+ Verwijsteken van passage die hoort bij een passage eerder op de pagina. Post obitum Wilhelmi comitis dictus Ludovicus imperator, sedens pro tribunali in ornamentis imperialibus cum plerisque principibus imperii Romani, quo dictante iudicio, sententialiter decrevit, quod principatus Hollandie Romano vacaret imperio pro eo, quod comes Wilhelmus absque liberis decesserat et dictus Ludovicus donavit comitatum Hollandie Magrete coniugi sue et sorori dicti comitis Wilhelmi, que mox ad Hollandiam venit, incolis fidelitatem iuravit, homagia recepit, omnes libertates et gratias ampliavit, biennales treugas cum Traiectensibus fecit, et ad Bavariam regressa fuit, et Wilhelmo, filio suo comiti Palatino, gubernationem Hollandie commisit, qui postea nimis cito matri se opposuit, et in flumine Mose contra matrem bellavit, ubi multi sunt occisi et plures submersi et matrem de finibus Hollandie et Zeelandie profugavit. Que se divertit ad comitatum Hanonie, quem ad tempus gloriose gubernavit. Et ibidem in Domino requievit. Postea Wilhelmus duxit in uxorem filiam ducis de Lancaster sterilem, que pauco tempore supervixit. Wilhelmus comes castrum de Nyenvelt obsedit et optinuit et subvertit, et magnam partem diocesis combussit et devastavit. Gherardum de Weteringhe sine causa interfecit. Postea permissione Divina factus amens usque ad obitum eius detentus fuit in vinculis in Hannonia. Et Aelbertus, frater eius, assumptus fuit in gubernatorem Hannonie, Hollandie, Zeelandie et Westfrisie.