus est Jacobus Verhaer, sed obtinuit contra illum Guillielmus Veusels, . In de marge: Praepositus Traiectensis ad Mosam, ubi obiit. Vide scedas Lappii: 13 februarii. decanus sancti Petri, anno 1572 in Hispaniam missus contra Albanum, reversus calumniis Bogeri in exiliam missus, obiit 12 februarii 1614. Magister Johannes Bogerus, in locum Veusels intrusus, obiit 12 februarii 1592. Wilgerus a Moerendael, Bogerum secutus est, qui obiit anno 1619, kal. junii, homo hypocritum papisterium agens. Quo mortuo in eius locum successit Theodoricus ab Eck, 27 julii, qui vivit adhuc in eo munere, anno 1634. Arnoldus de Dorp, decanus sancti Petri, apud carthusios iuxta Traiectum sepultus. Joannes de Galencoop, decanus, ibidem. [Pieterskerk] Circa annum 1050 fundatum est templum ac collegium, divo Petro sacrum, in urbe Traiecto ab episcopo Bernulpho, qui in crypta eiusdem templi sepultus, miraculis vulgi fama celebris habebatur, atque in primis puerorum ac infantium morbis, credebatur olim mederi. De fundatione templi vetusti, hi versus, militum iniuria consumpti, nuper iubente collegio restaurati sunt, et ante chorum collocati. D.O.M. ac memoriae sacrum. . Voor het hier volgende gedicht zie Van Akerlaken 1954, 53-57. In r. 5 leest hij pacem, niet palam; in r. 7 abusievelijk apertitura. Hic sunt confossa Bernoldi praesulis ossa. Laudet eum glossa, dedit hic quia munera grossa Praefuit hac sorte: Sunt sede vacante subortae Lites distorte, pro presule flente cohorte Venit rex Conrat, ut palam mox ibi ponat Datque cohors tota regi de praesule vota. Retro dimissa paritura coniuge Gisla Oosterbeec villa prope Be r noldum parit illa Tunc ibi curatum, cui rex dat pontificatum, Ob nova portata, quod erat proles sibi nata. Vicenus Bernold pastor successit Adelbold Annis septenis bene rexit bis quoque denis Holland militiam iunxit ad ecclesiam. Sanctis Baptistae, Petro, Paulo, Lebuino Quattuor ecclesias condidit egregias Quater . In de marge: A. attendas decimo quartoque cal. Augusti semel M semel L dum scandit ad arcem. Non mala mors subita, quam precessit bona vita. Fundata et dotata haec basilica, a domino Bernoldo, XX Traiectensi episcopo, Henrico III, Conradi filio, ac dedicata ipsis cal. maii, anno a nato Christo MXL V III, cui beatae eorum memoriae . Van Akerlaken 1954 leest hier 'Bernoldi ecclesiae monumentum.' hoc posuerunt. Scriptum in parvula tabella, in domo capitulari, et in libro minore obituum sancti Petri. Anno 1[...] Vitra pleraque omnia, vel temporis vel hominum iniuria, perierunt, quae nuperHaec insignia, ut mihi quidem videtur, confuse nec suo ordine collocata sunt, et ex octo reliquis Nikerckii signis, quinque haec desumpta ab impirito vitreario, qui vitrum hoc labefactum recenti plumbo renovavit. * A meridionali templi latere, renovata vitra cum singulis hisce canonicorum signis, in choro. * Ad sinistrum chori latus, ubi ingressus ad cryptam sancti Bernulphi. * Ab eodem latere descendendo versus turrim, octo vitra singula habent sequentia, sine galeis haec singula signa. * In hoc templo, nisi fallor, Radelantius, canonicus, patri, praesidi, hoc posuit epitaphium: . In de marge: Est in Magdaleniano. Memoriae sacrum. In obitum amplissimi et clarissimi, venerabilis domini Guillelmi a Radelant, praesidis dum vixit iustissimi senatus apud Ultraiectum vere dignissimi. Cui Phoebus pater et novem sorores Nuper tempora frondeis corollis Cingebant, dederantque mente ab alta Cedro