Rijnsburg, abdij
II o nonas novembris et XV annis in pace rexit. Morbo gravatus in Oestbroec cenobio ab eo fundato habitum religionis assumpsit, et ibi sepultus est. Fuit vir mansuetus, prudens, et reli- gionis amator. Hic canonicas de Middelborch propter malam conversacionem earum expulit et monachos ordinis Premonstratensis de cenobio Sancti Michaelis Andwerpiensis imposuit. Hic usum pontificalis infule ab Alexandro papa 3o optinuit. Hoc tempore Florentius comes, confrater ecclesie Traiectensis, obiit, postquam XXX annis rexit Hollandiam tranquille – et Petronilla uxor monasterium in Reynsborch fundavit – et qui in Christo quiescit. vir illustris et de stirpe regali progenitus. Pauperrimum invenit episcopatum et infinitis debitis invo- lutum tum propter Trentonice gentis rebellionem tum propter aggerum irrupcionem. Sed patrimonialia bona vendidit, debita solvit, castra repetiit, totumque pontificium sicut dux temporalis longo tempore gubernavit. Et ad eius devotam supplicationem Florentius, comes Hollandie, frater suus, fortissimum aggerem ab Ameronghen usque Scoenhoven sumptuose parari fecit, et multa commoda episcopatui fecit ad perhennem laudis sue memoriam. Sed comes Claromontensis maliciose ipsum occidit in Corbiaco. Et statim comes Clivensis cum Theutonicis iterato comitem Claromontensem occidit. Et sicut iocosum tyrocinium conversum fuit in exosum prelium. Corpus comitis Florentii Reynsborch inhumatum est; XII annis rexit comitatum Hollandie. Otto episcopus recepit Wilhelmum domicellum in tuitionem et comitatum in gubernationem. Et Trentones devicit et Kovordenses subigit et terram introivit nemine contradicente. Wilhelmus XX annorum rubore decorus, cute candidus, statura procerus, electus fuit in regem Romanorum.
subject
Rijnsburg, abdij
label
Rijnsburg, abdij