Bernold, bisschop van Utrecht,
609C5C8354674642E0534701000A17FDrestaurata. Unum ad meridiem e veteribus superest, cum hisce signis ad dextrum latus. * A sinistro vel inferiore templi latere, est canonicus genubus suo habitu solemni albato innixus, quem puto Nijkerckium, vitri donatorem, cum divo tutelari, cuius quoque sexdecim insignia non uno in loco exprimuntur, et plenissime in templo divi Joannis, iuxta sepulcrum eius. [Pieterskerk] Circa annum 1050 fundatum est templum ac collegium, divo Petro sacrum, in urbe Traiecto ab episcopo Bernulpho, qui in crypta eiusdem templi sepultus, miraculis vulgi fama celebris habebatur, atque in primis puerorum ac infantium morbis, credebatur olim mederi. De fundatione templi vetusti, hi versus, militum iniuria consumpti, nuper iubente collegio restaurati sunt, et ante chorum collocati. D.O.M. ac memoriae sacrum. . Voor het hier volgende gedicht zie Van Akerlaken 1954, 53-57. In r. 5 leest hij pacem, niet palam; in r. 7 abusievelijk apertitura. Hic sunt confossa Bernoldi praesulis ossa. Laudet eum glossa, dedit hic quia munera grossa Praefuit hac sorte: Sunt sede vacante subortae Lites distorte, pro presule flente cohorte Venit rex Conrat, ut palam mox ibi ponat Datque cohors tota regi de praesule vota. Retro dimissa paritura coniuge Gisla Oosterbeec villa prope Be r noldum parit illa Tunc ibi curatum, cui rex dat pontificatum, Ob nova portata, quod erat proles sibi nata. Vicenus Bernold pastor successit Adelbold Annis septenis bene rexit bis quoque denis Holland militiam iunxit ad ecclesiam. Sanctis Baptistae, Petro, Paulo, Lebuino Quattuor ecclesias condidit egregias Quater . In de marge: A. attendas decimo quartoque cal. Augusti semel M semel L dum scandit ad arcem. Non mala mors subita, quam precessit bona vita. Fundata et dotata haec basilica, a domino Bernoldo, XX Traiectensi episcopo, Henrico III, Conradi filio, ac dedicata ipsis cal. maii, anno a nato Christo MXL V III, cui beatae eorum memoriae . Van Akerlaken 1954 leest hier 'Bernoldi ecclesiae monumentum.' hoc posuerunt. Scriptum in parvula tabella, in domo capitulari, et in libro minore obituum sancti Petri. Anno 1[...] Vitra pleraque omnia, vel temporis vel hominum iniuria, perierunt, quae nuperHaec insignia, ut mihi quidem videtur, confuse nec suo ordine collocata sunt, et ex octo reliquis Nikerckii signis, quinque haec desumpta ab impirito vitreario, qui vitrum hoc labefactum recenti plumbo renovavit. * A meridionali templi latere, renovata vitra cum singulis hisce canonicorum signis, in choro. * Ad sinistrum chori latus, ubi ingressus ad cryptam sancti Bernulphi. * Ab eodem latere descendendo versus turrim, octo vitra singula habent sequentia, sine galeis haec singula signa. * In hoc templo, nisi fallor, Radelantius, canonicus, patri, praesidi, hoc posuit epitaphium: . In de marge: Est in Magdaleniano. Memoriae sacrum. In obitum amplissimi et clarissimi, venerabilis domini Guillelmi a Radelant, praesidis dum vixit iustissimi senatus apud Ultraiectum vere dignissimi. Cui Phoebus pater et novem sorores Nuper tempora frondeis corollis Cingebant, dederantque mente ab alta Cedro digna loqui, et notare chartis, Quique consilii tenens habenas Ex aequo omnibus Utricensi in urbe. Iura reddidit arbiter supremus, Vindex iustitiae, et bonis sacerdos Radelantius hoc iacet sepulcro. Immo non iacet, exoluta cuius Mens dudum aethereas volat per auras Aevum vivere certa sempiternum. Vixit annos LXXIII, menses VIIII, dies XXX, consilio interfuit annos XVIII, praefuit XIII, sed amplioribus dignum honoribus, Christus in coelum evexit, IIII kal. septembris MDCXII. Aleidis ab Hinderstein, uxor, et Johannes a Radelant, filius, coniugi charissimo, patrique pientissimo, ad defunctionem luctusque solatium, moestissimi posuerunt. Animae lector bene apprecare. . Dit zou eigenlijk -ari moeten zijn. [Janskerk] Collegiorum canonicorum ordine quartum, ab eodem Bernulpho, episcopo, in honorem divi Joannis Baptistae fundatum est, manetque adhuc hodie in loco urbis amoenissimo, arboribus undique septum. Hoc templum, quod iam concionibus Gallicis habendis destinatum, publicam quoque urbis bibliothecam, ex liberali donatione nobilis viri Huberti Buchellii, ac clarissimi ordinum syndici, Everhardi Pollionis, conservat in choro. Buchellii vero effigies, Coloniae anno 15.. ad vivum per Albanum, pictorem, expressa in tabella, ibidem pendet cum hac inscriptione et insigniis: A parte paterna: * Buchel / Stromberger / Cloits / Betzdorf, a materna: * Zulen van Blasenborch / Culemborch / Gruythusen / Trinden. Obiit anno 1599, 28 maii. Vitra in choro V adhuc semifracta supersunt, sequentibus picturis ac insigniis. In medio seu in supremo loco chori, depicta historia ut videtur Elisabethae, Mariam invisentis, caeterum inscriptio plane deleta; aliquae ita turbata sunt, ut nihil de iis indicare potuerim. Decapitatio Joannis in suprema parte. Ad dextrum latus versus septentrionem, vitrum est, ab imperatore Carolo V positum, in quo depicta historia Johannis, Christum in flumine abluentis in summo, a lateribus eiusdem vitri haec signa: * Divus Andreas, tutelaris. * [Paulusabdij] Unica in urbe virorum abbatia fuit, in eandem a Bernulpho episcopo translata circa annum 1040, et in honorem divi Pauli consecrata, cum eadem primum ab Anfrido itidem episcopo in Montesan c to, non procul loco qui Emersfort dicebatur, ante 40 fere annos fuisset fundata, in honorem sanctae Mariae, monasterii locus Hohorst dicebatur, peculium ut volunt quidam Lockhorstiorum.
subject
Bernold, bisschop van Utrecht,
label
Bernold, bisschop van Utrecht,