[Oudmunster (St. Salvator)] Antiquissimum eorum, quae extant, templorum ac collegiorum cathedralium, fuit quod veteris olim monasterii dictum Deo Salvatori dicatum ac positum, unde vulgo Sint Salvatoors munster dicebatur, . In de marge: De nominibus huius templi vide notata in scedis Preisii. sed nuper anno 158., ut quorundam lubidini ac invidiae satisfieret, nullo bono ad fundamenta usque dirutum vacuam nunc tantum aream, antiquitatis amatoribus conspiciendam exhibet. Formam eius et ichnographiam hic inserui, ut aliquatenus saltem superesset. Sepulcra in hoc templo erant antiquissimorum antistitum Christianae in Batavia relligionis, de Willibrordo dubito, at reliquorum omnium post Bonifatium ad Hungarum usque constanter creditur, ex quibus nonnulli temporum ac hominum superstitione, inter divos relati fuerunt, et miraculis apud credulos clarescere putabantur; unde celebre diu fuit sepulcrum, quod a me puero visum est admotis digitis, Frederici, in crypta huius templi conditi, augescente lapidis natura, qui sudorem exprimere videbatur miraculo. Incendio hoc templum, ut annales perhibent, circa annum 1... deformatum est, plurimis consumptis statuis, una tamen crucifixi imago, que diu fumo et flammis reluctasse dicebatur, superfuit et non sine divinitatis opinione, a posteris suspitiebatur. Sed cum a curiosis quaedam, quamvis satis negligenter, sint collecta eius loci monumenta, ne et illa pereant hic exscribenda putavi, licet maluissem illa maioris aevi superfuissent. In oratorio de Montfoort: Anno 1508, 20 mensis aprilis, obiit venerabilis et generosus vir, dominus Adrianus de Weerdenborch, canonicus huius ecclesiae, hic sepultus, cuius anima requiescat in perpetua pace, amen. Anno 1507, 13 novembris, obiit venerabilis vir, dominus Petrus de Venroy, canonicus huius ecclesiae. Anno 1515, 15 decembris, obiit Gerardus de Buren, canonicus huius ecclesiae. Anno 1521, 30 decembris, obiit venerabilis