Item strennuus vir dominus Bertoldus de Assendelff, miles Tra- iectensis dioceseos, et honeste persone Nicolaus, filius Jacobi de Aemsterdam, cum Sophia, eius uxore, ac domicella Aleydis Hesselt, mater confratris et redditi nostri Johannis de Clivis, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, beate virginis Marie, Dei genitricis gloriose, omniumque sanctorum, pro salute animarum suarum ac ipsorum parentum, amicorum et benefactorum construi fecerunt illud novum edificium, contiguum australi parti ecclesie nostre, in quo tria altaria sunt erecta, cuius tocius edificii superficialiter consummati expensas pre- dictus Nycolaus cum uxore sua circa terciam partem et prescripta domicella Aleydis terciam partem solverunt et dominus Bertoldus, miles prefatus, pro reliqua tercia parte dedit dumtaxat circa centum scudata Burgundie. Residuum vero illius tercie partis clemencia Dei nobis aut habunde procuravit vel procurabit, unicuique retribuendo, nunc sive in futurum, prout ipse Deus singulis noverit fore necessarium, non simpliciter sed multipliciter, iuxta misericordiam eius consuetam. necnon pictura vitro aliisque ibidem existentibus. Ante quod altare suam sibi elegit sepulturam in loco ad hoc assignato. Concessa enim est eidem ultra plures annos sepultura aput nos antequam idem edificium inceptum est. Item procuravit eciam Johannes, filius eius predictus, ab ea vel alio ad usus eiusdem altaris quendam pannum aureum qui summo altari nostro de consensu eius extitit adaptatus et pendere consuevit ante illud in precipuis quibusdam festis candelarum, salva tamen hac condicione, quod sacrista ecclesie nostre pro tempore debet in singulis festis candelarum, si ad eius memoriam devenerit, ibidem ponere, si non fuerit, ornamentum van der Veer vel quasi simile, ut cum eo in dicto altari, temporibus licitis, posset celebrari in memoriam dicte domicelle Aleydis et suorum. Post cuius obitum, quem Deus facere velit felicem, tanta bona here- ditaria pecuniis suis domui nostre dudum empta, reservato sibi eorundem usufructu quamdiu vitam duxerit in humanis, ad eandem domum nostram pleno iure devolventur quod cum eisdem idem altare sufficienter dotaretur pro perpetua cappellania, sicut huiusmodi bona lacius alibi sunt descripta.Prefata vero domicella Aleydis secundum altare, scilicet medium ibidem, appellatum altare beate Virginis, sibi specialiter adoptavit, illud fulci- endo tabula desuper posita, partim excisa sive sculpta in ligno et pro parte picturata – sculptura vero seu excisio demonstrant manifeste an- nunciationem, nativitatem et circumcisionem Domini nostri Jhesu Christi, pictura vero desponsationem beate Marie et sancti Joseph, oblationem trium magorum in Bethleheem atque presentationem Domini Jhesu, oblati in templo a parentibus, continet,
subject
label
Aleid Hesselt