Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren
[Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren] Apud . Deze twee pagina's, geschreven na 1627, waren belangrijk voor Van Buchel, omdat zijn grootvader Edmond van Buchell hier stadhouder en drost was. Zie Van Campen 1965 (geannoteerde transcriptie). locum, den Oort dictum, est traiectus in Beusecum, insignem comitatus Burani pagum, ubi in templo ante chorum hae literae: Anno 1552 protegat nos chorus caelestis. Ante summum ut vocant altare, visitur sarcophagus qui simulachrum viri ac faeminae habet, literae tamen quae fuerant adeo temporis iniuria corruptae, ut legi non possent. Credebant autem sepulcrum esse, alicui ex Beusichemiis, olim positum. Non procul hinc pagus est Sirmonda, unde ut credo rector noster Regnerus Sarcerius oriundus, ubi in templo reliqua veteris superstitionis altaria. Montfortii item epitaphium ibidem cum signis suspensum. * Manibus viri piissimi, nobilissimi atque insigni eruditione, domini Guilhelmi de Montfoort. Siste gradum, viridante tumens aetate, recedens. Cuncta hominum doctus non facienda pili. Non etenim vel fame mei, vel gloria rerum Defuit, aut doctis perplacuisse: tamen Quemvis fata manent, cunctos qui munere terrae Vivunt sub leges, mors rapit atra suas. Crimen habet quidquid gaudemus in orbe: Quid ergo? Sola manet virtus, sola superstes erit. Obierat ille Sirmondae in agro suo, cui domum inaedificaverat Montfortii Vreestein vocant, alii aliter. Proximus est pagus Ass, per quem itur Buram, cuius templum aliqua ex parte mutilum, aliquot nova vitra habet picta cum insignibus. In choro aliquid superest sepulchri Maxaemiliani comitis, cuius ex aere effigies delata dicebatur in castrum loci, quod varie a principe Henrico Nassovio Auriaco restauratur, ubi et gradus fiunt ex ligno tornatili non intercurrente stylo, quales in monasterio Viconiae spectantur, e lapide ardesio. Suppellex principis Breda avecta hic adservatur. Ad primum ingressum castri legitur haec inscriptio nostratis porci, ut confrater Lappius nuper notavit in maio 1627: Na dees figuer was ic lanck, hooch en ront. Mijn gewicht was 500 pont. Bura oppidum domum civicam novam habet, in cuius limine superiore scriptum: 'Audi alteram partem,' et paullo altius in frontispicio: Comitatui urbique huic ornamento, senatui civitatis usui, restauri curavit nobilis Philippus Stelant, satrapa, praetore Leuwen, consulibus Lingen et Lauwick, scabinis Pleunis, Zweten, Pelgrums, Ewijck, Brevliet et Lingen: secretario Schayck. Anno Domini 1608. Aedificavit et a fundo hic Maria Nassovia, vidua comitis de Hoenloe, sepulta in choro ecclesiae, egregium orphanotrophium, quod unicum in hac urbecula visu dignum, amplissimum sane aedificium, perfectum (ut habet inscriptio portae) Anno Christi 1614. Monumenta passim in templis ac monasteriis Traiectinae urbis atque agri inventa De origine, antiquitate ac incremento celeberrimae huius urbis, cum singulari libello quaedam (ut in ea rerum ac temporum obscuritate integrum mihi fuit) scripserim; hoc in libro tantum ea collecturus sum, quae adhuc in templis ac locis publicis, partim cum temporis iniuria luctantia, partim hoc nostro demum aevo posita supersunt monumenta, adiunctis etiam quibusdam mea tandem aetate sublatis; neque ea verbis modo, sed et forma sua, lineamentis ac coloribus, quantum licebit, exprimere conabor. Aegris enim oculis, tot nuper sepulcrorum aliorumque, tam publicorum quam privatorum operum, monumenta bellorum civilium iniquitate deperdita, et irrecuperabili calamitate extincta, per totum Belgium inspexi, quae si a curiosis et antiquitatis amantibus hominibus excerpta extarent, magnum procul dubio, ad historiae veritatem e tenebris eruendam, operae pretium factura viderentur. Arnoldus Buchelius.
89
Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren
label
Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren