Item strennuus vir dominus Bertoldus de Assendelff, miles Tra- iectensis dioceseos, et honeste persone Nicolaus, filius Jacobi de Aemsterdam, cum Sophia, eius uxore, ac domicella Aleydis Hesselt, mater confratris et redditi nostri Johannis de Clivis, ad laudem et gloriam omnipotentis Dei, beate virginis Marie, Dei genitricis gloriose, omniumque sanctorum, pro salute animarum suarum ac ipsorum parentum, amicorum et benefactorum construi fecerunt illud novum edificium, contiguum australi parti ecclesie nostre, in quo tria altaria sunt erecta, cuius tocius edificii superficialiter consummati expensas pre- dictus Nycolaus cum uxore sua circa terciam partem et prescripta domicella Aleydis terciam partem solverunt et dominus Bertoldus, miles prefatus, pro reliqua tercia parte dedit dumtaxat circa centum scudata Burgundie. Residuum vero illius tercie partis clemencia Dei nobis aut habunde procuravit vel procurabit, unicuique retribuendo, nunc sive in futurum, prout ipse Deus singulis noverit fore necessarium, non simpliciter sed multipliciter, iuxta misericordiam eius consuetam.