digna loqui, et notare chartis, Quique consilii tenens habenas Ex aequo omnibus Utricensi in urbe. Iura reddidit arbiter supremus, Vindex iustitiae, et bonis sacerdos Radelantius hoc iacet sepulcro. Immo non iacet, exoluta cuius Mens dudum aethereas volat per auras Aevum vivere certa sempiternum. Vixit annos LXXIII, menses VIIII, dies XXX, consilio interfuit annos XVIII, praefuit XIII, sed amplioribus dignum honoribus, Christus in coelum evexit, IIII kal. septembris MDCXII. Aleidis ab Hinderstein, uxor, et Johannes a Radelant, filius, coniugi charissimo, patrique pientissimo, ad defunctionem luctusque solatium, moestissimi posuerunt. Animae lector bene apprecare. . Dit zou eigenlijk -ari moeten zijn. Ad aquilonarem chori partem est lapis caeruleus, cum hisce insigniis et inscriptio: * A / Sass Anno Domini 1542 ego, Ernestus a Scayck, canonicus etc., mihi vivus tumulum praeparavi d. laeta c.e.b. febricente animam exhalavi anno '64, die 3 januarii. Ibidem est proximum sepulcrum Taetzii cum insigniis, cui adiuncta ex lapide tabula, memoriae causa parieti affixa, cum hisce signis et inscriptione: * Anno Domini MCCCCLXII, die VIII mensis martii, obiit venerabilis dominus Arnoldus Taets, canonicus ecclesie sancti Petri Traiectensis, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Huic adversa alia spectatur in pariete tabula, cuius IV insignia gypso vel calce superinducta sunt. Inscriptiones vero sunt tales: Anno Domini MCCCCLXXXII, Blasii, obiit honorabilis vir, dominus Nicolaus de Sperwaude, canonicus huius ecclesie. In 't jaer ons Heeren MCCCCLIIII, opten XV dach van november, sterft joffer Mechtelt, Dirck Keysers dochter, moeder heer Claes van Sperwoude, bidt voor de siel. * Ad templi ingressum a parte aquilonari, haec in lapide parietis legitur inscriptio: Anno MCCCCXXI, mensis augusti die XIIII, obiit magister Joannes de Uttyenberch (sic!), canonicus huius ecclesie; (ante columnam in oposito:) cuius anima requiescat in pace. Genius alatus insignia gestare solebat, sed iam confracta sunt. Vicina eodem in pariete, haec inscriptio cum canonici supplicantis habitu effigie: Cum semel M, C quater, ter decies ter scribebas, semel I regis ab ortu Verbigene cauda solque capri albens Hic heros senior de Wit Johannes Artibus est phisis legeque comptus, Quique vicem meruit ferre Davidis Presulis, en vite frena refugit. Hunc, petimus, Christe, suscipe celis. * Haec duo in lymbo insignia . In de marge: Non sunt haec insignia, sed infra in pavimento spectantur tres in scuto cruces. olim stetisse superioris tabulae, se ex relatu magistri Joannis Valerii, canonici, accepisse mihi narravit Johannes de Wit, quodNon procul ab Arnoldi Taetzii monumento, est sequens Cloetengiorum insignia eius gentis, ut in pavimenti lapide, ita in pariete, exhibens: Anno Domini MCCCCLXIII, mensis decembris die VII, obiit dominus Zwederus Cloetinc, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, orate pro eo. * Anno Domini MCCCCXXXIIII, mensis maii die VI, obiit Wilhelmus Cloetinc, civis Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo. Anno Domini MCCCCXXXVIII, mensis maii . Later bijgeschreven: junii. tertia, obiit Dylburga, uxor Wilhelmi Cloetinc, hic sepulta, orate pro ea. In posteriore templi parte circa turrim, sepulcrum est Juniorum, literis iam fugientibus, et haec insuper insignia. * Anno Domini XV c XXIX, ... obiit venerabilis vir, dominus Wouter . Wouter later bijgeschreven. de