[Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren] Apud . Deze twee pagina's, geschreven na 1627, waren belangrijk voor Van Buchel, omdat zijn grootvader Edmond van Buchell hier stadhouder en drost was. Zie Van Campen 1965 (geannoteerde transcriptie). locum, den Oort dictum, est traiectus in Beusecum, insignem comitatus Burani pagum, ubi in templo ante chorum hae literae: Anno 1552 protegat nos chorus caelestis. Ante summum ut vocant altare, visitur sarcophagus qui simulachrum viri ac faeminae habet, literae tamen quae fuerant adeo temporis iniuria corruptae, ut legi non possent. Credebant autem sepulcrum esse, alicui ex Beusichemiis, olim positum. Non procul hinc pagus est Sirmonda, unde ut credo rector noster Regnerus Sarcerius oriundus, ubi in templo reliqua veteris superstitionis altaria. Montfortii item epitaphium ibidem cum signis suspensum. * Manibus viri piissimi, nobilissimi atque insigni eruditione, domini Guilhelmi de Montfoort. Siste gradum, viridante tumens aetate, recedens. Cuncta hominum doctus non facienda pili. Non etenim vel fame mei, vel gloria rerum Defuit, aut doctis perplacuisse: tamen Quemvis fata manent, cunctos qui munere terrae Vivunt sub leges, mors rapit atra suas. Crimen habet quidquid gaudemus in orbe: Quid ergo? Sola manet virtus, sola superstes erit. Obierat ille Sirmondae in agro suo, cui domum inaedificaverat Montfortii Vreestein vocant, alii aliter.