Et Wilhelmus filius eius comes duxit in uxorem Johannam, filiam ducis Brabancie. Hic Wilhelmus semper ad arma promptus fuit et primo nomen suum dilatavit. Anno Domini M o CCC o XL o hic comes ad rogatum Ludovici imperatoris contra regem Francie commisit magnum excidium et incendium in regno Francie, quia Cameracum acriter infestavit, Tornacum dire lacessivit, Amandiacum exussit abbatoniam destruxit et castellum consimiliter expugnavit. Hoc tempore fuit devota matrona in Delf, que habuit stigmata Salvatoris in latere, manibus, et pedibus eius.