vir illustris et de stirpe regali progenitus. Pauperrimum invenit episcopatum et infinitis debitis invo- lutum tum propter Trentonice gentis rebellionem tum propter aggerum irrupcionem. Sed patrimonialia bona vendidit, debita solvit, castra repetiit, totumque pontificium sicut dux temporalis longo tempore gubernavit. Et ad eius devotam supplicationem Florentius, comes Hollandie, frater suus, fortissimum aggerem ab Ameronghen usque Scoenhoven sumptuose parari fecit, et multa commoda episcopatui fecit ad perhennem laudis sue memoriam. Sed comes Claromontensis maliciose ipsum occidit in Corbiaco. Et statim comes Clivensis cum Theutonicis iterato comitem Claromontensem occidit. Et sicut iocosum tyrocinium conversum fuit in exosum prelium. Corpus comitis Florentii Reynsborch inhumatum est; XII annis rexit comitatum Hollandie. Otto episcopus recepit Wilhelmum domicellum in tuitionem et comitatum in gubernationem. Et Trentones devicit et Kovordenses subigit et terram introivit nemine contradicente. Wilhelmus XX annorum rubore decorus, cute candidus, statura procerus, electus fuit in regem Romanorum.