Jonge, canonicus huius ecclesie ... Anno XV c X ... decembris obiit ... Ibidem sub turri est lapis ceruleus, cum hac inscriptione et signis: [] Anno MV c XLIII, XXII die mensis junii, obiit magister, dominus Franciscus Beyer de Reno (...) Ad parietem est tabula lapidea semifracta, cum hisce signis. * In pavimento lapis est eisdem signis notatus, adscripto hoc epitaphio: Sepulcrum honorabilis viri Johannis Modd, artium magistri et huius ecclesie Traiectensis canonici, eiusque matris que obiit anno Domini MCIIII...XVII, mensis martii die XIX, orate pro eo. + Anno . Zie verder onderaan pag. 71. Ibidem: Lapis cum hac inscriptione et signo: * Sepulcrum venerabilis viri, domini Johannis Roberti de Poortvliet, canonici huius ecclesie, qui obiit anno MV c , prima die mensis aprilis, cuius animae misereatur Deus. Dominus Johannes a Lichtenberch haec insculpi fecit, anno 1584. Johannes a Lichtenberch, vicarius huius ecclesiae ac minister, licet indignus verbi Dei, hic sepultus, qui obiit anno 1587, die vero XXIII mensis octobris, cuius animae propitietur Deus, amen. Sub turri ad meridiem, in tabula lapidea parietis, haec signa et inscriptio legitur: * Hoc signum in pavimento est nulla addita inscriptione. * Anno Domini millesimo CCCCLXXXII, in die Decollationis Johannis Baptiste, obiit venerabilis vir, dominus Petrus Bij Jacobi, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, orate pro eo. Hic iacet sepultus venerabilis vir, dominus Joannes By Jacobi, huius ecclesie canonicus, qui obiit anno Domini MCCCC nonagesimo, mensis februarii die VII. Sub ipsa turriIn medio templo pavimentum, lapide caeruleo magno stratum, qui totus varia sculptura et signis occupatur, hac fere forma: Amstel van Mijnden Isselstein / Boetseler Mol van Leetberg / Sulen van Nievelt Montfoort / Langeraeck Pieck / Cronenborch / Pellanen Rechteren / Herlaer / Appeltern. * Sepulcrum venerabilis ac nobilis domini Cristophori ab Amstel a Mijnden, canonici huius ecclesie divi Petri, sepultus anno XV c XLIX, die vero quinto mensis januarii. Ibidem paulo superius, in medio fere versus chorum, lapis sarcophagus cum hoc epigrapho: [] Sepulcrum venerabilis domini Adami a Compostel, huius phani divi Petri Traiectensis canonic i , . Hs. abusievelijk -us. qui anno Domini MDLIX, aprilis XII, hic repositus est. In sarcophago ante chori medium: * Anno 1603, mense augusti, magistro Johanni del Vael, ab Aldenardo Flandriae, Johannes Valerius, iuris utriusque licentiatus, canonicus huius ecclesiae sancti Petri, senior residens, pietatis ergo et in suam sepulturam ponebat. * Heus viator, longae vitae tempora tibi noli promittere, ego, Gerardus ten Busche, huius phani canonicus, medio vitae cursu anno 1572, 3 junii, hic meas posui reliquias, extremum iuditii expectans diem. Cuius memor ... Anno Domini MCCCCCXXI, die IX junii, obiit venerabilis vir, dominus magister Gerardus de Turri, legum doctor, decanus et canonicus huius ecclesie, vicarius ... Traiectensis in spiritualibus, hic sepultus, orate pro eo. Proximum est sepulcrum Georgii Solms, decani, cum hac inscriptione: * Sepulcrum venerabilis et egregii viri, domini Georgii a Zolms, decani et canonici huius ecclesie, qui obiit anno Domini XV c XLI, die VII mensis augusti, cuius animae propitietur Deus, amen. In medio templi versus chorum, ad columnam a parte septemtrionis, est monumentum cum hac inscriptione et signis (haec pars superior versus chorum): * Anno Domini