necnon pictura vitro aliisque ibidem existentibus. Ante quod altare suam sibi elegit sepulturam in loco ad hoc assignato. Concessa enim est eidem ultra plures annos sepultura aput nos antequam idem edificium inceptum est. Item procuravit eciam Johannes, filius eius predictus, ab ea vel alio ad usus eiusdem altaris quendam pannum aureum qui summo altari nostro de consensu eius extitit adaptatus et pendere consuevit ante illud in precipuis quibusdam festis candelarum, salva tamen hac condicione, quod sacrista ecclesie nostre pro tempore debet in singulis festis candelarum, si ad eius memoriam devenerit, ibidem ponere, si non fuerit, ornamentum van der Veer vel quasi simile, ut cum eo in dicto altari, temporibus licitis, posset celebrari in memoriam dicte domicelle Aleydis et suorum. Post cuius obitum, quem Deus facere velit felicem, tanta bona here- ditaria pecuniis suis domui nostre dudum empta, reservato sibi eorundem usufructu quamdiu vitam duxerit in humanis, ad eandem domum nostram pleno iure devolventur quod cum eisdem idem altare sufficienter dotaretur pro perpetua cappellania, sicut huiusmodi bona lacius alibi sunt descripta.