Grauwert, Wouter
dominus, magister Wolphardus de Medenblick, huius ecclesiae scolasticus. Anno 1538, 11 aprilis, concessit naturae venerabilis dominus Joannes de Medenblic, sacrae huius aedis canonicus, qui opera et contributione fratris sui Wolphardi, vivus aedificavit et liberaliter donavit XI pauperum habitationes. In capella sanctorum Martini et Antonii, in parte aquilonari: Anno 1467, 9 octobris, starft meester Guido van Bloys, canonick in dese kerck. Anno 1430, op Sint . Er staat abusievelijk tweemaal 'op st.' Laurensdach sterft joncvroue Heylwich Grauwerts. Anno 1452, 12 novembris, sterft joncvroue Alit van Velde. Anno 1456, 2 septembris, obiit venerabilis et egregius dominus, magister Wouterus Grauwert, huius ecclesiae decanus, fundator et dotator istius altaris, cuius animae propitietur Deus. Anno 1501, 2 augusti, starft heer Wauter Grauwert, ... vicarius van dese kerck, ende naeste besitter van dese vicarie. [Oudmunster (St. Salvator)] Antiquissimum eorum, quae extant, templorum ac collegiorum cathedralium, fuit quod veteris olim monasterii dictum Deo Salvatori dicatum ac positum, unde vulgo Sint Salvatoors munster dicebatur, . In de marge: De nominibus huius templi vide notata in scedis Preisii. sed nuper anno 158., ut quorundam lubidini ac invidiae satisfieret, nullo bono ad fundamenta usque dirutum vacuam nunc tantum aream, antiquitatis amatoribus conspiciendam exhibet. Formam eius et ichnographiam hic inserui, ut aliquatenus saltem superesset. Sepulcra in hoc templo erant antiquissimorum antistitum Christianae in Batavia relligionis, de Willibrordo dubito, at reliquorum omnium post Bonifatium ad Hungarum usque constanter creditur, ex quibus nonnulli temporum ac hominum superstitione, inter divos relati fuerunt, et miraculis apud credulos clarescere putabantur; unde celebre diu fuit sepulcrum, quod a me puero visum est admotis digitis, Frederici, in crypta huius templi conditi, augescente lapidis natura, qui sudorem exprimere videbatur miraculo. Incendio hoc templum, ut annales perhibent, circa annum 1... deformatum est, plurimis consumptis statuis, una tamen crucifixi imago, que diu fumo et flammis reluctasse dicebatur, superfuit et non sine divinitatis opinione, a posteris suspitiebatur. Sed cum a curiosis quaedam, quamvis satis negligenter, sint collecta eius loci monumenta, ne et illa pereant hic exscribenda putavi, licet maluissem illa maioris aevi superfuissent. In oratorio de Montfoort: Anno 1508, 20 mensis aprilis, obiit venerabilis et generosus vir, dominus Adrianus de Weerdenborch, canonicus huius ecclesiae, hic sepultus, cuius anima requiescat in perpetua pace, amen. Anno 1507, 13 novembris, obiit venerabilis vir, dominus Petrus de Venroy, canonicus huius ecclesiae. Anno 1515, 15 decembris, obiit Gerardus de Buren, canonicus huius ecclesiae. Anno 1521, 30 decembris, obiit venerabilis1592. Bucho a Montisma, promotione Viglii utpote eius nepos, decanus factus. Dominus Petrus ab Honthorst. Quem secutus dominus Wilhelmus a Renesse, vir apprime nobilis, sed incultae parcimoniae, qui, relicta magna pecuniae summa, obiit in principio anni 1631. In cuius locum successit Strickius, qui iam ante in ordinum collegium electus erat. Invenio anno 1427, XI augusti, obiisse dominum Harmannum de Lockhorst, decanum sancti Salvatoris, in Libro anniversario eiusdem collegii, nisi error in exscriptione. [Oudmunster (St. Salvator)] Decani Salvatoris Lambertus, decanus, anno 1085. Frabertus, decanus, 1108, 1118. Raso, decanus, 1118. Lubbertus, decanus, 1134. Wichardus, decanus de sancto Bonifacio, 1139. Harmannus, decanus, 1155, 1157. Rudulfus 1178. Otto, decanus, 1200, 1203. Wulfranius, 1223, 1247. Uelramus, 1230, 1238. W., decanus sancti Salvatoris, 1228, 1253, sigillum Liber albus X, fol. 65, 14. Henricus Posch, decanus, anno 1279, 1294, obiit 4 id. novembris 1305. Johannes, decanus, 1306. Mattheus, decanus, anno 1312, obiit 1317. Johannes Vischer, decanus, anno 1307, obiit 14 cal. augusti anno 1309, forte idem cum Johanne supra posito. Egidius Pansier, decanus, sancti Salvatoris 1319, obiit 1330. Rutgerus Utenweerde, presbyter, decanus sancti Salvatoris, obiit anno 1339, 17 cal. junii. Fredericus Ossekyn, decanus Salvatoris anno 1343. Vide Librum album X, fol. 106. * Gerardus Foeck, decanus obiit 1376, 1383, 1393. Everardus Foeck, Gerardi ex sorore nepos, decanus, 1400, 1406, 1418 obiit. Rutgerus Vischer, decanus Salvatoris, 1403 mortuus. Joannes Halfpaep, presbyter, decanus. Henricus Ho m berch, decanus sancti Salvatoris, 1425, obiit 1429, 26 julii. Walterus Grauwart, decanus, 1443, 1446. Invenio anno 1453 Bernt Grauwert, decanus, obiit 2 septembris 1456. 1476, 11 augusti, obiit magister Theodorus Grauwert, licentiatus decretorum, decanus. Anno 1483 obiit venerabilis vir, magister Theodorus Utenweerde, decanus ecclesiae Salvatoris, et canonicus Maioris. Harmannus Lochorst, decanus 1486, 1501, vicarius episcopi in spiritualibus 1513, obiit anno 1527. Joannes Slachheck, decanus Salvatoris, inde anno 1530 praepositus summus. Gerardus Suggerode, decanus sancti Salvatoris anno 1529, obiit 1533. Dominus Willemus Taets ab Amerongen, obiit 4 maii anno
subject
Grauwert, Wouter
label
Grauwert, Wouter