MCCCCXVIII, mensis junii die XVI, obiit magister Alphardus van der A, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, orate pro eo. Non procul a sepulcro Hugonis Swanini, sub turri est lapis, vetustate an hominum iniuria pene consumtus, cum hisce literis: Sepulcrum Johannis Maes. Ibidem est sarcophagus in pavimento lapis, cum hisce insigniis. * Ad meridionalem templi partem prope turrim, pictura est ad parietem Mariae Magdalanae vel Aegyptiacae, ut in deserto vixerit, et ab angelis post mortem fuerit in caelum delata. Non procul ad parietem, est hoc monumentum cum epigrapho et signis: * Anno Domini MCCCCLVI, die XVII mensis decembris, obiit honorabilis dominus Joannes Lamberti, canonicus huius ecclesie sancti Petri, orate pro eo. In pavimento: [] Depositum Gijsberti de Merloe, anno 1519. . In de marge: 1419. Ibidem in pariete: Anno Domini MCCCCLXVII, die XXVIII mensis novembris, obiit venerabilis vir, magister Everardus de Duthe, canonicus ecclesie sancti Petri Traiectensis, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. In pavimento ibidem: [] Sepulchrum magistri Gerardi de Duthe, canonicus huius ecclesie. Quiescit et hic Joannes de Duthe. Supra portam ad exitum inferiorem ab eodem latere, hi versus leguntur: Serviens divinis hic Petrus Bloem tumulatus, Iuribus in binis et in artibus hic graduatus. M cum ter quinis, dum C quater es memoratus, Huic vitae finis Damasi stat ad astra locatus. Sequitur in pavimento sepulcrum Hermanni de Amerongen, ex loco sic dicti, Borreorum tamen signa posuit. [] Anno Domini XV c XXXIII, die XII mensis maii, obiit venerabilis vir, dominus Harmannus de Amerongen, huius ecclesie canonicus, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace, amen. In alio lapide ibidem: [] Dum adhuc ordiremur, succisi ruimus in pulvere terrae dormimus, surrecturi in novissimo die. Sepulcrum hoc Wolphardi de Wael de Vronestein, canonici, anno 1559 mortui. Sequitur: [] Anno XV c XL, die XVIII mensis februarii, obiit venerabilis vir, magister Hugo Snel de Oudewater, utriusque iuris licentiatus, canonicus huius ecclesie, requiescat in pace, amen. Ad parietem est tabula memoriae posita Gerardi de Leyden, semiconfracta, extat tamen ab una parte, hoc signum cum inscriptione: * Anno Domini MCCCC ... Wilhelmus Gerardi de Leydis... * In sarcophago caeruleo ibidem: Sepulcrum domini Arnoldi de Lockhorst, ... huius ecclesie, obiit ... * Reliquum domini Nicolai Lamberti, canonici huius ecclesie sancti Petri, qui obiit anno MCCCXCIX, XXVI maii. Ibidem in pavimento: [] Sepulcrum devoti sacerdotis, domini Petri Johannis, patris, et magistri Nicolai Petri, filii sui legittimi. In pariete ibidem: Anno Domini MCCCCLXVIII, obiit honorabilis vir, dominus Petrus Johannis de Amsterdam, vicarius huius ecclesie, orate pro anima eius. Anno Domini M CC CCLXXVIII, obiit venerabilis vir, magister Nicolaus Petri de Amsterdam, canonicus huius ecclesie, orate pro eo. In lapide pavimenti: [] Sepulchrum domini Florentii de Zoelen, canonici huius ecclesie 1441. Requiescat in pace.Ibidem in lapide sepulcri: * Venerabili viro, domino Petro Zuermont ab Hinderstein, huius templi decano et canonico, qui anno Domini MCCCCLXVII, die XXIII novembris, obiit, pietatis ergo posuerunt [...]. Proximus lapis haec signa Regiorum exhibet, quibus tota impletur. * In pariete leguntur sequentia: Anno domini millesimo quingentesimo decimoseptimo, XXVIII die julii, obiit venerabilis dominus Godefridus de Coninck, canonicus huius ecclesie, cuius anima requiescat in pace, amen. Et: Post exactos, cum laude, in canonicatu et prebenda huius phani 52 annos, vitae 70, obiit dominus Johannes de Coninc, quinque ecclesiarum Traiectensium senioris, ante praesens altare suas deposuit relliquias, anno 1566, 1 februarii, quem piis precibus iuvato, viator. . Dit grafschrift had Van Buchel ook in zijn Diarium , 14, opgenomen. Proximum ex candido lapide in pariete factum, non ita nuper hoc sequens monumentum, recentibus adhuc coloribus splendidum. Hic princeps cum sceptro / hic villicus cum ligone. D.O.M. * Mors sceptra ligonibus aequat. D.O.M. Non procul in pavimento est lapis sarcophagus, cum sequentibus epitaphiis: [] Sepulchrum Judoci de Winssem, canonicus huius ecclesie, obiit anno 1494. Reliquum domini Jacobi de Winsen, quinque ecclesiarum senioris canonici, qui obiit anno MV c XLVII, 2 januarii. Ibidem ad parietem: Anno orbis redempti tricesimo septimo supra sesquimillesimum, ipsis cal. mensis aprilis, fato concessit venerandus vir, dominus Johannes Utenham, huius templi canonicus, in urbe Romana sepultus, cuius animae propitietur Deus, amen. Vicinus in pavimento, lapis hanc continet sequentem inscriptionem: Ecce ego sicut foenum arvi et nunc in pulvere dormio, resurrecturus in novissimo die. * Nescio talpae sint, an alterius spetiei animalia. Anno 1581, die 14 martii, obiit venerabilis dominus ac magister Petrus Camp, huius ecclesie [] Anno Domini 1569, die 4 mensis maii, obiit magister Jacobus Utenenghe, huius ecclesiae decanus et canonicus, orate pro eo. Ibidem ad parietem: * D.O.M. Venerabili et nobili domino, domino Cornelio Utenenge, quinque ecclesiarum Traiectensium seniori canonico, et huius scolastico, de suo capitulo benemerito. Beatae eius memoriae posuerunt, vixit annos LXXXII, desiit anno MDLXXVIII, V cal. novembris. Mortua cum fuerit mors, redivi v us ero. Ad parietem: Anno Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, die vero XXVI martii, obiit venerabilis et eximius vir, dominus Fredericus ab Honseler, canonicus huius ecclesie, conditus in sepulcro decani consanguinei sui. In eadem templi parte ad parietem: Hic iacet sepultus venerabilis dominus Harmannus de Reno, decanus et canonicus huius ecclesie, qui obiit anno Domini MCCCCLXXXVIII, XXIIII [...]. * Ibidem: Anno Domini MCCCCLI, in profesto beati Willebrordi episcopi, obiit honorabilis vir, dominus Joannes Hervoert, canonicus huius ecclesie, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace. Ibidem sequitur: Anno Domini MCCCCLIII, ultima mensis januarii, obiit honorabilis vir, dominus Joannes de Brunsvelde, canonicus huius ecclesie sancti Petri Traiectensis, hic sepultus, orate pro eo. Ibidem ad parietem: * Videtur ex 'cannistis' hic potatoribus fuisse et id observatum in verbo 'cannonico'. * Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo, mensis maii die XXX, obiit venerabilis vir, dominus Henricus Voss, huius ecclesie canonicus, orate pro eo. Ibidem: In 't jaer ons Heeren MCCCCLXXXV, op st. Jansavont, doe sterft mr. Simon Haw, vicarius deser kerck, ende pastoir van Tuyl, God heb de ziel. In eadem templi parte, versus turrim, pila parietis hanc habet inscriptionem: Anno Domini MCCCCXLVIII, mensis julii 19, obiit honorabilis vir, dominus magister Petrus Vranconis, decretorum licentiatus, canonicus huius ecclesie sancti PetriSepulcrum satis politum, cum epitaphio aureis literis, in nigro marmore ad parietem, spectatur Victoris Scorellii tale [...]