Iste per auxilium comitis Hollandiae recuperavit castra sua Vredelant, Woerden et Montfoerd, et propterea hoc tempore comes Florentius fuit traditus per Hermannum, Ghiselbertum de Aemstel et Gherardum de Velsen internuncium. Cuius procuratione diffinitum fuit in Cameraco, quod Florentius deberet capi ad perpetuam prisionem regis Anglie, et Johannes filius eius, gener regis, deberet in Hollandia dominari. Sed Heremannus de Woerden et alii non potuerunt hoc perficere. Ideo Gherardus XXVIII vulneribus gladio suo comitem occidit. Qui postea cum complicibus suis di- re rotatus fuit.Et Wilhelmus filius eius comes duxit in uxorem Johannam, filiam ducis Brabancie. Hic Wilhelmus semper ad arma promptus fuit et primo nomen suum dilatavit. Anno Domini M o CCC o XL o hic comes ad rogatum Ludovici imperatoris contra regem Francie commisit magnum excidium et incendium in regno Francie, quia Cameracum acriter infestavit, Tornacum dire lacessivit, Amandiacum exussit abbatoniam destruxit et castellum consimiliter expugnavit. Hoc tempore fuit devota matrona in Delf, que habuit stigmata Salvatoris in latere, manibus, et pedibus eius.