Monumenta passim in templis ac monasteriis Traiectinae urbis atque agri inventa De origine, antiquitate ac incremento celeberrimae huius urbis, cum singulari libello quaedam (ut in ea rerum ac temporum obscuritate integrum mihi fuit) scripserim; hoc in libro tantum ea collecturus sum, quae adhuc in templis ac locis publicis, partim cum temporis iniuria luctantia, partim hoc nostro demum aevo posita supersunt monumenta, adiunctis etiam quibusdam mea tandem aetate sublatis; neque ea verbis modo, sed et forma sua, lineamentis ac coloribus, quantum licebit, exprimere conabor. Aegris enim oculis, tot nuper sepulcrorum aliorumque, tam publicorum quam privatorum operum, monumenta bellorum civilium iniquitate deperdita, et irrecuperabili calamitate extincta, per totum Belgium inspexi, quae si a curiosis et antiquitatis amantibus hominibus excerpta extarent, magnum procul dubio, ad historiae veritatem e tenebris eruendam, operae pretium factura viderentur. Arnoldus Buchelius.