Sarcerius, Regnerus,
[Kerken te Beusichem, Zoelmond en Buren] Apud . Deze twee pagina's, geschreven na 1627, waren belangrijk voor Van Buchel, omdat zijn grootvader Edmond van Buchell hier stadhouder en drost was. Zie Van Campen 1965 (geannoteerde transcriptie). locum, den Oort dictum, est traiectus in Beusecum, insignem comitatus Burani pagum, ubi in templo ante chorum hae literae: Anno 1552 protegat nos chorus caelestis. Ante summum ut vocant altare, visitur sarcophagus qui simulachrum viri ac faeminae habet, literae tamen quae fuerant adeo temporis iniuria corruptae, ut legi non possent. Credebant autem sepulcrum esse, alicui ex Beusichemiis, olim positum. Non procul hinc pagus est Sirmonda, unde ut credo rector noster Regnerus Sarcerius oriundus, ubi in templo reliqua veteris superstitionis altaria. Montfortii item epitaphium ibidem cum signis suspensum. * Manibus viri piissimi, nobilissimi atque insigni eruditione, domini Guilhelmi de Montfoort. Siste gradum, viridante tumens aetate, recedens. Cuncta hominum doctus non facienda pili. Non etenim vel fame mei, vel gloria rerum Defuit, aut doctis perplacuisse: tamen Quemvis fata manent, cunctos qui munere terrae Vivunt sub leges, mors rapit atra suas. Crimen habet quidquid gaudemus in orbe: Quid ergo? Sola manet virtus, sola superstes erit. Obierat ille Sirmondae in agro suo, cui domum inaedificaverat Montfortii Vreestein vocant, alii aliter. * Ornatui huius ecclesiae, et memoriae dilectae coniugis suae, Judithae a Schonenburch, Abraham Bloemaert faciendum curavit, obiit anno MDXCIX, VIII id. novembris. * In lapide quodam sarcophago, Willemi Winsenii nomen et signum eius familiare extat galeatum a latere. Positum Diemenis monumentum. Divis manibus posuerunt cum lacrimis. Funebris exequiis domini Arnoldi a Dyemen, viri nobilis, viri clari a se, a patre, magno illo iusto viro, antistite domino Guilielmo Diemeno, olim Caroli V, imperatoris, et Philippi 2, Hispaniarum regis, in principe curia Ultraiectina primario consiliario, minorum causarum praeside, monumentum hoc amici moerentes sui, universa extincter propinqua cohors, s[...] libenter meritoque fecerunt. Excessit magno suae virtutis desiderio, relinquens VIII eidus junii, juliano anno a partu virginali MDC; vixit annos LIII, mensem [unum], dies XXVI. Ibidem D.O.M. - Christo sanctissimo. Lectissimae matronae Hadrianae, clari viri Guilielmi Dyemeni, iusti viri caesarei regiique consiliarii [filiae] ... et nobilis viri Joannis Prisii Parisii, toparchae in Suydoort, cuius illa hic iuncta cineribus quondam coniugi, beatae memoriae, amici officii memores hoc monumentum posuerunt. Concessit anno salutis MDCXVI, cal. februarii, aetatis suae annos LXVI, menses VII, dies XIII. In templo sepulcra sunt sequentia. D.O.M. Reiner Sarceri Solmondi. * Obiit anno 1637. * In een blaue sarck op 't choor. *
subject
Sarcerius, Regnerus,
label
Sarcerius, Regnerus,