[Janskerk] Collegiorum canonicorum ordine quartum, ab eodem Bernulpho, episcopo, in honorem divi Joannis Baptistae fundatum est, manetque adhuc hodie in loco urbis amoenissimo, arboribus undique septum. Hoc templum, quod iam concionibus Gallicis habendis destinatum, publicam quoque urbis bibliothecam, ex liberali donatione nobilis viri Huberti Buchellii, ac clarissimi ordinum syndici, Everhardi Pollionis, conservat in choro. Buchellii vero effigies, Coloniae anno 15.. ad vivum per Albanum, pictorem, expressa in tabella, ibidem pendet cum hac inscriptione et insigniis: A parte paterna: * Buchel / Stromberger / Cloits / Betzdorf, a materna: * Zulen van Blasenborch / Culemborch / Gruythusen / Trinden. Obiit anno 1599, 28 maii. Vitra in choro V adhuc semifracta supersunt, sequentibus picturis ac insigniis. In medio seu in supremo loco chori, depicta historia ut videtur Elisabethae, Mariam invisentis, caeterum inscriptio plane deleta; aliquae ita turbata sunt, ut nihil de iis indicare potuerim. Decapitatio Joannis in suprema parte. Ad dextrum latus versus septentrionem, vitrum est, ab imperatore Carolo V positum, in quo depicta historia Johannis, Christum in flumine abluentis in summo, a lateribus eiusdem vitri haec signa: * Divus Andreas, tutelaris. *