collapsam, quam dormitorium vocant, reverenda domina Henrica de Erp, anno a nativitate Domini M o DXXXVI, temporibus sanctissimi in Christo patris ac domini Pauli papae III, imperante gloriosissimo atque victoriosissimo Carlo imperatore V, necnon et reverendissimi patris domini Georgii ab Egmonda, Traiectensis ecclesiae episcopi LX, expensis conventus huius restaurari fecit. Quae prius etiam anno XIX campaneriam ecclesiae turrim a fundamentis erexit. Ex cuius structurae elegantia mota, domicella Mechtildis de Ridder de Groenestein, predicti istius caenobii priorissa, circuitum domus capitularis, scabellis sedibusque ligneis e tabulis querneis ornari fecit. Chronographia huius conventus: Ad laudem et Christi servandam relligionem, Anno milleno quingentesimo quoque sexto, X ter his iunctis sub Carlo caesare Quinto, De Arp Henrica, claustri prudens abbatissa, Expensis cuius fundamen condidit istud.