Vrouwenklooster te De Bilt
collapsam, quam dormitorium vocant, reverenda domina Henrica de Erp, anno a nativitate Domini M o DXXXVI, temporibus sanctissimi in Christo patris ac domini Pauli papae III, imperante gloriosissimo atque victoriosissimo Carlo imperatore V, necnon et reverendissimi patris domini Georgii ab Egmonda, Traiectensis ecclesiae episcopi LX, expensis conventus huius restaurari fecit. Quae prius etiam anno XIX campaneriam ecclesiae turrim a fundamentis erexit. Ex cuius structurae elegantia mota, domicella Mechtildis de Ridder de Groenestein, predicti istius caenobii priorissa, circuitum domus capitularis, scabellis sedibusque ligneis e tabulis querneis ornari fecit. Chronographia huius conventus: Ad laudem et Christi servandam relligionem, Anno milleno quingentesimo quoque sexto, X ter his iunctis sub Carlo caesare Quinto, De Arp Henrica, claustri prudens abbatissa, Expensis cuius fundamen condidit istud. [Vrouwenklooster te De Bilt] Extra portam Albanam olim virginum monasterium fuit, Vrouwenclooster vulgo dictum, quod cum monachorum vicino caenobio in Oostbroeck, fundatum circa annum Christi 1125 a Godefrido episcopo fuit, inchoatum prius ab Hermanno et Theodorico, militibus, et a Mechtilda, imperatrice, anno 1122 dotatum. Hae virgines primum ministerio monachorum destinatae, paulo post ab iisdem seperatae et suis muris inclusae, ut ex fundationis literis videre est. Nuper vero cum bellum cum Hispanis atrox admodum ferueret, virgines alias sibi intra urbis moenia aedes fecerunt, et monasterium hoc deiectum fuit cum Laurentiano virorum in Oostbroeck collegio, etsi nonnullae ibidem adhuc relliquiae spectentur. In ruinis enim templi lapis sarcophagus spectatur, cum sequentibus signis et inscriptione. In limbo: * Anno XV c LI, den XI dach in december, sterft de eersame joffer Elisabeth Schenck van Nydecken, weduwe van zalige . Met onduidelijk afkortingsteken. Ot van Bijlant. Lapis est subcineritius. In alio lapide: * Inscriptio legi non poterat, et signa vix internosci. In quodam conclavi haec vitrorum insignia supersunt. * In cruce quadam ex lapide ceruleo legebantur sequentia: Joffrou Fye ende Alijt van Malsen, joffrou Clemens van Loenen ... In alio lapide sarcophago subalbo: Hier leit begraven die eerbare joffrou Hendrick van Erp, vrou van dit clooster was, en sterft anno MV c XLVIII, den XXVI december. Onder op de selve sarck staen dese wapenen. * Inscriptio, olim posita in monasterio dominarum ad Biltam, nunc in tabula in refugio civitatensi. Godebaldus, 24 episcopus ecclesie Traiectensis, temporibus Innocentii papae 2, Lothario 2 imperatore, anno Domini MCXXI, monasterium istud ad honorem omnipotentis Dei genitricis Mariae, semper virginis, et gloriosi levitae Christi ac martyris sancti Laurentii fundavit, dotavit atque construxit. Cuius partem vetustate Priorissen van Vrouwenclooster. Alijt van Broeckhusen, priorinne van Vrouweclooster, anno 1391. Registrum 1395. * Effemia van den Berge, priorinne, gevonden anno 1409, noch 1417, Liber ceruleus A. 138 sequentes. Frederica van Maerne, priorinne van Vrouweclooster, anno 1445. Anno 1460, 1492, Geertruyt van Groenestein, priorinne te Vrouweclooster, in annalibus dicitur vrou, et obiit anno 1503. Dubito an ad Mechtildim refer[atur]. Invenio: Catarinam de Brederode, abbatissam. Petram van der Burch, abbatissam. Mechtildim de Solmis, abbatissam. Mariam de Sulen, abbatissam. Eustachiam de Braeckel, abbatissam. Catarinam de Oestrum, abbatissam. Mariam de Amerongen, abbatissam. Walborgim Bor ab Amerongen, abbatissam. Gisbertam de Vianen, abbatissam. Aleydim de Bilant, abbatissam. Gertrudim van den Burch, abbatissam. Mariam de Zulen, abbatissam. Agnetem de Heemskerck, abbatissam. Mariam de Wael van Vronestein, abbatissam. (Dese staen onder den anderen in 't mortuaelboeck van Vrouweclooster, sonder distinctie van plaetsen). . In de marge. Vergelijk Van Tongerloo 1984, 55, noot 35. Joffrou Mechtelt van Groenestein, priorissa te Vrouwenclooster, heeft eenige fundatie gedaen in 't selve clooster, ende is nae d' eerste vrou ofte abdisse gestorven, anno 1503. Vrou Henrica van Oy, abdisse anno 1513. Vrou Henrica van Erp, anno 1534, sterf den 26 december anno 1548. Vrou Alijt van Pallaes, priorinne, wert na abdisse genoemt. Vrou Johanna van Hardenbroeck, abdisse van Vrouweclooster, anno 1565, 1554. Vrou . Doorgehaald: Maria de Wael. Walburgis Bor van Amerongen, abdisse, is anno 1541 in 't clooster gecomen, ende gestorven anno 1589, in augustus begraven in sinte Marin.