Albrecht van Beieren, graaf van Holland (1358-1404)
+ Verwijsteken van passage die hoort bij een passage eerder op de pagina. Post obitum Wilhelmi comitis dictus Ludovicus imperator, sedens pro tribunali in ornamentis imperialibus cum plerisque principibus imperii Romani, quo dictante iudicio, sententialiter decrevit, quod principatus Hollandie Romano vacaret imperio pro eo, quod comes Wilhelmus absque liberis decesserat et dictus Ludovicus donavit comitatum Hollandie Magrete coniugi sue et sorori dicti comitis Wilhelmi, que mox ad Hollandiam venit, incolis fidelitatem iuravit, homagia recepit, omnes libertates et gratias ampliavit, biennales treugas cum Traiectensibus fecit, et ad Bavariam regressa fuit, et Wilhelmo, filio suo comiti Palatino, gubernationem Hollandie commisit, qui postea nimis cito matri se opposuit, et in flumine Mose contra matrem bellavit, ubi multi sunt occisi et plures submersi et matrem de finibus Hollandie et Zeelandie profugavit. Que se divertit ad comitatum Hanonie, quem ad tempus gloriose gubernavit. Et ibidem in Domino requievit. Postea Wilhelmus duxit in uxorem filiam ducis de Lancaster sterilem, que pauco tempore supervixit. Wilhelmus comes castrum de Nyenvelt obsedit et optinuit et subvertit, et magnam partem diocesis combussit et devastavit. Gherardum de Weteringhe sine causa interfecit. Postea permissione Divina factus amens usque ad obitum eius detentus fuit in vinculis in Hannonia. Et Aelbertus, frater eius, assumptus fuit in gubernatorem Hannonie, Hollandie, Zeelandie et Westfrisie. Comites Hollandie quorum primus venit tempore Hungeri episcopi Traiectensis sui episcopatus anno quinto. Theodericus Theodericus Arnulfus, qui fuit interfectus Theodericus Theodericus, qui fuit interfectus Florentius, interfectus Theodericus Florentius Theodericus Florentius Theodericus Wilhelmus Florentius, interfectus Wilhelmus Romanorum rex, interfectus Florentius, interfectus Johannes, eius filius Johannes, primus comes Hanonie et Hollandie Wilhelmus Bonus Wilhelmus, interfectus in Frisia Margreta, soror dicti Wilhelmi, imperatrix Wilhelmus, Margrete filius, infirmus Aelbertus Wilhelmus, eius filius
subject
Albrecht van Beieren, graaf van Holland (1358-1404)
label
Albrecht van Beieren, graaf van Holland (1358-1404)