. Ad parietem supra cryptam ad partem meridionalem legitur hoc epitaphium: D.O.M. Reverendo et ornatissimo domino Guilielmo ab Asch, huius sacrae aedis canonico et scolastico, Ultraiectinorum ordinum in revisionalibus iudiciis adsessori, ingenio, eloquentia, virtute et prudentia inter sui ordinis primos, litteris, elegantia et lepore multo, viro ad humanitatem et amicitiam facto, testamento denique in pauperes et bibliothecam huius aedis pio, in suos profuso patruo et avunculo optimo, alteri parenti suo, haeredes, ex fratre et sorore nepotes, faciendum curaverunt. In cinerem reverteris. In sarcophago: * Vixit annos LIII, menses III, dies V, obiit V eidus octobris MDCXV. Praepositi sancti Petri Rudolphus, praepositus sancti Petri, anno 1085. * Ansfridus, 1108, Godebaldus, 1108. Theodoricus, 1119, 1121. Athelmus, 1133. Luzo, 1151, 1134. Albero, 1139, 1138. Luitbertus, praepositus, 1145. Andreas, 1157. Godefridus, 1178. Walterus, praepositus, 1196, 1200. Wigerus vel Wickerus, 1226, 1227. Reimarus, 1228, '34, '39, 1247. Engelbertus de Isenbroecke, praepositus sancti Petri, anno 1270, 1272. Ricoldus de Hezewijck, praepositus, 1320, 1337. Stephanus de Busichem, successor Engelberti, 1277, 1281, 1285, 1290. Balduinus, frater comitis de Benthem, et Egberti, 1258. Peregrinus de Reno, praepositus, 1367. Fridericus Zierick anno 1294, episcopus factus anno 1317, obiit anno 1322. Dominus Walterus de Bloemendael, praepositus sancti Petri, anno 1350. Swederus Uterloe, anno 1357, 1362, inde praepositus Maioris, obiit anno 1378, 22 aprilis, sepultus in Martiniano. Rodulfus ab Isendoren, praepositus sancti Petri, anno 1393, 1386, 1400, 1410 obiit. Jacobus a Lichtenberch, electus anno 1410, anno 1412, 1425, obiit anno 1449, 2 septembris. 1403 vel 1442. Henricus de Roever de Winsen, anno 1449, 6 septembris, successit. Anno 1452 obiit magister Johannes Scade, praepositus sancti Petri, et canonicus Maioris. Wouterus de Gouda creditur Jacobo de Lichtenberch success iss e, invenitur anno 1452, 1459, 1463. Magister Joannes de Burgundia, 1476 successit Joannes Heesboom anno 1478, 3 junii, successit. Nicolaus, praepositus sancti Petri Traiectensis, filius naturalis Antonii Burgundiae, nothi comitis de la Roche, 1498. Hic successit Nicolaum anno 1537 in novembri. . Deze zin is doorgehaald. Fredericus Scenck a Tautenberch, praepositus sancti Petri, inde post Georgius Egmond episcopus, ac post archiepiscopus Traiectensis, obiit anno 1580. Post hunc Albanus praeposituram dedit Walterio Kerckhornio, anno Decani Harmannus, decanus, 1108. * Otto, decanus, anno 1118. Lubbertus, decanus, anno 1134, 1139. Johannes, 1147. Harmannus, 1155, 1157, 1178. Walterus, 1200, 1202. Elias, 1204. Hugo, decanus, 1227, '26, '28. Everardus, 1239, 1258. Wigerus, 1245. Theodoricus, decanus, obiit 19 kal. septembris. Stephanus, decanus, 1267, 1271. Giselbertus, 1279, 1294, 1311, 1309. Gerardus de Bimmen, decanus sancti Petri, invenitur 1313 et 1316, videtur alias Vimmen scriptum. Jacobus, decanus, 1318. Everardus, praepositus Tielensis, decanus sancti Petri et scolasticus Maioris 1310. Johannes de Tuyrnout, decanus, anno 1329, obiit 1331. Henricus 1328, 27 februarii. Joannes Roemaert, decanus sancti Petri, obiit anno 1340. Wilhelmus, decanus sancti Petri et canonicus Salvatoris. Robertus de Drongelen, decanus sancti Petri 1355, 1360. Magister Tielmannus de