NL-UtHUA_A18151_000070.JPG
necnon pictura vitro aliisque ibidem existentibus. Ante quod altare suam sibi elegit sepulturam in loco ad hoc assignato. Concessa enim est eidem ultra plures annos sepultura aput nos antequam idem edificium inceptum est. Item procuravit eciam Johannes, filius eius predictus, ab ea vel alio ad usus eiusdem altaris quendam pannum aureum qui summo altari nostro de consensu eius extitit adaptatus et pendere consuevit ante illud in precipuis quibusdam festis candelarum, salva tamen hac condicione, quod sacrista ecclesie nostre pro tempore debet in singulis festis candelarum, si ad eius memoriam devenerit, ibidem ponere, si non fuerit, ornamentum van der Veer vel quasi simile, ut cum eo in dicto altari, temporibus licitis, posset celebrari in memoriam dicte domicelle Aleydis et suorum. Post cuius obitum, quem Deus facere velit felicem, tanta bona here- ditaria pecuniis suis domui nostre dudum empta, reservato sibi eorundem usufructu quamdiu vitam duxerit in humanis, ad eandem domum nostram pleno iure devolventur quod cum eisdem idem altare sufficienter dotaretur pro perpetua cappellania, sicut huiusmodi bona lacius alibi sunt descripta.Item anno Domini millesimo cccc tricesimo octavo , ipso die beati Columbani abbatis, reverendus in Christo pater, dominus Johannes, episcopus Kortagensis suffraga- neus, reverendi patris domini nostri, domini Rodolphi, episcopi Traiectensis, prehabitis sollempnitatibus ad hoc requisitis, iuxta ritum ecclesie consecravit dictum novum edificium in honore gloriose Dei genitricis virginis Marie cum prenominatis tribus altaribus, quorum primum, scilicet in oriente, fuit consecratum in honore sancte Crucis et beatorum Andree apostoli et Anthonii ab- batis, secundum vero, scilicet medium, in honore eiusdem gloriose Dei genetricis Marie sanctorumque Johannis Baptiste, Bartholomei apostoli et Jeronimi confessoris, tercium vero altare, in occidente, in honore beatorum Johannis Ewangeliste, Marie Magdalene et Agnetis. Et est notandum quod ille parvus locus ibi contiguus, ubi continue pendent modo ampulle et mundantur per se quasi segregatus, dicto tempore non fuit consecratus, ex causa quod ibidem, aut necessitate vel utilitate, silencium a sacrista vel fratribus interdum nequeat commode observari.Item tercium altare, stans in occidente, vocatum altare sancti Johannis Evangeliste, iuxta quod in vitro, ibidem existente, nomen et arma suprascripti domini militis patenter inscripta conspiciuntur, eidem solet asscribi. Celebrantes igitur in prenarratis altaribus studeant habere ibidem specialiter memoriam ipsorum, pro eis humiliter et devote Deum deprecando ut divinam graciam in presenti et gloriam in futuro seculo eternaliter cum sanctis consequi mereantur. Amen.