Strijen 1366; vocatur et magister Tielman Jansz. Henricus, decanus in kalendario. Wilhelmus de Zijl, decanus anno 1374, '75. Arnoldus Poth, decanus sancti Petri, anno 1393, 1386, 1398, 1380. Alferdus de Lichtenberch, decanus, anno 1400. Rudolfus de Isendoren. . Doorgehaald. Henricus de Ommen, decanus. Joannes Hemaert, decanus, ex kalendario sancti Petri Henricus de Homberch, sancti Salvatoris, inde decanus sancti Petri, vixit annis 1414, 1423, decanus. Petrus de Mera, decanus, 1418. Nicolaus de Vriese, decanus, in kalendario. Magister Augustijn van den Steyne, Brabanto-Zelandus, decanus sancti Petri. Petrus Zuermont ab Hinderstein, decanus sancti Petri, obiit anno 1467, 23 novembris. Dominus Harmannus de Reno, decanus sancti Petri, obiit anno 1488, 14 decembris. Giselbertus Vivien, decanus in kalendario. Anno 1514 obiit dominus Bernardus de Tiela, decanus sancti Petri. Dubito, cum hoc nomine et tempore vixerit decanus sanctae Mariae. Magister Gerardus de Turri, literarum doctor, Scolastici Albero, scolasticus sancti Petri, anno 1131. * Magister Wilhelmus, scolasticus, in kalendario. Theodoricus, scolarum rector, anno 1282. Anno 1333 obiit Rolandus de Steenkerke, scolasticus sancti Petri, in kalendario. Henricus Moliart, scolasticus sancti Petri Traiectensis, anno 1336. Magister Bertoldus, scolasticus, in kalendario. Hubertus de Stoutenborch, praepositus sanctae Mariae, scolasticus sancti Petri, circa annum 1400. Johannes de Compostele, scolasticus, obiit anno 1410. Anno 1447 obiit in octobre, magister Wilhelmus de Leiden, doctor in iure canonico, scolasticus. Harman van Rijn, scolasticus sancti Petri, anno 1465. Johannes Nijs de Borsalia, anno 1472, praepositus sancti Joannis, scolasticus sancti Petri. Mater eius, vrouwe Jutta de Lichtenberch, in kalendario sancti Petri circa principium. Cornelius Uteneng, scolasticus sancti Petri, obiit 1578. Wilhelmus Asch, obiit anno Christi 1615, aetate 53. Anno 1632 adhuc eo titulo fungitur et gaudet Asch de Wijc, ab avunculo adoptatus. Thesaurarii Johannes de Leiden, thesaurarius, in kalendario. Henricus, thesaurarius sancti Petri, anno 1311. Henricus Vrencken, anno 1322. Liber albus X, 41; in Registro 46. * Hubert de Wijse, thesaurarius sancti Petri anno 1388, folio 103. *mihi tamen non probatur, sed unicornium hoc animal insigne, sceptrorum tenuisse crediderim. Non procul a praedicto ingressu templi, in marmore pavimenti, hoc insigne spectatur, quod est S t roeikyn. * Vicinum est sarcophagum aliud, hisce signis et epigrammate. . In de marge: In galea leo inter duas alas. * Reliquum validi et eximii domini, domini Gaspari Oom a Wingerden, canonici huius ecclesie, qui obiit anno 1567, 1 maii. Non procul inde sub pictura, quae etiam-num integra extremi iuditii, haec in lapide ad parietem scriptio est: Anno Domini MCCCCLXIIII, ipso die beati Brictii, obiit honorabilis vir, dominus Otto de Snellenberch, curatus quondam in Lopich et perpetuus vicarius huius ecclesie, hic sepultus, cuius anima requiescat in pace, amen. Ad parietem ibidem: Anno Domini MV c XXI, obiit venerabilis vir, magister Gerardus de Turri, utriusque iuris doctor, qui fundavit in altare Trium Regum missam cotidianam, 2 chorisocios sub pulsu primarum dicendam. Hanc si quis neglexerit, pia pena duplum quantum percipere debuisset, fabrice persolvere tenebitur, unde neglecta recuperetur. Cuius anima et omnium fidelium requiescant in pace, amen. Dedicatio prima junii.